THESAVRVS MVSICARVM LATINARVM

[293] Incipit ars organi

Organum est cantus subsequens precedentem, quia cantor debet precedere organizator uero sequi, et cantor debet primitus finire. Quia nihil ualet organum per se nisi aliquis cantus sit cum organo. Vnde omne organum debet esse cum cum cantu, uel ad diatessaron uel ad diapente, uel ad diapason, uel ultra per diatessaron uel diapente. Videndum igitur que uoces reddant diapente uel diatessaron, uel diapason, et que non. Non enim omnes 4 uoces uel omnes 5 uel omnes 8, que in manu possunt assignari possunt reddere diatessaron, uel diapente, uel diapason, quia non quelibet 4 uoces reddunt diatessaron nisi per b rotundum, similiter [294] nec quelibet 5 diapente nisi per b rotundum, nec quelibet 8 diapason nisi per b rotundum. Diatessaron enim semper debet constare ex duobus tonis et semitonio. Diapente ex tribus tonis et semitonio. Diapason ex 5 tonis et duobus semitoniis. Diatessaron dicitur a dia de, et tessaron 4. Diapente a dia de, et penta 5. Diapason a dia de et pan totum, uel pason 8. Quia soluerunt habere citaras ex 8 cordis. Vnde sciendum quod nulla vox supra perfecte sonat nisi in diapason. Vnde diapente et diatessaron concordant, quia faciunt melodiam aliquam, et discordant, quia non sunt in perfecta proportione.

[295] Vis in organo est, quod si aliquis cantus grauat nos in summitate manus uel organum, possumus descendere ad inferiorem partem manus, vt melius et perfectius fiat uel cantus uel organum. Et quandocumque addemus aliquid quod non debet addi, uel subtraemus, quod non debet subtrai, figura est, que vocatur sinemenon. [296] Qualecumque autem organum cantus exigit in superiore parte manus, tale requirit in inferiori, licet quandoque fiat figuratum, vt hic admittendum et in hac alleluya Justus germinabit super hanc partem [297] germinabit est figura, et super hanc admittendum et hoc sepe inuenitur in cantibus, et est maxima difficultas in organo. Tum nullus organizator debet hoc ignorare. Multa enim perturbatio uenit in superiore parte manus per b quadratum, vbi multi errant, quia semper oportet, quod, quando mi canitur in be fa b mi, quod aliud mi cantetur in f ut altum, et fa in g sol re ut, et re in e la mi, et alia non potest fieri, et ideo ponitur in b rotundum. Vnde oportet quod b rotundum habeat [298] suas facturas per se et b quadratum suas.

De regulis organi.

Modo uideamus de regulis quibus ars ista regulatur. Si quis igitur ad dulcem organizandi modulationem animum applicare uoluerit, hanc regularum seriem sequatur. In primis de ascensu ordo progressionis seruandus est.

[299] I. Regula. Si cantus ascenderit duas uoces et organum incipiat in dupla, descendat organum 3 uoces et erit in quinta, vt:

[Vatican, 299; text: Fa re. Sol mi. La fa.] [ARSORG 01GF]

[300] II. Regula. Si cantus ascenderit 3 uoces et organum incipiat in dupla, descendat 2 uoces et erit in quinta:

[Vatican, 300; text: fa mi. Sol fa. La sol.] [ARSORG 02GF]

[301] III. Regula. Si cantus ascenderit 4 uoces et organum incipiat in dupla, descendat organum 5 uoces et cum cantu concordabit:

[Vatican, 301; text: Fa Sol ut. La re.] [ARSORG 03GF]

[302] IV. [Regula]. Si cantus ascenderit 5 uoces et organum incipiat in dupla, descendat organum 4 uoces et cum cantu concordabit, ut in exemplo sequenti:

[Vatican, 302; text: Fa ut. Sol re. La mi.] [ARSORG 04GF]

[303] [Vatican, 303; text: la mi.] [ARSORG 04GF]

[304] V. [Regula]. Nunc de descensu. Si cantus descenderit duas uoces et organum incipiat cum cantu, ascendat organum 4 uoces et erit in quinta, ut hic:

[Vatican, 304; text: Ut fa. Fa mi. Mi la.] [ARSORG 05GF]

[305] [Vatican, 305; text: Re sol.] [ARSORG 05GF]

[306] VI. [Regula]. Si cantus descenderit 3 uoces et organum incipiat cum cantu, ascendat organum similiter 3 uoces et erit in quinta, ut hic:

[Vatican, 306; text: Re fa. Ut mi. Fa la.] [ARSORG 06GF]

[307] [Vatican, 307; text: fa la. Mi sol.] [ARSORG 06GF]

[308] VII. [Regula]. Si cantus descenderit 3 uoces et organum incipiat cum cantu, ascendat organum 6 uoces et erit in diapason:

[Vatican, 308; text: Re fa. Ut la. Fa sol. Mi fa.] [ARSORG 07GF]

[309] VIII. [Regula]. Si cantus descenderit 4 uoces et organum incipiat cum cantu, ascendat organum duas uoces et erit in quinta et hec regula debet esse ad re mi hoc signo *

[Vatican, 309; text: *Re mi. Ut re. Fa sol.] [ARSORG 08GF]

[310] IX. [Regula]. Si cantus descenderit 5 uoces et organum incipiat cum cantu, ascendat organum 4 uoces et erit in dupla, ut exemplo sequenti:

[Vatican, 310; text: Mi la. Re sol. Ut fa.] [ARSORG 09GF]

[311] X. [Regula]. Si cantus ascenderit duas uoces et organum incipiat in 5-ta, descendat organum 4 et erit cum cantu:

[Vatican, 311; text: Sol re. La mi. Mi fa. Fa ut.] [ARSORG 10GF]

[312] XI. [Regula]. Si cantus ascenderit 3 uoces et organum incipiat in quinta, descendat organum 3 uoces et erit simile:

[Vatican, 312; text: Sol mi. La fa. Mi ut. Fa re.] [ARSORG 11GF]

[313] XII. [Regula]. Si cantus ascenderit 4 uoces et organum incipiat in quinta, descendat organum in duas uoces et concordabit cum cantu:

[Vatican, 313; text: Sol fa. La sol. Mi re.] [ARSORG 12GF]

[314] XIII. [Regula]. Si cantus ascenderit 5 uoces et organum incipiat in 5, descendat organum 5 uoces et erit in 5 sub cantu:

[Vatican, 314; text: Sol ut. La re.] [ARSORG 13GF]

[315] XIV. [Regula]. Si cantus descenderit 2 uoces et organum incipiat in 5, ascendat organum in quinta et erit in dupla, ut hic:

[Vatican, 315; text: Re fa. Fa la. Mi sol. Re fa.] [ARSORG 14GF]

[316] XV. [Regula]. Si cantus descenderit 3 uoces et organum incipiat in 5, organum ascendat duas uoces et erit in dupla:

[Vatican, 316; text: Mi fa. Sol la. Fa sol.] [ARSORG 15GF]

[317] XVI. [Regula]. Si cantus descenderit 4 uoces et organum incipiat in 5, descendat organum similiter 4 uoces et erit in 5-ta:

[Vatican, 317; text: La mi. Sol re. Fa ut.] [ARSORG 16GF]

[318] XVII. [Regula]. Si cantus descenderit 5 uoces et organum incipiat in 5-ta, descendat organum 5 uoces et erit in quinta:

[Vatican, 318; text: La re. Sol ut.] [ARSORG 17GF]

[319] XVIII. [Regula]. Si cantus ascenderit duas uoces et organum incipiat in dupla, descendat organum 7 uoces et erit cum cantu, ut post:

[Vatican, 319; text: Fa re.] [ARSORG 18GF]

[320] [Vatican, 320; text: Sol mi. La fa.] [ARSORG 19GF]

[321] XIX. [Regula]. Si cantus ascenderit 3 uoces et organum incipiat in dupla, descendat organum 6 uoces et erit cum cantu:

[Vatican, 321; text: Fa mi. Sol fa. La ut.] [ARSORG 20GF]

[322] XX. [Regula]. Si cantus ascenderit 4 uoces et organum incipiat in dupla, descendat organum 5 uoces et erit cum cantu, ut hic:

[Vatican, 322; text: Sol ut. La re.] [ARSORG 21GF]

[323] XXI. [Regula]. Si cantus ascenderit 5 uoces et organum incipiat in dupla, descendat organum 4 uoces et cum cantu concordabit:

[Vatican, 323; text: Fa ut. Sol re. La mi.] [ARSORG 21GF]

[324] XXII. [Regula]. Si cantus descenderit duas uoces et organum incipiat in dupla, descendat organum 5 uoces et erit in quinta, ut hic:

[Vatican, 324; text: Sol ut. Fa mi. La re.] [ARSORG 22GF]

[325] XXIII. [Regula]. Si cantus descenderit 3 uoces et organum incipiat in dupla, descendat organum 6 uoces et erit in quinta:

[Vatican, 325; text: La ut. Sol mi. Fa re. La ut.] [ARSORG 23GF]

[326] XXIV. [Regula]. Si cantus descenderit 4 uoces et organum incipiat in dupla, descendat organum 7 et erit in quinta:

[Vatican, 326; text: La mi. Sol re. Fa ut.] [ARSORG 24GF]

[327] XXV. [Regula]. Si cantus descenderit 5 uoces et organum incipiat in dupla, descendat organum 8 uoces et erit in quinta:

[Vatican, 327; text: La re. Sol ut.] [ARSORG 25GF]

[328] XXVI. [Regula]. [Si duo puncta fuerint equalia et organum incipiat cum cantu, ascendat organum 5 uoces, erit in 5-ta:

[Vatican, 328; text: Re la. Mi mi. Ut sol.] [ARSORG 26GF]

[329] XXVII. [Regula]. Si duo puncta erint equalia et organum incipiat in 5-ta, ascendat organum 4 uoces et erit in dupla:

[Vatican, 329; text: Re sol. Mi la. Ut fa.] [ARSORG 27GF]

[330] XXVIII. [Regula]. Si duo puncta equalia erint et organum incipiat in dupla, organum descendat 4 uoces et erit in quinta, ut hic:

[Vatican, 330; text: Fa ut. Sol re. La mi.] [ARSORG 27GF]

[331] XXIX. [Regula]. Si duo puncta erint equalia et organum incipiat in 5-ta, descendat organum 5 uoces et concordabunt:

[Vatican, 331; text: La re. Sol ut.] [ARSORG 28GF]

[332] XXX. [Regula]. Si duo puncta erint equalia et organum incipiat cum cantu, ascendat organum 8 uoces et erit in dupla, ut post:

[Vatican, 332; text: Ut fa. Re sol.] [ARSORG 29GF]

[333] XXXI. [Regula]. Si duo puncta fuerint equalia et organum incipiat in dupla, descendat [organum] 8 [uoces] et erit simile:

[Vatican, 333; text: Sol re.] [ARSORG 30GF]

[334] [Vatican, 334; text: Fa ut.] [ARSORG 30GF]

[335] [Supplement I]

[Vatican, 335; text: Re re. Re la. Sol sol. Mi sol. Sol mi.] [ARSORG 31GF]

[336] [Vatican, 336; text: Ut ut. Mi ut. Fa fa. Sol sol. La mi.] [ARSORG 32GF]

[337] [Vatican, 337; text: La la. Sol ut. Fa ut.] [ARSORG 33GF]

[338] [Supplement II]

[Vatican, 338; text: Ut re. Re mi. Mi fa. Fa sol. Sol la. La sol. Sol fa. Fa mi. Mi re. Re ut. Ut mi. Re fa. Mi sol. Fa la.] [ARSORG 34GF]

[339] [Supplement II, continued]

[Vatican, 339; text: fa la. La fa. Sol mi. Fa re. Mi ut. Ut fa. Re sol. Mi la. La mi. Sol re. Fa ut. Ut sol.] [ARSORG 35GF]

[340] [Vatican, 340; text: Re la. La re. Fa mi. Mi fa. Fa sol. Sol fa. Mi sol. sol mi. Re fa. Fa re. Re sol. Sol re.] [ARSORG 36GF]

[341] Alleluia. Hic Martinus (A)

[Vatican, 341; text: Alleluya. Hic] [ARSORG 37GF]

[342] [Vatican, 342; text: Mar[ti]nus pauper et modi-] [ARSORG 38GF]

[343] [Vatican, 343; text: cus celum dives ingreditur him-] [ARSORG 39GF]

[344] [Vatican, 344; text: nis celestibus] [ARSORG 40GF]

[345/1] Operibus sanctis (O)

[Vatican, 345/1; text: Operibus san[c]tis Voce] [ARSORG 41GF]

[Vatican, 345/2; text: quippe de celo lapsa cuidam in-] [ARSORG 42GF]

[Vatican, 345/3; text: sinuatur presuli dig-] [ARSORG 43GF]

[Vatican, 345/4; text: num episcopatu nicolaum. Glori-] [ARSORG 44GF]

[Vatican, 345/5; text: a patri et filio et spiritui san-] [ARSORG 45GF]

[Vatican, 345/6; text: cto] [ARSORG 45GF]

[345/7] Petre amas me (P)

[Vatican, 345/7; text: Petre amas me Sy-] [ARSORG 46GF]

[Vatican, 345/8; text: mon Iohannis dili-] [ARSORG 47GF]

[Vatican, 345/9; text: gis me plus his tu scis Do-] [ARSORG 48GF]

[Vatican, 345/10; text: mine quia amo te] [ARSORG 49GF]

[Vatican, 345/11; text: Gloria patri et filio et] [ARSORG 50GF]