THESAVRVS MVSICARVM LATINARVM

[187] INSTITUTIO SANCTI BERNARDI ABBATIS CLAREUALLIS QUOMODO CANTARE ET PSALLERE DEBEAMUS

Venerabilis pater noster beatus Bernardus abbatis clareuallis precepit monachis hanc formam candendi tenere, affirmans hoc deo et angelis placere, ita dicens:

Psalmodiam non nimium protrahamus, sed rotonde et uiua uoce cantemus. Metrum et finem uersus simul intonemus et simul dimittamus. Punctum nullus teneat, sed cito dimittat. Post metrum bonam pausam faciamus. Nullus ante alios incipire et nimis currere presumat, aut post alios nimium trahere uel punctum tenere. Simul cantemus, simul pausemus, semper auscultando.

[188] Quicumque incipit antiphonam aut psalmum aut hymnum aut responsorium aut alleluia, unam aut duas partes solus tractim dicat, aliis tacentibus; et ab eo loco quo ille dimittit, alii incipiant, non repetentes quod ille iam dixit. Similiter teneatur dum cantor reincipit antiphonam, alleluia, et responsorium. Hoc ubique seruetur, ne alter redicat quod iam ab altero dictum est.

Dum hymnos, alleluia, aut responsorium cantemus, in clausulis aliquantulum expectemus, maxime tamen in festiuis diebus.