THESAVRVS MVSICARVM LATINARVM

[86] Vincentius Speculum doctrinale

Liber XVII, Capitulum X De musica

Richardus ubi supra: Musica est plurium dissimilium in unam redactoram concordia.

Alphorabius ubi supra: Musica comprehendit cognitionem specierum harmoniae et illud, ex quo componitur et qualiter componitur et quibus modis.

Isidorus ubi supra: Musica est peritia modulationis sono cantuque consistens. Et dicta est musica per derivationem a Musis. Musae autem appellatae sunt [apo tou masai], id est a quaerendo, quod per eas, sicut antiqui voluerunt, vis carminum et vocis modulatio quaereretur. Huius artis repertorem Graeci Pythagoram vocant. Alii vero Linum Thebaeum et Zetum et Amphion primos in ea claruisse ferunt. Post quos paulatim multipliciter aucta est, eratque tam turpe musicam nescire quam litteras. Interponebatur autem non modo sacris, sed etiam omnibus sollemnibus omnibusque laetis vel tristioribus rebus. Sicut enim in veneratione divina hymni, sic in nuptiis Hymenaei, et in funeribus threni, et ad tibias quidem lamenta canebantur. In conviviis autem lyra et cithara circumferebantur, et accubantibus singulis conviviale cantici genus ordinabatur.

[87] Itaque sine musica nulla disciplina potest esse perfecta, nihil enim sine illa. Nam et ipse mundus quadam harmonia sonorum fertur esse compositus, et caelum ipsum sub harmoniae modulatione revolvi. Musica movet affectus, provocat in diversum habitum sensus. In proeliis quoque tubae concentus pugnantes accendit, et quanto vehementior fuerit clangor, tanto fit ad certamen animus fortior. Siquidem et remiges cantus hortatur, ad tolerandos quoque labores musica animum mulcet, et singulorum operum fatigationem modulatio vocis solatur. Excitatos quoque animos musica sedat, sicut de David legitur, qui a spiritu inmundo Saulem arte modulationis eripuit. Ipsas quoque bestias, necnon et serpentes, volucres et delphinas ad auditum suae modulationis musica provocat. Sed et quidquid loquimur, vel intrinsecus venarum pulsibus inmovemur, per musicos rhythmos harmoniae virtutibus probatur esse sociatum.

Capitulum XI De excellentia musicae

Boetius in musica libro primo: Aurium vis ita sonos captat, ut non modo de his iudicium capiat differentiasque cognoscat, verum etiam delectetur saepius, si dulces coaptatique modi sint, angatur vero, si dissipati atque incohaerentes feriant sensum. Unde fit ut, cum sint quattuor matheseos disciplinae, ceterae quidem ad investigationem veritatis laborent, musica vero non modo speculationi veram etiam moralitati coniuncta sit.

[88] Nihil est enim tam proprium humanitati, quam remitti dulcibus modis astringi contrariis, idque in singulis (non) sese vel studiis vel aetatibus tenet, ut nulla omnino sit aetas, quae a cantilenae dulcis delectatione seiuncta sit. Hinc etiam internosci potest, quod non frustra a Platone dictum sit, mundi animam musica convenientia fuisse coniunctam. Cum enim ex eo, quod in nobis est iunctum convenienterque coaptatum, illud excipimus, quod in sonis apte convenienterque coniunctum est, eoque delectamur, nos quoque ipsos eadem similitudine compactos esse cognoscimus. Amica est enim similitudo, dissimilitudo odiosa atque contraria. Hinc etiam maximae morum permutationes fiunt. Lascivus quippe animus vel ipse lascivioribus delectatur modis vel saepe eosdem audiens emollitur aut frangitur. Rursus asperior mens vel incitatioribus gaudet vel eisdem asperatur. Hinc est quod modi etiam musici gentium vocabulo designati sunt, ut lydius modus et phrygius. Quo enim quasi una quaeque gens gaudet, eodem modus ipse vocabulo nuncupatur. Gaudet vero gens modis morum similitudine; neque enim fieri potest, ut mollia duris, dura mollioribus adnectantur aut gaudeant, sed amorem delectationemque, ut dictum est, similitudo conciliat.

Capitulum XII De observantia moralitatis in musica

Unde Plato etiam maxime cavendum existimat, ne de bene morata musica aliquid permutetur. Negat enim esse posse ullam tantam morum in re publica labem, quam paulatim de [89] pudenti ac modesta musica invertere. Statim enim idem quoque audientium animos pati paulatimque discedere nullumque honesti ac recti retinere vestigium, si vel per lasciviores modos inverecundum aliquid, vel per asperiores ferox atque immane mentibus illabatur. Nulla enim magis ad animum disciplinis via quam auribus patet. Cum ergo per eas rhythmi modique ad animum usque descenderint, dubitari non potest, quin aequo modo mentem atque ipsa sunt afficiant atque conforment. Id vero intelligi etiam in gentibus potest. Nam quae asperiores sunt, Getarum durioribus delectantur modis, quae vero mansuetae, mediocribus. Quod vero lascivum et molle est genus humanum, id totum scenicis ac theatralibus modis tenetur. Fuit ergo pudens ac modesta musica, dum simplicioribus organis ageretur. Ubi vero varie permixteque tracta est, amisit gravitatis atque virtutis modum et paene in turpitudinem prolapsa minimum antiquam speciem servat. Unde Plato praecipit minime oportere pueros ad omnes modos erudiri sed potius ad valentes et simplices. Atque hic maxime retinendum illud est, quod si quoquo modo per parvissimas mutationes hinc aliquid permutaretur, recens quidem minime sentiri, post vero magnum facere differentiam et per aures ad animum usque delabi. Idcirco magnam esse custodiam rei publicae Plato arbitratur musicam optime prudenterque coniunctam, ita ut sit modesta ac simplex et mascula nec effeminata nec fera nec varia.

Capitulum XIII De variis effectibus musicae

Tanta igitur apud antiquos fuit musicae diligentia, ut per eam animos quoque obtinere arbitrarentur. Vulgatum quippe est, quam saepe iracundias cantilena represserit, [90] quam multa vel in corporum vel in animorum affectionibus miranda perfecerit. Cui enim est illud ignotum, quod Pythagoras ebrium adolescentem Tauromenitanum subphrygii modi sono incitatum spondeo succinente reddiderit mitiorem et sui compotem? Nam cum in rivalis scortum domo esset clausum atque ille furens domum vellet comburere, cumque Pythagoras stellarum cursus, ut ei mos, nocturnus erat inspiceret, ubi intellixit, sono phrygii modi incitatum multis amicorum monitionibus a furore noluisse desistere, mutari modum praecepit atque ita furentis animum adolescentis ad statum mentis pacatissimae temperavit. Quod scilicet Marcus Tullius commemorat in eo libro, quem de consiliis aliis verbis composuit. Sed ut similia breviter exempla conquiram, Terpandus atque Arion Methymneus Lesbios atque Iones gravissimis morbis cantus eripuere praesidio. Ismenias vero Thebanus Boetiorum pluribus, quos ischiadici doloris tormenta vexabant, modis fertur cunctas abstersisse molestias. Sed et Empedocles, cum eius hospitem quidam gladio furibundus invaderet, quod eius ille patrem accusatione damnasset, inflexisse dicitur modum canendi itaque iracundiam adolescentis temperasse. In tantum vero priscae philosophiae studiosis vis musicae artis innotuit, ut Pythagorici, cum diurnas in somno resolverent curas, quibusdam cantilenis uterentur, ut eis lenius et quietius sopor irreperet. Itaque experrecti aliis quibusdam modis stuporem somni confusionemque purgabant, id nimirum scientes quod tota nostrae animae corporisque compago musica coaptatione coniuncta sit. Nam ut sese corporis affectus habet, ita etiam pulsus cordis motibus incitantur.

[91] Capitulum XIV Adhuc de eodem

Itaque non potest dubitari, quin nostrae animae et corporis status eisdem quodammodo proportionibus videatur

esse compositus, quibus harmonicas modulationes posterior disputatio coniungi copularique monstrabit. Inde enim est, quod infantes cantilena dulcis oblectat, aliquid vero asperum atque immite ab audiendi voluptate suspendit. Nimirum id etiam omnis aetas patitur omnisque sexus; quae licet suis actibus distributa sint, una tamen musicae delectatione coniuncta sunt. Quid enim fit,cum in fletibus luctus ipsos modulantur dolentes, quod maxime muliebre est, ut cum cantico quodam dulcior fiat causa deflendi. Id vero etiam fuit antiquis in more, ut cantus tibiae luctibus praeiret. Testis est Papinius Statius hoc versu: 'Cornu grave mugit adunco - Tibia, cui teneros suetum producere manes.' Et qui suaviter canere non potest, sibi tamen aliquid canit, non quod eum aliqua voluptate id quod canit afficiat, sed quod quandam insitam dulcedinem ex animo proferentes, quoquo modo proferant, delectantur. Nonne illud etiam manifestum est, in bellum pugnantium animos tubarum carmine accendit? Quod si verisimile est, ab animi pacato statu quemquam ad [92] furorem et iracundiam posse proferri, non est dubium quod turbatae mentis iracundiam vel nimiam cupiditatem modestior modus possit astringere. Quid? quod, cum aliquis cantilenam libentius auribus atque animo capit, ad illud etiam non sponte convertitur, ut motum quoque aliquem similem auditae cantilenae corpus effingat; et quod omnino aliquod melos auditum sibi memor animus ipse decerpat, ut ex his omnibus perspicue ne dubitanter appareat, ita nobis musicam naturaliter esse coniunctam, ut ea ne si velimus quidem carere possimus. Quocirca intendenda vis mentis est, ut id, quod natura est insitum, scientia quoque possit comprehensum teneri. Sicut enim in visu quoque non sufficit eruditis colores formasque conspicere, nisi etiam quae sit horum proprietas investigaverint, sic non sufficit cantilenis musicis delectari, nisi etiam quali inter se coniunctae sint vocum proportione discatur.

Capitulum XV Divisio musicae secundum Alphorabium

Alphorabius ubi supra: Musica quoque dividitur in activam et speculativam. Activae proprietas est invenire harmonias sensitivas ex instrumentis, quae praeparata sunt eis vel natura vel arte. Instrumenta naturalia sunt ut epiglottes et uvula et quae in eis sunt, deinde vero nasus. Artificialia sunt ut fistulae, chordae, verba et alia huiusmodi. Opifex itaque huius artis non format neumata et harmonias et alia eorum accidentia, nisi secundum quod sunt in instrumentis, quorum acceptio consueta [93] est in eis. Speculativa vero dat omnium eorum scientiam et rationes et causas omnis eius, ex quo componuntur harmoniae non secundum quod sunt in materia, sed absolute secundum quod remota sunt et ab omni instrumento et materia et accipit ea secundum quod audita sunt ex instrumento vel ex quocumque tempore accidunt. Haec autem, id est speculativa, dividitur in quinque partes magnas: Prima est de principiis, quorum proprietas est ut administrentur in acceptione eius, quod est in hac scientia et qualiter sit mundus in acceptione principiorum illorum et quare inventa sit haec ars et ex quibus rebus et ex quot componatur. Secunda vero doctrinalis est de dispositionibus huius artis, scilicet inveniendi neumata et cognoscendi numeros ac species eorum ac declarandi proportiones eorum ad invicem. Docet etiam species ordinum ac situum eorum, quibus praeparantur, ut acceptor accipiat ex eis quod vult et componat ex eis harmonias. Tertia est de convenientia principiorum in sermonibus et demonstrationibus super species instrumentorum artificialium, quae praeparantur eis et de acceptione omnium eorum ac situ eorum in ea secundum mensurationem et ordinem, quae in principiis assignantur. Quarta est de speciebus casuum naturalium, quae sunt pondera neumatum. Quinta vero de compositione harmoniarum integrarum, scilicet illarum, quae positae sunt in sermonibus metricis secundum ordinationem et qualitatem artis eorum compositis et docet, quomodo penetrabiliores fiunt et magis ultimae, scilicet intellectualitate intensionis ad quam factae sunt.

[94] Capitulum XVI Alia divisio eiusdem

Musicae genera sunt tria: Prima quidem mundana est, secunda vero humana, tertia instrumentalis. Mundana in his maxime prospicienda est, quae in ipso caelo vel compage elementorum vel temporum varietate visuntur. Quomodo enim fieri potest, ut tam velox caeli machina tacito silentique cursu moveatur? Etsi ad nostras aures sonus ille non pervenit, quod multis fieri de causis necesse est, non poterit tamen motus tam velocissimus ita magnorum corporum nullos omnino sonos ciere, cum praesertim tanta sint stellarum cursus coaptatione coniuncti, ut nihil aeque compaginatum, nihil ita commixtum possit intelligi. Namque alii excelsiores alii inferiores feruntur, atque ita omnes aequali incitatione volvuntur, ut per dispares inaequalitates ratus cursuum ordo discatur. Unde non potest ab hac caelesti vertigine ratus ordo modulationis absistere. Iam vero quattuor elementorum diversitates contrariasque potentias nisi quaedam harmonia coniungeret, quomodo fieri posset, ut in unum corpus ac machinam convenirent. Sed haec omnis diversitas et ita temporum varietatem parit et fructuum, ut tamen unum anni corpus efficiat. Nam quod constringit hiems, ver laxat, torret aestas, maturat autumnus temporaque vicissim vel ipsa suos afferant subministrant. Humanam vero musicam quisquis in sese ipsum descendit intelligit. [95] Quid est enim, quod illam incorpoream rationis vivacitatem corpori misceat, nisi quaedam coaptatio et veluti gravium leviumque vocum quasi unam consonantiam efficiens temperatio? Quid est aliud, quod ipsius inter se partes animae iungat, quae, ut Aristoteli placet, ex sensibili rationabilique coniuncta est? Quid est vero, quod corporis elementa permisceat, aut partes sibimet rata coaptatione contineat? Tertia est musica, quae in quibusdam consistere dicitur instrumentis. Haec administratur aut intensione ut nervis, aut spiritu ut tibiis, vel his, quae ad aquam moventur, aut percussione quadam, ut in his, quae nisi concava aerea quaedam feriuntur, atque inde diversi efficiuntur soni.

Capitulum XVII Subdivisiones eiusdem

Richardus ubi supra: Musica alia mundana, alia humana, alia instrumentalis. Mundana alia in elementis, alia in planetis, alia in temporibus. In elementis alia in pondere, alia in numero, alia in mensura. In planetis alia in situ, alia in motu, alia in natura. In temporibus alia in annis, scilicet mutatione veris, aestatis, autumni, hiemis, alia in mensibus, scilicet incrementis et decrementis lunaribus, alia in diebus, scilicet vicissitudine lucis et noctis. Musica humana alia in corpore, alia in anima, alia in connexu utriusque. In corpore alia in vegetationibus, alia in umoribus, alia in operationibus. Prima convenit omnibus nascentibus, secunda sensibilibus, tertia rationalibus. Musica in anima alia in potentiis, ut ira, ratio, alia in virtutibus, ut iustitia, fortitudo. Musica in connexu utriusque et illa naturalis amicitia, qua anima corpori non [96] corporeis vinculis alligata tenetur. Musica instrumentalis alia in pulsu, ut in tympanis et chordis, alia in flatu, ut in tibiis et organis, alia in voce, ut in carminibus et cantilenis.

Capitulum XVIII De elementis musicae instrumentalis de sonis

De musica primo libro: Consonantia, quae omnem musicae modulationem regit, praeter sonum fieri non potest, sonus vero praeter quendam pulsum percussionemque non redditur, pulsus vero atque percussio nullo modo esse potest, nisi praecesserit motus. Si enim cuncta sint immobilia, non poterit alterum alteri concurrere, ut alterum impellatur ab altero, sed cunctis stantibus motuque carentibus nullum fieri necesse est sonum. Idcirco definitur sonus ita: Sonus est percussio aeris indissoluta usque ad auditum. Motuum vero alii sunt velociores, alii tardiores, eorundenque motuum alii rariores sunt, alii spissiores. Nam si quis in continuum motum respiciat, aut velocitatem aut tarditatem necesse est comprehendat, sin vero quis moveat manum aut frequenti eam motu movebit aut raro. Et si tardus quidem fuerit aut rarior motus, graves necesse est sonos effici ipsa tarditate et raritate pellendi. Sin vero sint motus celeres ac spissi, acutos necesse est reddi sonos. Idcirco enim idem nervus, si intendatur amplius, acutum sonat, si remittatur, grave. Quanto enim tensior est, velociorem pulsum reddit celeriusque revertitur et frequentius ac spissius aerem ferit. Qui vero laxior est, solutos ac tardos pulsus effert rarosque ipsa imbecillitate feriendi, nec diutius tremit.

[97] Neque enim quotiens chorda pellitur, unus edi tantum putandus est sonus aut unam in his esse percussionem, sed totiens aer feritur, quotiens eum chorda tremebunda

percusserit. Sed quoniam inctae sunt velocitates sonorum, nulla intercapedo sentitur auribus et sonus unus sensum pellit vel gravis vel acutus, quamvis uterque ex pluribus constet, gravis quidem ex tardioribus et rarioribus acutus vero ex celeribus ac spissis. Unde liquet adiunctione quadam motuum ex gravitate acumen intendi, detractione vero motuum laxari ex acumine gravitatem. Ex pluribus enim motibus acumen quam gravitas constat.

Capitulum XIX De sonorum differentiis et speciebus inaequalitatis

In quibus autem pluralitas differentiam facit, ea necesse est in quadam numerositate consistere. Eorum vero, quae secundum numerum conferuntur, partim sibi sunt aequalia, partim inaequalia. Quocirca soni partim sunt aequales, partim vero sunt inaequalitate distantes. Sed in his vocibus, quae nulla inaequalitate discordant, nulla omnino consonantia est. Est enim consonantia dissimilium inter se vocum in unum redacta concordia. Quae vero sunt inaequalia, quinque inter se modis inaequalitatis momenta custodiunt. Aut enim alterum ab altero multiplicitate transcenditur, aut singulis partibus aut pluribus aut multiplicitate et parte aut multiplicitate et partibus. Et primum quidem inaequalitatis genus multiplex appellatur. Est vero multiplex, ubi maior numerus minorem numerum habet in se totum vel bis vel ter vel quater ac deinceps, [98] nihilque deest, nihil exuberat. Appellaturque duplum vel triplum vel quadruplum atque ad hunc ordinem in infinita progreditur. Secundum genus est, quod appellatur superparticulare, id est cum maior numerus minorem habet in se totum et unam eius aliquam partem eamque vel dimidiam, ut tres duorum, et vocatur sesquialtera proportio, vel tertiam, ut quattuor ad tres, et vocatur sesquitertia, atque ad hunc modum etiam in posterioribus numeris. Tertium genus est, quotiens maior numerus totum intra se numerum minorem continet et eius aliquantas insuper partes. Et si duas quidem supra continet, vocabitur proportio superbipartiens, ut sunt quinque ad tres, sin vero tres, vocabitur supertripartiens, ut sunt septem ad quattuor, et in ceteris similiter. Postrema duo genera, quoniam ex superioribus mixta sunt, reliquantur.

Capitulum XX Quae species inaequalitatis aptentur consonantiis

Obtinere igitur maiorem ad consonantias potestatem videtur multiplex, consequentem autem superparticularis. Superpartiens vero ab harmoniae continentia separatur, ut quibusdam prater Prolomaeum videtur. Ea namque probantur coaptationi consentanea, quae sunt natura simplicia. Et quoniam gravitas et acumen in quantitate consistunt, ea maxime videbuntur servare naturam continentiae, quae discretae proprietatem quantitatis poterunt custodire. Quantitas enim discreta in minimo quidem finita est, sed in infinitum per maiora procedit. Porro continua tota quidem finita est, sed per infinita minuitur. Multiplicitas igitur, quoniam finem crescendi non habet, numeri maxime [99] servat naturam. Superparticularitas autem, quoniam in infinitum minorem minuit, proprietatem servat continuae quantitatis. Minuit autem minorem, cum semper eum continet et eius vel dimidiam partem vel tertiam vel quartam vel quintam. Nam semper pars a maiore numero denominata ipsa decrescit. Nam cum tertia a tribus denominata sit, quarta vero a quattuor, quattuor tres superent, quarta potius quam tertia minutior invenitur. Superpartiens vero quodammodo a simplicitate discedit; duas enim vel tres vel quattuor habet insuper partes et a simplicitate discedens exuberat ad quandam partium pluralitatem. Rursus multiplicitas omnis in integritate se continet. Nam duplum bis habet totum minorem, triplum tertio continet totum minorem atque ad eundem modum cetera. Superparticularitas vero nihil integrum servat, sed vel dimidio superat, vel tertia vel quarta vel quinta; sed tamen divisionem singularis ac simplicibus partibus operatur. Superpartiens autem inaequalitas nec servat integrum nec singulas adimit partes, atque idcirco secundum Pythagoricos minime musicis consonantiis adhibetur. Ptolemaeus tamen etiam hanc proportionem ponit inter consonantias.

Capitulum XXI De proportionibus musicis

Illud tamen esse cognitum debet, quod omnis musicae consonantiae aut in duplici aut in triplici aut in quadrupla aut in sesquialtera aut in sesquitertia proportione consistant; et vocabitur quidem, quae in numeris sesquitertia est, diatessaron in sonis, quae in numeris sesquialtera, diapente appellatur in vocibus, quae vero in proportionibus dupla est, diapason in consonantiis, tripla vero diapente ac diapason, quadrupla autem bis diapason. [100] Proposito itaque numero vel linea nihil est facilius quam eius duplum oculo vel animo contueri. Item post dupli iudicium sequitur dimidii, post dimidium tripli, post triplum partis tertiae. Ideoque quoniam facilior est dupli descriptio, optimam Nicomachus putat diapason consonantiam, post hanc diapente, quae mediam tenet, hinc diapente et diapason, quae triplum ceterasque secundum eundem modum formamqae diiudicant. Olim erat Pythagoricis in more, ut, cum quid a magistro Pythagora diceretur, hinc nullus rationem petere audebat, sed erat eius ratio docentis auctoritas, idque fiebat, quamdiu discentis animus firmiore doctrina roboratus ipse earundem rerum rationem nullo etiam docente repperiret. Ergo nunc lectoris fidei, quae proponimus, commendamus, ut arbitretur diapason in dupla, diapente in sesquialtera, diatessaron in sesquitertia, diapente ac diapason in triplici, bis diapason in quadrupla proportione consistere ... et tonum sesquioctavam facere proportionem eumque in duo aequa dividi non posse, sicut nullam eiusdem generis proportionem, id est [gest ante corr.] superparticularis; diatessaron etiam consonantiam duobus tonis semitonioque consistere; semitonia vero esse duo, maius ac minus, diapente autem tribus tonis ac minore semitonio contineri; diapason autem quinque tonis ac duobus minoribus semitoniis expleri, neque ad sex tonos ullo modo pervenire.

[101] Capitulum XXII De consonantia

Sonus igitur est vocis casus emmeles, id est aptus melo, in unam intensionem. Sonum vero non generalem nunc volumus definire, sed eum, qui graece dicitur pgtongos, dictus a similitudine loquendi. Intervallum vero est soni acuti gravisque distantia. Consonantia est soni acuti gravisque mixtura suaviter uniformiterque auribus accidens. Dissonantia vero est duorum sonorum sibimet permixtorum ad aurem veniens aspera atque iniucunda percussio. Nam dum sibimet misceri nolunt et quodammodo integer uterque nititur pervenire, cumque alter alteri officit, ad sensum insuaviter uterque transmittitur. Consonantiam vero licet aurium quoque sensus diiudicet, tamen ratio perpendit. Quotiens enim duo nervi uno graviore intenduntur simulque pulsi reddunt permixtum quodammodo et suavem sonum, duaeque voces in unum quasi coniunctae coalescunt; tunc fit ea, quae dicitur consonantia. Cum vero simul pulsi quisque sibi ire cupit nec permiscent ad aurem suavem atque unum ex duobus compositum sonum, tunc est, quae dicitur dissonantia. In his autem comparationibus gravitatis atque acuminis has consonantias necesse est inveniri, quae sibi commensuratae sunt, id est quae notam possunt communem habere mensuram. Plato autem hoc modo fieri in aure consonantiam dicit. Necesse est, inquit, velociorem quidem esse acutiorem sonum. Hic igitur cum gravem praecesserit, in aurem celer ingreditur, offensaque extrema eiusdem corporis parte quasi repulsus iterato motu revertitur. Sed iam tardior et segnior nec ita celeri ut primo impetu emissus cucurrit, quocirca gravior fit [102] quoque. Cum igitur iam gravior rediens nunc primum venienti gravi sono simul occurrit, miscetur ei unamque, ut ait, consonantiam miscet. Sed Nicomachus non arbitratur veraciter dictum, neque enim similium esse consonantiam sed dissimilium potius in unam eademque concordiam. venientium. Gravis vero gravi si misceatur, nullam facere consonantiam, quoniam hanc canendi concordiam similitudo non efficit, sed dissimilitudo, quae, cum distet in singulis vocibus, copulatur in mixtis. Sed hinc etiam potius Nicomachus fieri consonantiam: Non, inquit, nervus tantum pulsus est, qui simplicem modum vocis emittit, sed semel percussus nervus saepius aerem pellens multas efficit voces. Sed quia ea velocitas est percussionis, ut sonus sonum quodammodo comprehendat, distantia non sentitur et quasi una vox auribus venit. Si igitur percussiones graviorum sonorum commensurabiles sint percussionibus acutorum sonorum, non est dubium, quin ipsa commensuratio sibimet misceatur unamque vocum efficiat consonantiam.

Capitulum XXIII Quod in musica non sit penitus innitendum sensui sed amplius rationi

Sed de his ita proponimus, ut non omne iudicium sensibus demus, quamquam a sensu aurium huiuscemodi artis sumatur omne principium. Nam si nullus esset auditus, nulla omnino disputatio de vocibus extitisset. Sed principium quodammodo et quasi admonitionis vicem tenet auditus, postrema vero perfectio agnitionisque vis in ratione consistit, quae certis regulis sese tenens numquam ullo errore prolabitur. Nam licet omnium paene artium atque ipsius vitae momenta sensuum occasione producta sint, nullum tamen in [103] his iudicium certum, nulla veri est comprehensio, si arbitrium rationis abscedat. Ipse enim sensus aeque maximis minimisque corrumpitur. Nam neque minima sentire propter ipsorum sensibilium parvitatem potest, et a maioribus saepe confunditur, ut in vocibus, quas si minimae sint difficilius captat auditus, si sint maximae, ipsius sonitus intensione surdescit. Haec igitur maxime causa fuit, cur relicto aurium iudicio Pythagoras ad regularum momenta migraverit, qui nullis humanis auribus credens, quae partim natura, partim etiam extrinsecus accidentibus permutantur, partim ipsis variantur aetatibus, nullis etiam deditus instrumentis, penes quae saepe multa varietas atque inconstantia nasceretur, dum nunc quidem, si nervos velis aspicere, vel aer umidior pulsus obtunderet vel siccior excitaret vel magnitudo chordae graviorem redderet sonum vel acutivum subtilior tenuaret vel alio quodammodo statum prioris constantiae permutaret, et cum idem esset in ceteris instrumentis, omnia haec inconsulta minimaeque aestimans fidei diu aestuans inquirebat, quanam ratione firmiter constanterque consonantiarum momenta perdisceret.

Capitulum XXIV Qualiter Pythagoras consonantiarum proportiones investigavit

Cum interea divino quodam nutu praeteriens fabrorum officinas pulsos malleos exaudit ex diversis sonis unam quodammodo continentiam personare. Ita ergo ad id, quod diu inquirebat, attonitus accessit ad opus diuque considerans arbitratus est diversitatem sonorum ferientium vires [104] efficere, atque ut id apertius colliqueret, mutare inter se malleos imperavit. Sed sonorum proprietas non in hominum lacertis haerebat, sed mutatos malleos comitabatur. Ubi igitur id animadvertit, malleorum pondus examinat, et cum quinque essent forte mallei, dupli reperti sunt pondere, qui sibi secundum diapason consonantiam respondebant. Eundem etiam, qui duplus esset alio, sesquitertium alterius comprehendit, ad quem scilicet diatessaron sonabat. Ad alium vero quendam, qui eidem diapente consonantia iungebatur, eundem superioris duplum repperit esse sesquialterum. Duo vero hi, ad quos superior duplex sesquitertius et sesquialter probatus est, ad se invicem sesquioctavam proportionem perpendi sunt custodire. Quintus vero est reiectus, qui cunctis erat inconsonans. Cum igitur ante Pythagoram consonantiae musicae partim diapason partim diapente partim diatessaron, quae est consonantia minima, vocaretur, primus Pythagoras hoc modo repperit, qua proportione sibimet haec sonorum concordia iungeretur. Ut sit clarius, quod dictum est, sint verbi gratia malleorum quattuor pondera, quae subter scriptis numeris contineantur: XII, IX, VIII, VI. Hi igitur mallei, qui XII et VI ponderibus iungebantur, diapason in duplo continentiam personabant. Malleus vero XII ponderum ad malleum IX et malleus VIII ponderum ad malleum VI ponderum secundum epitritam proportionem, diatessaron consonantiam, iungebatur. IX vero ponderum ad VI et XII ad VIII diapente consonantiam permiscebant. IX vero ad VIII in sesquioctava proportione resonabant tonum.

[105] Capitulum XXV Adhuc de eodem et de Jubal

Hinc igitur domum reversus varia examinatione perpendit, an in his proportionibus ratio symphoniarum tota consisteret. Nunc quidem aequa pondera nervis aptans eorumque consonantias aure diiudicat, nunc vero in longitudine calamorum duplicitatem medietatemque restituens ceterasque proportiones aptans integerrimam fidem diversa experientia capiebat. Saepe etiam pro mensurarum modo cyathos aequorum ponderum acetabulis immitens; saepe ipsa quoque acetabula diversis formata ponderibus virga vel aerea vel ferrea percutiens nihil sese diversum invenisse testatus et laetatus est. Hinc etiam ductus longitudinem crassitudinemque chordarum ut examinaret aggressus est. Itaque invenit regulam, quae ex re vocabulum sumpsit, eo quod sit huiusmodi inspectio fixa firmaque, ut nullum inquirentem dubio fallat iudicio.

Petrus Comestor in Historia scholastica: Jubal, filius Lamech, qui fuit pater canentium, cithara et organo. Non instrumentorum quidem, quae longe post inventa sunt, sed inventor fuit musicae, id est consonantiarum, ut labor pastoralis quasi in delicias verteretur. Et quia audierat, Adam prophetasse de duobus iudiciis, ne periret ars inventa, scriptis eam in duabus columnis in qualibet totam, una marmorea, alia lateritia, quarum altera non dilueretur diluvio, altera non dissolveretur incendio. Marmoream, dicit Josephus, adhuc esse in terra syrica. Tubalcain, frater eius, ferrariam artem primus adinvenit, res bellicas decenter exercuit, sculpturas operum in metallis in libidinem oculorum fabricavit. Quo fabricante Jubal, de quo dictum est, sono malleorum delectatus ex ponderibus eorum proportiones et consonantias, quae ex his nascuntur, excogitavit, quam inventionem Graeci Pythagorae attribuunt fabulosae.

[106] Capitulum XXVI De differentiis vocum

Ex musica, libro primo: Nunc vocum differentias colligamus. Omnis vox aut est continua, aut cum intervallo suspensa. Et continua quidem est, qua loquentes vel prosam vel orationem legentes verba percurrimus. Festinat enim tunc vox non haerere in acutis et gravibus sonis, sed quam velocissime verba percurrere, experiendis sensibus exprimendisque sermonibus continuae vocis impetus operatur. [Diastematike] autem est ea, quam canendo suspendimus, in qua non potius sermonibus sed modulis inservimus, estque vox tardior et per modulandas varietates quoddam faciens intervallum, non taciturnitatis sed suspensae ac tardae potius cantilenae. His, ut Albinus autumat, additur tertia differentia, quae medias voces possit includere, cum scilicet heroum poema legimus neque continuo cursu, ut prosam, neque suspenso segniorique modo, ut vocis canticum. Sed quae continua vox est et ea rursus, qua decurrimus cantilenam, naturaliter quidem infinitae sunt. Consideratione enim accepta nullus modus vel evolvendis sermonibus fit vel acuminibus attollendis gravitatibusque relaxandis, sed utrisque natura humana fecit proprium finem. Continuae enim voci terminum humanus spiritus fecit, ultra quem nulla ratione valet excedere. Tantum enim unusquisque loquitur continue, quantum naturalis spiritus sinit. Rursus voci natura hominum terminum facit, quae acutam eorum vocem gravemque determinat. Tantam enim unusquisque vel acumen valet extendere vel extollere vel deprimere gravitatem, quantum vocis eius naturalis patitur modus.

[107] Capitulum XXVII De modo audiendi sive formandi auditum

Nunc quis modus audiendi sit, disseramus.

Tale enim quiddam fieri consuevit in vocibus, quale cum paludibus vel quietis aquis iactum eminus mergitur saxum. Primus enim in parvissimum orbem colligit undam, deinde maioribus orbibus undarum globos spargit atque eo usque dum defatigatus motus ab eliciendis fluctibus conquiescat. Semperque posterior et maior undula pulsu debiliore diffunditur. Quod si quid sit, quod crescentes undulas possit offendere, statim motus ille revertitur et quasi ad centrum, unde profectus fuerat, eisdem undulis retundatur. Ita igitur, cum aer pulsus fecerit sonum, pellit alium proximum et quodammodo rotundum fluctum aeris ciet, itaque diffunditur et omnium circumstantium simul ferit auditum. Atque illi est obscurior vox, qui longius steterit, quoniam ad eum debilior pulsi aeris unda pervenit.

Capitulum XXVIII De speciebus cantilenarum

His igitur ita propositis dicendum videtur, quot generibus omnis cantilena texatur, de quibus harmonicae inventionis disciplina considerat. Sunt autem tria: diatonon, chroma, enharmonium. Et diatonon quidem est aliquanto durius et naturalius; chroma vero iam quasi ab illa naturali intentione discedens cum mollius decidens; enharmonium vero optime atque apte coniunctum. Cum sint igitur quinque tetrachorda, hypaton, meson, synemmenon, diezeugmenon, hyperboleon, in his omnibus secundum diatonon cantilenae vox procedit per [108] semitonium, tonum et tonum in uno tetrachordo, rursus in alio per semitonium tonum ac tonum ac deinceps; ideoque vocatur diatonon, quasi quod per tonum ac per tonum progrediatur. Chroma autem, quod dicitur color, quasi iam ab huiusmodi intentione prima mutatio, cantatur per semitonium et semitonium et tria semitonia. Tota enim diatessaron consonantia est duorum tonorum ac semitonii, sed non pleni. Tractum est autem hoc vocabulum, ut diceretur chroma, a superficiebus, quae cum permutantur, in alium transeunt colorem. Enharmonium vero, quod est magis coaptatum, quod cantatur in omnibus tetrachordis per diesin et diesin et ditonum. Diesis autem est semitonii dimidium.

Capitulum XXIX De harmonica regula

Ex quinto libro: Harmonica est facultas differentias acutorum sonorum et gravium sensu ac ratione perpendens. Sensus enim ac ratio quasi quaedam facultatis harmonicae instrumenta sunt. Sensus autem confusum quiddam ac proxime tale, quale est illud, quod sentit, advertit. Ratio vero diiudicat integritatem atque imas persequitur differentias. Itaque sensus invenit quidem confusa ac proxima veritati, accipit vero ratione integritatem. Accipit vero a sensibus confusam ac proximam veri similitudinem. Namque sensus nihil concipit integritatis, sed usque ad proximum venit, ratio vero diiudicat. Velut si quis manu [109] circulum scribat, fortasse eum vere circulum esse oculus arbitretur, ratio vero nullo modo esse id quod simulatur intelligit. Hoc vero idcirco est, quoniam sensus circa materiam vertitur, speciesque in ea comprehendit, quae ita sunt fluidae atque imperfectae nec determinatae atque ad unguem expolitae, sicut est ipsa materia. Quare sensum quoque confusio sequitur, mentem vero atque rationem quoniam materia non moratur, species, quas pervidet, praeter subiecti communionem intuetur, atque ideo eam integritas comitatur ac veritas, potiusque, quod in sensu aut peccatur aut minus est, aut emendat aut complet. Et per processus quidem rationi locus accrescit, deficit sensui. Idcirco non est aurium sensui dandum omne iudicium, sed exhibenda est etiam ratio, quae errantem sensum regat ac temperet, qua labens sensus deficiensque veluti baculo innitatur. Nam ut singulae artes habent instrumenta quaedam, quibus partim confuse aliquid informent, ut ascisculum, partim vero, quod est integrum, deprehendant, (ut) circinum, ita etiam harmonica vis habet duas iudicii partes, unam quidem huiusmodi, per quam sensu comprehendit subiectarum differentias vocum, aliam vero, per quam ipsarum differentiarum integrum modum mensuramque consideret. Huiusmodi igitur instrumentum, in quo rationis adhibito modo sonorum differentiae perquiruntur, vocatur harmonica regula.

[110] Capitulum XXX De differentiis vocum iuxta Ptolomaeum

Differentias sonorum Ptolomaeus dividit hoc modo.

Vocum aliae sunt unisonae, aliae minimae.

Unisonae sunt, quarum sonus unus est vel in gravi vel in acuto; non unisonae vero quando est alia gravior, alia acutior. Harum partim ita sunt, ut earum inter se differentia communi fine iungatur. Non enim discreta est, sed a gravi in acutum ita deducitur, ut continua videatur. Aliae vero sunt non unisonae, quarum differentia silentio interveniente distinguitur. Ut vero voces communi fine iungantur, fit hoc modo. Sicut enim cum in nubibus arcus aspicitur ita colores sibimet sunt proximi, ut non sit certus finis, cum alter ab altero disgregatur, sed ita verbi gratia a rubro discedit ad pallidum, ut per continuam mutationem in sequentem vertatur colorem nullo medio certoque interveniente, qui utrosque distinguat, ita etiam fieri solet in vocibus, ut si quis percutiat nervum eumque, dum percutit torqueat, evenit, ut in principio pulsus gravior sit, dum torquetur vero, vox illa tenuetur continuique fient gravis vocis sonitus et acutae. Cum igitur non unisonarum vocum aliae sunt continuae, aliae disgregatae sunt. Continuae quidem tales sunt, ut inter se earum differentia communi fine iungantur, nec habeat locum designatum vox acuta gravisque, quem teneant. Discretae vero habent proprios locos veluti colores impermixti, quorum differentia visitur suo quodam loco constituta. Continuae quidem non aequisonae voces ab harmonica facultate separantur. Sunt enim sibi ipsis dissimiles nec unum aliquid personantes. Discretae vero voces harmonicae [111] subiciuntur arti. Potest enim distantium sibique dissimilium vocum differentia deprehendi, in quibus, quae iunctae efficere melos possunt. Consonae autem vocantur, quae copulatae mixtos suavesque sonos efficiunt; dissonae vero, quae minimae. Et hoc quidem est Ptolomaei de sonorum differentia iudicium. Pythagorici enim consonantias diapente ac diatessaron simplices arbitrabantur atque ex his unam diapason, illam tripli, hanc quadrupli. Diapason vero ac diatessaron consonantiam esse non aestimant idcirco, quoniam non in superparticulari vel multiplici cadit comparatione, sed in multiplici superpartiente.

Capitulum XXXI De partibus musicae iuxta Isidorum

Isidorus ubi supra: Musicae partes sunt tres, id est harmonica, rhythmica, metrica. Harmonica est, quae discernit in sonis acutum et gravem. Rhythmica est, quae requirit incursionem verborum, utrum bene sonus an male cohaereat. Metrica enim, quae mensuram diversorum metrorum probabili ratione cognoscit, ut verbi gratia heroicum, iambicum, elegiacum et cetera.

Ex musica Boetii quarto libro: Ut autem sit sonus, motum esse necesse est. Scilicet omnis motus habet in se tamen velocitatem tum etiam tarditatem. Si vero sit tardus impellendo motus gravior redditur sonus. Nam ut tarditas proxima stationi est, ita gravitas contingua taciturnitati. Velox vero motus acutam voculam praestat. Praeterea quae gravis est intentione, crescit ad medium, quae vero [112] remissione decrescit acuta ad medium. Unde fit, ut omnis sonus quasi ex quibusdam partibus compositus esse videatur. Omnis autem partium coniunctio quadam praeceptione conicitur. Sonorum igitur coniunctio proportionibus constituta est. Proportiones autem principaliter in numeris considerantur. Proportio vero simplex numerorum in multiplicibus vel in superparticularibus vel in superpartientibus invenitur. Secundum multiplices vero proportiones vel superparticulares consonae vel dissonae voces exaudiuntur. Consonae quidem sunt, quae simul pulsae suavem permixtumque inter se coniungunt sonum. Dissonae vero, quae simul pulsae non reddunt suavem neque permixtum sonum. Isidorus ubi supra: Ad omnem autem sonum, quae materies cantilenarum est, triformem constat esse naturam. Prima est harmonica, quae ex vocum cantibus constat. Secunda organica, quae ex flatu consistit. Tertia rhythmica, quae pulsu digitorum numeros recipit. Nam aut voce editur sonus, sicut per fauces, aut flatu, sicut per tubam aut tibiam, aut pulsu, sicut per citharam, aut per quodlibet aliud, quod percutiendo canorum est.

Capitulum XXXII De prima parte musicae, quae dicitur harmonica

Prima divisio musicae, quae harmonica dicitur, id est modulatio vocis, pertinet ad comoedos, tragoedos aut choros, vel ad omnes, qui voce propria canunt. Haec ex animo et corpore motum facit, et ex motu sonum, ex quo colligitur musica, quae in homine vox appellatur. Vox est aer spiritu verberatus, unde et verba sunt nuncupata. Harmonica est modulatio [113] vocis et concordatio plurimorum sonorum vel coaptatio. Symphonia est modulationis temperamentum ex gravi et acuto concordantibus sonis, sive in voce, sive in flatu, sive in pulsu. Per hanc quippe voces acutiores gravioresque concordant, ita ut quisquis ab ea dissonuerit, sensum auditus offendat. Cuius contraria est diaphonia, id est voces discrepantes vel dissonae. Euphonia est suavitas vocis. Haec et melos a suavitate et melle dicta. Diastema est vocis spatium ex duobus vel pluribus sonis aptatum. Diesis est spatia quaedam et deductiones modulandi atque vergentes de uno in altero sono. Tonus est acuta enuntiatio vocis. Est enim harmoniae differentia et quantitas, quae in vocis accentu vel tenore consistit, cuius genera in quindecim partibus musici diviserunt, ex quibus hyperlydius novissimus et acutissimus, hypodoricus omnium gravissimus. Cantus est inflectio vocis, nam sonus directus est; praecedit autem sonus cantum. Arsis est vocis elevatio, hoc est initium. Thesis est positio vocis, hoc est finis. Suaves voces sunt subtiles et spissae, clarae atque acutae. Perspicuae voces sunt, quae longius protrahuntur, ita ut omnem impleant continuo locum, sicut clangor tubarum. Subtiles voces sunt, quibus non est spiritus, sicut est infantium, mulierum vel aegrotantium, sicut in nervis. Quae enim subtilissimae chordae sunt, subtiles ac tenues sonos emittunt. Pingues sunt voces, quando spiritus multus simul egreditur, sicut virorum. Acuta vox est tenuis et alta, sicut in chordis videmus. Dura vox est, quae violenter emittit sonos, sicut tornitruum, sicut incudis sonus, quotiens ibi durum malleis percutitur ferrum. Aspera vox est rauca, et quae dispergitur per multos et dissimiles [114] pulsus. Caeca vox est, quae, mox ut emissa fuerit, conticescit, atque suffocata nequaquam longius producitur, sicut est in fictilibus. Vinnola est vox mollis atque flexibilis. Et vinnola dicta a vinno, id est cincinno molliter flexo. Perfecta autem vox est alta, suavis et clara: alta, ut sublimis efficiatur; clara, ut aures adimpleant, suavis, ut animos audientium blandiat. Si ex his aliquid defuerit, vox perfecta non erit.

Capitulum XXXIII De secunda, quae dicitur organica

Secunda est divisio organica in his, quae spiritu reflante completa in sonum vocis animantur, ut sunt tubae, calami, fistulae, organa, pandoria et his similia instrumenta. Organum vocabulum est generale omnium vasorum musicorum. Hoc autem, cui folles adhibentur, alio Graeci nomine appellant. Ut autem organum dicatur, magis ea vulgaris est Graecorum consuetudo. Tuba primum a Tyrrhenis inventa. Adhibebatur autem non solum in proeliis, sed in omnibus festis diebus propter laudis et gaudii claritatem. Tibias excogitatas in Phygia ferunt: has diu quidem funeribus tandem adhibitas, mox et sacris gentilium. Tibias autem appellatas putant, quod primum de cervinis tibiis cruribusque hinnulorum fierent, deinde per abusionem ita coeptas vocari etiam, quae non de cruribus ossibusque essent. Hinc et tibicen, quasi tibiarum cantus. Calamus nomen est proprium arboris a calendo, id est fundendo voces vocatus. Fistulam quidam putant a Mercurio inventam, alii a Fauno, quem Graeci Pan vocant. Nonnulli eam ab Idi pastore Agrigentino ex Sicilia. Fistula autem [115] dicta, quod vocem emittat. Nam graece [phos], latine vox, [stolia] missa vocatur. Sambuca in musicis species est symphoniarum. Est enim genus ligni fragilis, unde et tibiae componuntur. Pandorius ab inventore vocatus. De quo Vergilius:

Pan primus calamos cera coniungere plures

instituit, Pan curat oves oviumque magister.

Fuit enim apud gentiles deus pastoralis, qui primus dispares calamos ad cantum aptavit, et studiosa arte composuit.

Capitulum XXXIV De tertia, quae dicitur rhythmica

Tertia divisio est rhythmica, pertinens ad nervos et pulsum, cui dantur species cithararum diversarum, tympanum quoque, cymbalum, sistrum, acetabula aenea et argentea, vel alia quae metallico rigore percussa reddunt cum suavitate tinnitum et cetera huiuscemodi. Veteres autem citharam fidiculam vel fidicem nominaverunt, quia tam concinunt inter se chordae eius, quam bene conveniat inter quos fides sit. Apud antiquos citharae septem chordae erant. Unde et Vergilius: Septem discrimina vocum.

Chordas autem dictas a corde, quia sicut pulsus est cordis in pectore, ita pulsus chordae in cithara. Psalterium, quod vulgo canticum dicitur, a psallendo nominatum, quod ad eius vocem chorus consonando respondeat. Est autem similitudo citharae barbaricae in modum deltae literae; sed psalterii et cytharae haec differentia est, quod psalterium lignum illud concavum, unde sonus redditur, [116] superius habet et deorsum feriuntur chordae, et desuper sonant. Cithara vero concavitatem ligni inferius habet. Lyra dicta [apo tou lerein], id est a varietate vocum, quod diversos sonos efficiat. Lyram primum a Mercurio inventam fuisse dicunt, hoc modo. Cum regrediens Nilus in suos meatus varia in campis reliquisset animalia, relicta etiam testudo est. Quae cum putrefacta esset, et nervi eius remansissent extenti intra corium, percussa a Mercurio sonitum dedit; ad cuius speciem Mercurius lyram fecit et Orpheo tradidit, qui eius rei maxime erat studiosus. Unde et existimatur eadem arte non feras tantum, sed et saxa atque silvas cantus modulatione applicuisse. Tympanum est pellis vel corium ligno ex una parte extensum. Est enim pars media symphoniae in similitudine cribri. Tympanum autem dictum, quod medium est, unde et margaritum medium tympanum dicitur; et ipsum, ut symphonia, ad virgulam percutitur. Cymbala acitabula quaedam sunt, quae percussa invicem tangunt se et sonitum faciunt. Sistrum ab inventrice vocatum. Isis enim regina Aegyptiorum id genus invenisse probatur. Inde et hoc mulieres percutiunt, quia inventrix huius generis mulier. Unde et apud Amazonas sistro ad bellum feminarum exercitus vocabatur. Tintinnabulum de sono vocis nomen habet, sicut plausus manuum, stridor valvarum. Symphonia vulgo appellatur lignum cavum ex utraque parte pelle extenta, quam virgulis hinc et inde musici feriunt, fitque in ea ex concordia gravis et acuti suavissimus cantus.

[117] Capitulum XXXV Quod scientia musicae magis sit in speculatione quam in operatione

Ex musica Boetii libro primo: Nunc illud est intuendum, quod omnis ars omnisque etiam disciplina honorabiliorem naturaliter habeat rationem quam artificium, quod manu atque opere artificis exercetur. Multo enim est maius atque acutius est scire, quod quisque faciat, quam ipsum illud efficere, quod sciat. Etenim artificium corporale quasi serviens famulatur, ratio vero quasi domina imperat. Et nisi manus secundum id quod ratio sancit, efficiat, frustra fit. Quanto igitur praeclarior est scientia musicae in cognitione rationis quam in opere efficiendi atque actu. Tantum scilicet, quantum corpus mente superatur, quod scilicet rationis expers servitio degit. Illa vero imperat atque ad rectum deducit. Quod nisi eius pareatur imperio, expers eius ratione opus titubabit. Unde fit, ut speculatio rationis operandi actu non egeat, manuum vero opera nulla sint, nisi ratione ducantur. Iam vero quanta sit gloria meritumque rationis, hinc intelligi potest, quod ceteri, ut ita dicam, corporales artifices non ex disciplina sed ex ipsis potius instrumentis cepere vocabula. Nam citharoedus ex cithara, tibiae ex tibia, ceterique suorum instrumentorum vocabulo nuncupantur. Is vero est musicus, qui ratione perpensa canendi scientiam non servitio operis sed imperio speculationis assumit. Quod scilicet in aedificiorum bellorumque opera videmus, in contraria scilicet nuncupatione vocabuli. Eorum namque nominibus vel aedificia inscribuntur vel ducuntur [118] triumphi, quorum imperio ac ratione instituta sunt, non quorum opere servitioque perfecta. Tria igitur genera sunt, quae circa artem musicam versantur. Unum est, quod instrumentis agitur, aliud fingit carmina, tertium instrumentorum opus carmemque diiudicat. Sed illud, quod instrumentis positum est, ibique totam operam consumit, ut sunt citharoedi quique organo ceteris musicae instrumentis artificium probant, a musicae scientiae intellectu seiuncti sunt, quoniam famulantur, ut dictum est. Nec quicquam afferent rationis, sed sunt totius speculationis expertes. Secundum vero musicam agentium genus poetarum est, quod non potius speculatione ac ratione, quam naturali quodam instinctu fertur ad carmen. Atque idcirco hoc quoque genus a musica segregandum est. Tertium est, quod iudicandi peritiam sumit, ut rhythmos cantilenasque totumque carmen possit perpendere. Quid scilicet quoniam totum in ratione ac speculatione positum est, hoc proprie musicae deputabitur, isque est musicus, cui adest facultas secundum speculationem rationemve propositam ac musicae convenientem de modis ac rhythmis deque generibus cantilenarum ac de permixtionibus ac de poetarum carminibus iudicandi.