THESAVRVS MVSICARVM LATINARVM

Multipart file
Previous file: MARLUC12   Next file: MARLUC14  


[534] 1. INCIPIT TRACTATUS TERCIUS DECIMUS CAPITULUM PRIMUM DE PAUSIS QUOMODO DEBEANT FIGURARI IN CANTU PLANO.

2. Sequitur videre de pausis, scilicet quomodo in cantu plano debeant figurari,

3. nam sunt aliqui, qui pro suo libito voluntatis, absque lege et distinctionum specierum ratione, ipsas in cantibus figurant,

4. non advertentes quod sicut sunt diversi modi sive toni, sic sunt diversa principia, distinctiones, species, pneume, et finales,

5. nam modos per species iudicamus, et species per distinctiones cognoscere nos oportet.

6. Signa enim que habent distinguere species inter se sunt linee protracte infra per spacia et lineas, que pause dicuntur.

[536] 7. Ubicunque enim pausa fit innuitur nobis desistere a cantare,

8. et hee pause debent distinguere species et ipsas diversificare secundum quod in diversis tonorum cantibus ordinatur.

9. Pneume dicuntur ille que in unoquoque modorum diverse existunt,

10. que quidem ponuntur tam circa principium quam circa medium, quam etiam circa finem.

11. Verum quod semper terminantur in finali ubi terminare debet cantus in quo posite sunt.

12. Per ipsas quoque satis secundum auditum possunt toni cognosci,

13. nam secundum Ysidorum pneuma est coniunctio notularum in quolibet modorum que cantum format, distinguit, copulat, et concludit.

14. Sed quia species et pneume supradicte sunt ex diversis notarum nominibus constitute,

[538] 15. ideo videre necesse est de signis per que notarum figuratarum in cantibus nomina cognoscamus,

16. que quidem claves universaliter nuncupantur.

17. FINIT TRACTATUS TERCIUS DECIMUS


Previous file: MARLUC12   Next file: MARLUC14