THESAVRVS MVSICARVM LATINARVM

[30] [Prologus]

V 1r-4r B 1r-4r

Reuerendo et in bono Iesu patri sibi carissimo domino et amico, domino fratri Iohanni Ordinis Fratrum Minorum generali ministro, suus frater Iohannes Aegidius, lector insufficiens Zamorensis, quidquid oboedientiae, reuerentiae ac honoris, salutis et pacis, commodi et amoris.

Musicam, absque demonstrationibus quae melius nouistis, iuxta mandatum uestrum breuis ac puerilius, ut potui, ex dictis philosophorum praesentibus, scribo uobis. Incipit prologus in librum Artis Musicae, ordinatum a fratre Iohanne Aegidio doctore Zamorensi, ob reuerentiam uenerandi patris sui fratris Iohannis Ordinis Fratrum Minorum generalis ministri.

Sicut ex libris antiquorum sapientium accepimus, sed ex libris potissime Chaldaeorum et Aegyptiorum, apud quos olim omnium scientiarum fuisse simulacrum censebatur, et sicut in posterum ex libris Graecorum didicimus, potissime temporibus Alexandri Magni regis Graecorum, et Ptolemaei Philadelphi regis, quorum temporibus apud Alexandriam ciuitatem inuenta sunt septuaginta milia uoluminum notabilium secundum quod refert Beatus Isidorus Etymologiarum libro sexto: absque musica nulla scientia inuenitur esse perfecta. Ipsa namque propter consonantias et dissonantias elementalium quantitatum et numerorum, ac temporum et membrorum, et aliorum consimilium, perfectissima et utilissima est. Et non solum propter [32] hoc utilis esse censetur, sed etiam propter illa quae in aegris corporibus per musicam esse facta leguntur, utpote de Dauid, qui regem Saulem ab immundo spiritu arte modulatoria liberauit. Simliter Asclepiades medicus phreneticum quemdam per symphonicos sonos pristinae restituit sanitati, ut refert Isidorus quarto Etymologiarum libro capitulo XIII. Hinc etiam Plato intulit in musicae commendationem, quod sicut arithmetica cunctarum mater est artium, ita et musica earum soror existit. Quia secundum ipsum absque arte melodica nulla parfecta scientia reperitur, etiamsi eximia comprobetur. In grammaticalibus patet ex consonantia et dissonantia litterarum in orthographia, et ex consonantia pedum in arte metrica. In logicis ex consonantia et dissonantia propositionum in arte syllogismorum. In rhetoricis ex consonantia et dissonantia rhythmorum et huiusmodi. Sic enim non solum in istis, sed etiam in omnibus quae sunt, coelestibus uidelicet elementalibus et mixtis, relucet pulcherrima melodia, secundum consonantias et dissonantias musicales diuinitus ordinatas.

De qua sicut ex diuersis linguis et libris, et compilationibus diuersis et translationibus capere potuimus, pauca memoriae commendantes, primo tractabimus absque praeiudicio, Iesu duce, de ipsius musicae inuentione.

Secundario de utilitatis eiusdem consecutione, per ipsius inuentionem.

Tertio de ipsius notificatione, diffinitione et etymologizatione.

Quarto de musicae distinctione, seu diuisione musicae.

Quinto de litterarum seu uocum usuali appellatione.

Sexto de uocum uel litterarum situatione seu positione.

Septimo de uocum connumeratione siue computatione.

[34] Octauo de uocum commutatione.

Nono de monochordi, hoc est unius chordae, dispositione.

Decimo de consonantiae descriptione ac diuisione.

Undecimo de consonantiarum proportione.

Duodecimo de tonorum et semitoniorum descriptione ac dispositione.

Tertio decimo de tonorum diuersa nominatione.

Quarto decimo de cuiuslibet toni per se debita condicione.

Quinto decimo de toni, ditoni, tritoni, tetratoni, pentatoni siue diapente, hexatoni, heptatoni et diapason quae omnes in se consonantias continet, natura et differentia seu distinctione.

Sexto decimo de diatonico genere, chromatico et enharmonico.

Decimo septimo de cuiuslibet instrumenti per se inuentione ac constitutione, uidelicet organorum, uiellarum, cithararum, harparum, symphoniarum, tubarum, tibiarum, cymbalorum, tympanorum, sistrorum, et huiusmodi, et generali musicae distinctione.

Demonstrationes communes praesenti operi non annotaui, eo quia ab omnibus leguntur communiter et habentur, et quilibet habere poterit cum uoluerit.

[36] De musicae artis primaria inuentione primum capitulum

V 4r-7r B 4r-8r

Musicae artis plures fuisse legimus inuentores, secundum uarias opiniones plurium sapientium. Siquidem aliqui dixerunt quod Pythagoras philosophus, per officinas transiens artificum, super unam incudem quinque malleorum pulsum audiuit sonitum seu tinnitum. Ex quorum diuersitate sonorum suauem et melodicam nactus seu adeptus concordiam, accessit ad locum, perpendens ex bona industria in praedictorum sonitibus malleorum secretum aliquod artis melodicae latitare. Ob quam causam, ibidem malleos confestim ponderans, paulatim ex sonitibus seu tinnitibus praedictorum discernendo uiuaciter ipsos sonos, septem uocum discrepantias et consonantias indagauit. Sed supposito ex praedictis, quod Pythagoras philosophus uiuaci suo ingenio aliquid inuenerit huius artis, attamen non fuit huius artis inuentor primarius siue auctor. Sicut enim habetur ex Chronicis diuinitus inspiratis per Hebraicam ueritatem, Genesis IV capitulo, et ex Glossa super eumdem locum, et ex Rabano, et ex Iosepho historiographorum eximio, et ex Historiis Scholasticis, Tubal, filius Lamech ex Ada uxore sua, pater fuit canentium in cithara et organo. Sed non instrumentorum, quae longe post inuenta fuerunt. [38] Hic primus et primo musicae proportiones et consonantias adinuenit, ut labor pastoralis, corpus uigiliis, laboribus et sollicitudinibus aggrauans et attenuans, in delicias uerteretur. Hinc etiam quoniam audiuerat quod Adam de duobus iudiciis prophetarat, quorum primum esset per aquam et secundum per ignem, ne ab ipso inuenta musicae peritia periret, in duabus columnis studiosius scripsit eam, eiusdem peritiae principia scripto tradens. Illarum uero columnarum altera fuit marmorea quae non dissoluereter diluuio, et altera fuit lateritia quae non destrueretur incendio siue igne. Marmorea uero secundum Iosephum in Syria postmodum est inuenta. Lamech similiter supradictus ex Sella uxore secunda genuit Tubalcain, qui fuit malleator in cuncta opera aeris et ferri, ut Genesis quarto capitulo continetur. Hic artem ferrariam primus inuenit, et res bellicas decenter exercuit. Sculpturas quoque metallorum, id est, operum in metallis in oculorum libidinem fabricauit. Eo fabricante, Tubal siue Iubal, de quo superius fuit dictum, sono malleorum delectatus, ut in Historiis Scholasticis continetur, ex ponderibus malleorum, proportiones et consonantias quae oriuntur ex eis sollerter excogitauit, ut superius fuit dictum. Quam inuentionem Graeci fabulose Pythagorae attribuunt, ut est dictum. Similiter ex opere fruticum excogitauit, ut metallorum curiosa opera in oculorum libidinem fabricaret, quemadmodum in libidinem aurium consonantias musicorum. Cum enim frutices in pascuis incendissent, ut gregibus herbae tenerae nascerentur, uenae metallorum in riuulos defluxerunt. [40] Quibus defluxis, sublatis seu fulcitis laminis, figuras locorum in quibus laminae iacuerant in ipsis laminis, secundum Iosephum, inuenerunt. Adhuc etiam est notandum, quod Zoroastres, qui et Cham fuit secundum aliquos nuncupatus, inuentor artis magicae, septem liberales artes in columnis quattuordecim pulchre scripsit. Quarum columnarum fuere septem aeneae, septemque lateritiae, contra utrumque diluuium supradictum, aquae uidelicet et ignis. Ninus uero libros eius incendio tradidit et combussit. Zoroastren uero praedictum Abraham, in astris peritissimus, in artibus liberalibus informauit. Isidorus uero, quinto libro Etymologiarum capitulo secundo, dicit quod Tubal, qui fuit de stirpe Cain, ante diluuium musicam adinuenit. Graeci uero secundum ipsum attribuunt Pythagorae, dicentes ipsum ex sonitu malleorum et ex chordarum extensione ac percussione [eam inuenisse]. Alii uero secundum ipsum dixerunt, Linum philosophum Thebaeum, et Zethum, et Amphion philosophos, musicam inuenisse. Post quos paulatim secundum eumdem fuit postmodum augmentata. Etenim secundum poetam semper nouus adiicit auctor. Legimus similiter ab Asclepiade philosopho ex sonitu aurium seu tinnitu inuentam fuisse. Alii ab alio philosopho, ex cantu auium seu per cantum, et praecipue philomelae, de qua in sequenti capitulo dicetur. Siquidem solo instinctu naturae nouit ipsa punctum, tractum, subtractum, contractum, protractum, acutum et obtusum, planum et ligatum, et deualetum, et alias auiculas audientes instruit in sua peritia et informat. Alii ex concussione uentorum ad loca siluarum cauernosa, in quibus audiuntur quaedam [42] suaues sibilationes, praecipue de nocte. Alii ex sonitu aquarum et ex confractione aeris ad rupes uel loca petrosa. Unde: uox eius sicut uox aquarum multarum. Alii ex uiolento motu peripheriarum et reuolutione ad cardinem siue quae cum quodammodo in solis nitorem patet ex peripheriis Tholetanis. Alii ex fibris extensis cadauerum, carnibus et ossibus denudatis, praecipue in aquis fluentibus uel alibi, si tangantur.

Verumtamen assentiendum est Hebraicae ueritati, quod primus inuentor fuit Tubal. Sed alii et alii postmodum Tubal, secundum sui gradum et originem succedentes usque ad praesens tempus, ut infra dicetur, nouas considerationes et nouas experientias habuerunt, et prioribus addiderunt, sicut in aliis scientiis satis patet. Siquidem secundum Priscianum in principio Maioris: quanto iuniores, tanto perspicatiores, ut patet etiam [in] antiquis philosophis, deinde in Socrate, deinde in Platone, tandem in Aristotele iuniore tempore Alexandri Magni.

De utilitatis consecutione ad musicae inuentionem secundum capitulum

V 7r-11v B 8v-13r

Musicae artis tam uberes esse utilitates antiqui diffiniuerunt, quod tam turpe tunc erat musicam nescire quam litteras, [44] secundum Isidorum ubi supra. Ob quam causam in sacrificiis et in nuptiis et in conuiuiis numquam aberat nec in bellis. Et quod mirabilius, semper aderat sepulturis. Unde Beatus Isidorus dicit, quod musica disciplina si desit, nulla perfecta suberit disciplina. Affectus prouocat. Sensus praeparat. Pugnantes animat, et quanto clangor fuerit uehementior, tanto ad certandum fit animus fortior. Tristes laetificat. Reos terrificat, quando ad eorum [aures] hostium tuba buccinat. Labores alleuiat pastorales, et alios. Languentes sanat. Animos excitatos sedat. Curas et sollicitudines alienat. Impetus reprimit et refrenat. Et breuiter secundum Isidorum ipsas bestias et serpentes, uolucres et delphinos ad auditum suae modulationis mirifice prouocat. Quodque mirabilius est, spiritus malignos a corporibus eiicit et expellit mirifica et occulta quaedam uirtute diuina. Siquidem legimus in corporibus daemones habitare, ob uitiorum in hominibus diuersas dispositiones iuste Altissimo permittente. Et cum per melodicam harmoniam ad dispositionem contrariam transit corpus, ut a tristitia uehementi ad laetitiam, spiritus malus recedit. Unde Magister in Historiis Scholasticis dicit, mathematicos tradere, quod multi daemones harmoniam ferre non possunt, et quandoque nulli, forte propter contrariam dispositionem per harmoniam corporibus in quibus habitant superuenientem. Unde tradunt Chronica diuinitus inspirata, primo [libro] Regum XV capitulo, quod cum spiritus malus uexaret Saulem, dixerunt ei serui sui: Adhibe tibi psaltem [46] peritum in cithara,--ut per psaltem quilibet peritus in musica intelligatur--et leuius feres. Et sequitur ibidem quod Dauid psallebat coram Saule in cithara, cum a daemone uexabatur, et refocillabatur Saul et leuius habebat, et recedebat ab eo spiritus malus: spiritus per naturam, sed malus per culpam.

Asclepiades quoque philosophus freneticum quemdam pristinae restituit sanitati, ut Beatus Isidorus attestatur, per symphonicam melodiam. Quid plura? Experientia nouimus, aues ad audiendam melodiam festinanter descendere, ipsam libenter addiscere, discipulas liberaliter erudire. Unde narrat Plinius libro X, et Ambrosius in Hexameron, quod philomela, quae alio nomine luscinia uel acredula nuncupatur, est auicula corpusculo modica, sed uoce et cantu permaxima. Ipsa cum uernali tempore fouet oua, insomnem longae noctis laborem cantilenae suauitate solatur, ut possit non minus dulcibus modulis quam fotu corporis animare oua quae fouentur. Ipsa, ut plurimum, sena parit oua. Unde diebus XV continuis ac noctibus garrulat sine intermissione cantus secundum Plinium, sese frondium germine condensante. Admiratione dignum est quod in tam paruo corpusculo uigeat tam pertinax spiritus. Deinde admirandum, unde in una musica tam perfecta tantae modulationis editur sonus, qui nunc continuo spiritu trahitur in longum, nunc uariatur in flexum, nunc distinguitur in concisum, praemittitur, reuocatur, infuscatur, interdum et secum murmurat, plenas, grauis, acutus, unus, creber, extentus. Hinc tantae modulationis sonus in tam modicis faucibus [48] resonat quod tot exquisitis tibiarum instrumentis ars hominum excogitauit. Nec idem omnibus, sed suus cuique cantus [est]. Certant inter se, palam animosa contentio [est]. Victa saepe morte uitam finit spiritu prius deficiente quam cantu. Meditantur aliae auiculae iuniores cantus philomelae dulcedinem et uersus quos imitentur accipiunt. Audit magna discipula intentione, ac reddit uocibus reprehensionem, nunc canendo, nunc reticendo, nunc cantus reincipiendo. Repente comedit, propter affectum ad dulcedinem sui cantus. Ita quod aliquando cantando moritur, et moriendo cantat. Visa est aliquando cum symphonia cantus dulcedines alternasse. Et ut uigorosius cantet, frequenter oculos habet clausos. Sed hae tam exquisitae modulationes a XV diebus paulatim deficiunt. Et paulatim ut cantus, ita et color lusciniae immutatur. Nec uidetur in hieme, quae prius fuerat in uere, uariato cantu pariter et colore. Attamen in palatio et in deliciis enutrita, non tantum in uere, sed etiam in hieme, non tantum de die, sed etiam de nocte melodicos cantus reddit, artificio edocta pariter et natura.

Nec tantum uolatilibus, id est auibus, et gressibilibus, id est animalibus, sed etiam natatilibus, id est piscibus, est delectabilis melodia. Unde [de] appetitu piscium et specialiter delphinorum ad melodicas harmonias narrant mirabilia sapientes. Siquidem Beatus Isidorus, in XII Etymologiarum libro, [50] dicit quod delphines simones uocantur, eo quod uoces hominum sequantur, uel eo quod gregatim ad symphoniae musicam congregantur. Item Plinius libro IX [dicit quod] uelocissimum omnium animalium est delphinus, non tantum marinorum sed etiam terrenorum. Ocior est uolucre, acrior telo. Nauigia transuolat uento rapta. Nullum genus piscium effugere potest ipsum, nec aliquod aliud ipsum contrahere moram facit, nisi quia semper praedam accipit resupinus, eo quod os habeat in uentre, oculos uero in dorso. Pro uoce gemitus habet humanis similes, linguam uero ut porcus. Pro spina cartilaginem habet. Ut cete, animal parit non oua, felle caret. Viuit annis CXL, quod per caudam unius delphini abscisam ad tempus expertum est. Sed quidam plus quidam uero minus uiuunt, ut animalia cetera. Praegnans est X mensibus, et augmentum recipit X annis. Spirat et stertit contra naturam piscium aliorum. Virgam habet interius non exterius prominentem. Mamillas habet non supra secus, [sed] prope iuncturas. Instrumentum uero quo iaceat foetus ualde secretum. Parit aestate tantummodo. Ambulat sub pelago, ipsum sub pelago sequentibus pullis suis. Recipit aquam per [nares] sicut natatilia et aerem per pulmonem ut gressibilia. Cibum recipit resupinus. Testiculi eius sunt interius inclusi, non exterius prominentes, ut aliorum natatilium magni corporis. Feruntur plorare quando capiuntur, secundum Physiologum. Cantu mulcentur et capiuntur. Crocodilos [52] astutia interimunt siue dolo. Dormiunt super aquas. Musica mulcentur. Unde Arionem citharistam in mari nautis interficere parantibus, obtinuit ab illis ut ipsum permitterent cithara prius canere. Ad cuius cantum delphinorum gregibus congregatis, cum se in mare proiecisset, ab uno delphinorum receptus est et ad litus prouectus. Cum simones uocantur, uocantes sequuntur, et rationes hominum aquilonis flatu celerius audiunt, quamquam aures non habeant, sed pro auribus foramina quaedam. Sed austro flante ipsa quodammodo foramina obstruuntur. Gaudent cantibus tibiarum, et quocumque symphoniam audiunt, ad audiendam ipsam protinus se conuertunt, secundum Solinum philosophum in libro de Mirabilibus. Et subiungit quod in Nilo est quaedam species delphinorum, quorum dorsa serratas habent cristas. Hi crocodilos studio alliciunt ad natandum, demerisque astutia fraudulenta tenera uentrium subter natantes secant et interimunt.

De quorum natura satis dictum fuit in libro nostro de Historia naturali, et in libro de proprietatibus cuiuslibet piscis in speciali.

[54] De musicae diffinitione seu descriptione et etymologizatione tertium capitulum

V 11v-12v B 13r-14r

Musica secundum Boetium est motus uocum inter se consonantium congrua proportione. Secundum Guidonem musica est peritia modulationum discreto sono cantuque consistens. Est enim sonus quidam discretus, ut infra dicetur, et quidam alius indiscretus. Secundum Iohannem musica est congrua uocum motio. Musici uero sunt qui omnem cantum omnemque modulandi uarietatem, ipsamque coelestem harmoniam speculatione ac ratione diiudicant.

Musica uero a musis est dicta, quibus perfecte creditur in hac arte. Vel a moys quod est aqua, quia in aquis repertam asserunt, solis neruis et arteriis ab ossibus et carnibus in aquis per aquarum defluxum exutis. Quibus tactis, in sonum harmonicum eruperunt. Vel ideo sic dicta, quia uox sine humore palati et linguae non fit. Alii musicam quasi mundicam dixerunt, quoniam a mundi cantu sumpsit exordium.

Secundum Isidorum Etymologiarum libro quarto et capitulo primo, de mathematica loquens, dicit quod musica est disciplina de numeris quibus utuntur in sonis. In quinto uero libro de musica dicit in primo capitulo, quod musica est peritia modulationis sono cantuque consistens. Dicta secundum ipsum a musis, eo quod ab eis secundum antiquos ius siue uis carminum et uocum modulatio quaereretur. Ipsa enim ex cantibus carminibusque consistit, ut idem asserit primo libro.

[56] De musicae distinctione seu diuisione ac constitutione quartum capitulum

V 12v-16r B 14r-17v

Musicae peritiae multae sunt species siue modi. Siquidem alia est mundana, alia humana, alia coelestis, alia instrumentalis seu artificialis.

Mundana musica est eorum quae in coelis, uel in elementis, uel in temporum uicissitudinibus et uarietatibus aguntur, rationalis consideratio. Mundus enim quasi de quadam sonorum harmonia componi ab aliquibus iudicatur. Ligantur enim qualitates elementorum et consonant sibi ad inuicem quasi per quasdam congruentes chordarum consonantias et rationabiles harmonias. Tempora similiter temporibus et elementa temporibus coaptantur. Aer ueri congruit, ignis aestati, terra uero autumno, aqua similiter hiemi. Et Deus aeternus temporum dat tempora, ut alleuiet homini fastidium et alleuiet labores homini, quasi quibusdam congruentissimis melodiis. Et quemadmodum consonant elementa temporibus, ita et haec duo consonant humoribus et corporibus. Nam aer et uer consonant sanguini, ignis et aestas cholerae, terra et autumnus melancholiae, aqua et hiems phlegmati, ut alibi de praedictis consonantiis et dissonantiis dictum fuit in libello de compendio scientiarum et de historia naturali, et in libro cuius titulus est Archiuus, id est Armarium.

Humana uero musica est, quae in humana compagine [58] consideratur, quam in se potest intelligere unusquisque. Unde Boetius, non constat homo, id est non componitur absque musica, quae ita naturaliter est nobis coniuncta, ut si ea carere uelimus, non possimus. Siquidem animae ad corpus, et e conuerso, suis mediantibus spiritibus, uidelicet naturali cuius sedes est in hepate, et uitali cuius sedes est in corde, et animali cuius sedes est in capite, magna musicae proportio est. Similiter humorum ad se inuicem et ad corpus. Et similiter ossium et neruorum, et arteriarum, et cartilaginum, et carnium, et cutis ad se inuicem et ad corpus. Unde Plato dicit, deum animae, musicae harmoniam [esse]. Similiter Boetius inquit: Quid, inquit, illam uiuacitatem incorpoream rationis corpori commisceat, nisi quaedam coaptatio ueluti grauium leuiumque uocum, quasi unam consonantiam efficiendo temperatio? Hoc autem genus imitatur philosophica concordantia.

Instrumentalis uero imitatio, quae instrumentis constat artis uel naturae, nostrae subiacet considerationi. Guido uero et Iohannes et alii musicae peritiae speculatores communiter distinxerunt, quod primum musicae peritiae genus est illud, quod instrumentis agitur. Secundum, quod instrumentis carminum habetur. Tertium uero genus est illud, quod opus instrumentorum et carminum ratione diiudicat. Duos uero modos primos claudos esse Guido diiudicat, quia uno tantum pede incedunt, uidelicet exercitii pede uel operationis. Pede uero rationis aut intellectus, qui ad musicam proprie spectat, carent. Non enim cantores tantum dicendi sunt musici, cum solo usu et confuse, non ratione, regantur, sed qui pede rationis reguntur, secundum Boetium et Guidonem.

[60] Musica uero coelestis est illa qua ipsum coelum cum circulis in eo contentis sub harmonica modulatione uolui describunt, quia ex motu coeli et siderum, quaedam secundum ipsos prodeunt symphoniae musicis modulationibus annotatae. Iuxta illud Iob: Concentum coeli quis dormire facit? Unde quaerit Boetius, quomodo fieri possit quod tam uelox coeli machina, et tam uelocissimus eius motus, et tam magnorum corporum distensio siue moles, tacito silentique cursu moueatur? Cui respondit, quod si minime sonus ille aures nostras attigerit, multis de causis illud fieri necesse esse, uel si attigerit, non discerni. Sed Philosophus hanc discutiens quaestionem dicit, non debere ibi esse sonum, quia nec uiolentatio siue motus uiolentus.

Musica uero instrumentalis quaedam uiua, quae uiuo agitur instrumento, alia uero mortua, quae mortuo agitur instrumento, ut patet in uiella et cithara, et organis, et huiusmodi, de quibus in fine dicetur. Vel secundum alios, musicae peritia duobus constat instrumentis, naturali uidelicet et artificiali. Naturali, utpote arteriis, lingua, palato, labiis et pulmone, quibus uox humana formatur. Unde Boetius: Sonus naturalium instrumentorum secundum formationem uocis est per unam intensionem ac remissionem aptus harmonicae melodiae. Sed iterum distinguendum, quod sonus naturalium instrumentorum uocis est duplex, discretus uidelicet et indiscretus. Discretus est in quo discretio et consonantia consideratur. Indiscretus est in quo discretio aut consonantia non consideratur, ut in risu, uel gemitu siue gestu. Artificiale uero instrumentum [62] reddit sonum artificialem, sicut patet in citharis, et organis, et uiellis, et aliis musicis instrumentis, quae fiunt artificio non natura, et artificiosum non naturalem, ut uidemus sensibiliter, reddunt sonum, sicut infra in fine de talibus disseremus. Sed distinguendum est, quod artificialium instrumentorum, quaedam reddunt artificialem sonum discretum, ut citharae ac uiellae, quaedam uero reddunt sonitum indiscretum, ut cymbala, et tympana et sistra. Sed musica proprie non recipit sonitum indiscretum, siue fiat arte uel etiam per naturam.

De litterarum seu uocum communi uocatione qualiter uidelicet appellantur quintum capitulum

V 16r B 17v-18r

Nomina uocum in arte musica seu melodica sunt huiusce modi quae sequuntur, uidelicet: [Gamma]-ut, A-re, B-mi, C-fa-ut, D-sol-re, E-la-mit, F-fa-ut, G-sol-re-ut, a-la-mi-re, b-fa-[sqb]-mi, c-sol-fa-ut, d-la-sol-re, e-la-mi, f-fa-ut, g-sol-re-ut, a'-la-mi-re, b'-fa-[sqb]'-mi, c'-sol-fa, d'-la-sol. Sunt autem decem et nouem numero. Et licet tot sint litterae siue uoces, in eis tantum sex sunt syllabae quae ad solfandum sufficiunt, uidelicet ut, re, mi, fa, sol, la. Et hoc tam ascendendo quam in descendendo.

[64] De positione seu situatione litterarum siue uocum sextum capitulum

V 16r-16v B 18r-18v

Situatur autem siue ponitur aut collocatur [Gamma]-ut in regula, ubi proprie situm habet. A-re in spatio. B-mi in regula. C-fa-ut in spatio. D-sol-re in regula. E-la-mi in spatio. F-fa-ut in regula. G-sol-re-ut in spatio. a-la-mi-re in regula. b-fa-[sqb]-mi in spatio. c-sol-fa-ut in regula. d-la-sol-re in spatio. e-la-mi in regula. f-fa-ut in spatio. g-sol-re-ut in regula. a'-la-mi-re in spatio b'-fa-[sqb]'-mi in regula. c'-sol-fa in spatio. d'-la-sol in regula situm habet.

Et notandum quod uoces siue litterae geminantur, et quae primo fuit in regula, postmodum est in spatio, sicut patet. Et secundum Graecos quaedam uocantur principales, quoniam apud antiquos exstiterunt primae. Quaedam iuxta principales. Quaedam digitales quasi segregantes has ab aliis. Quaedam disiunctae. Quaedam excellentes. Et hoc per repetitionem earumdem uidelicet litterarum.

[66] De uocum computatione seu connumeratione septimum capitulum

V 16v-19r B 18v-21r

Vocem unam habet [Gamma]-ut, uidelicet Ut. Cantatur autem per B quadratum, per se.

A-re unicam habet uocem, uidelicet Re. Et cantatur per B quadratum, per Ut uidelicet de [Gamma]-ut.

B-mi unicam habet uocem, uidelicet Mi. Et cantatur per B quadratum, per Ut uidelicet de [Gamma]-ut.

C-fa-ut duas habet uoces, Fa uidelicet [et] Ut. Sed Fa cantatur per B quadratum, per Ut uidelicet de [Gamma]-ut. Et Ut cantatur per naturam, uidelicet per seipsum.

D-sol-re duas habet uoces, uidelicet Sol et Re. Sol cantatur per B quadratum, per Ut de [Gamma]-ut. Sed Re cantatur per naturam, per Ut uidelicet de C-fa-ut.

E-la-mi duas habet uoces, La uidelicet et Mi. La cantatur per B quadratum, per Ut uidelicet de [Gamma]-ut. Mi cantatur per naturam, per Ut uidelicet de C-fa-ut.

F-fa-ut duas habet uoces, Fa uidelicet et Ut. Sed Fa cantatur per naturam, per Ut uidelicet de C-fa-ut. Et ut cantatur per B molle, per seipsum.

G-sol-re-ut tres habet uoces, Sol uidelicet, et Re, et Ut. Sed Sol cantatur per naturam, per Ut de C-fa-ut. Re cantatur per B molle, per Ut de F-fa-ut. Sed Ut cantatur per B quadratum, per semetipsum.

a-la-mi-re tres habet uoces, La uidelicet, et Mi, et Re. Sed La cantatur per naturam, uidelicet per Ut de C-fa-ut. Mi cantatur per B molle, per Ut de F-fa-ut. Re cantatur per B quadratum, per Ut de G-sol-re-ut.

b-fa-[sqb]-mi duas habet uoces, uidelicet Fa et Mi. Sed Fa [68] cantatur per B molle, per Ut de F-fa-ut. Mi cantatur per B quadratum, uidelicet per Ut de G-sol-re-ut.

c-sol-fa-ut tres habet uoces, uidelicet Sol, et Fa, et Ut. Sed Sol cantatur per B molle, per Ut de F-fa-ut. Fa uero cantatur per B quadratum, per Ut de G-sol-re-ut. Ut autem cantatur per naturam, uidelicet per seipsum.

d-la-sol-re tres habet uoces, uidelicet La, et Sol, et Re. Sed La cantatur per B molle, per Ut de F-fa-ut. Sol uero cantatur per B quadratum, per Ut de G-sol-re-ut. Re autem cantatur per naturam, per Ut de c-sol-fa-ut.

e-la-mi duas habet uoces, uidelicet La, et Mi. Sed La cantatur per B quadratum, per Ut de G-sol-re-ut. Mi autem cantatur per naturam, per Ut de c-sol-fa-ut.

f-fa-ut duas habet uoces, uidelicet Fa, et Ut. Sed Fa cantatur per naturam, per Ut de c-sol-fa-ut. Ut autem cantatur per B molle, per seipsum.

g-sol-re-ut tres habet uoces, uidelicet Sol, et Re, et Ut. Sed Sol cantatur per naturam, per Ut de c-sol-fa-ut. Re uero cantatur per B molle, per Ut de f-fa-ut. Ut autem cantatur per B quadratum, per seipsum.

a'-la-mi-re tres habet uoces, uidelicet La, et Mi, et Re. Sed La cantatur per naturam, per Ut de c-sol-fa-ut. Mi uero cantatur per B molle, per Ut de f-fa-ut. Re autem cantatur per B quadratum, per Ut de g-sol-re-ut.

b'-fa-[sqb]'-mi duas habet uoces, uidelicet Fa et Mi. Sed Fa cantatur per B molle, per Ut de f-fa-ut. Mi uero [cantatur] per B quadratum, per Ut de g-sol-re-ut.

c'-sol-fa duas habet uoces, uidelicet Sol et Fa. Sed Sol cantatur per B molle, per Ut de f-fa-ut. Fa uero [cantatur] per B quadratum, per Ut de g-sol-re-ut.

[70] d'-la-sol duas habet uoces, uidelicet La et Sol. Sed La cantatur per B molle, per Ut de f-fa-ut. Sol uero [cantatur] per B quadratum, per Ut de g-sol-re-ut.

Et ista de computatione uocum sufficiant. Sed notandum quod Ut de [Gamma]-ut, et Ut de G-sol-re-ut, et Ut de g-sol-re-ut secundario repetitum cantantur per B quadratum. Similiter Ut de C-fa-ut, et Ut de c-sol-fa-ut cantantur per naturam.

[72] De uocum mutatione octauum capitulum

V 19r-21r B 21r-23r

Ad uocum mutationes seu commutationes calamum conuertentes, dicimus quod C-fa-ut duas habet mutationes, uidelicet Fa-Ut, Ut-Fa. Sed Fa-Ut pro ascensu per naturam, Ut-Fa uero pro descensu per B quadratum.

D-sol-re duas habet mutationes, uidelicet Sol-Re et Re-Sol. Sed Sol-Re pro ascensu per naturam, Re-Sol uero pro descensu per B quadratum.

E-la-mi duas habet mutationes, uidelicet La-Mi et Mi-La.

[74] Sed La-Mi pro ascensu per naturam, Mi-La uero pro descensu per B quadratum.

F-fa-ut duas habet mutationes, Fa-Ut uidelicet, et Ut-Fa. Sed Fa-Ut pro ascensu per B molle, Ut-Fa uero pro descensu per naturam.

G-sol-re-ut sex habet mutationes, uidelicet Sol-Re et Re-Sol, Sol-Ut et Ut-Sol, Re-Ut et Ut-Re. Sol-Re pro ascensu per B molle, Re-Sol uero pro descensu per naturam. Similiter Sol-Ut pro ascensu per B quadratum, Ut-Sol uero pro descensu per naturam. Similiter Re-Ut pro ascensu per B quadratum, Ut-Re uero pro ascensu per B molle.

Similiter a-la-mi-re sex habet mutationes, uidelicet La-Mi et Mi-La, La-Re et Re-La, Mi-Re et Re-Mi. Sed La-Mi pro ascensu per B molle, Mi-La uero pro descensu per naturam. Similiter La-Re pro ascensu per B quadratum, Re-La uero pro descensu per naturam. Similiter Mi-Re pro ascensu per B quadratum, Re-Mi uero pro ascensu per B molle.

b-fa-[sqb]-mi non habet mutationem.

c-sol-fa-ut sex habet mutationes, uidelicet Sol-Ut et Ut-Sol, Fa-Ut et Ut-Fa, Sol-Fa et Fa-Sol. Sed Sol-Ut pro ascensu per naturam, Ut-Sol uero pro descensu per B molle. Similiter Fa-Ut pro ascensu per naturam, Ut-Fa uero pro descensu per B quadratum. Similiter Sol-Fa pro descensu per B quadratum, Fa-Sol pro descensu per B molle.

d-la-sol-re sex habet mutationes, uidelicet La-Re, Re-La, Sol-Re, Re-Sol, La-Sol, Sol-La. Sed La-Re pro ascensu per naturam, Re-La uero pro descensu per B molle. Similiter Sol-Re pro ascensu per naturam, Re-Sol uero [pro descensu] [76] per B quadratum. Similiter La-Sol pro descensu per B quadratum, Sol-La uero pro descensu per B molle.

e-la-mi duas habet mutationes, uidelicet La-Mi et Mi-La. Sed La-Mi pro ascensu per naturam, Mi-La uero pro descensu per B quadratum.

f-fa-ut duas mutationes habet, uidelicet Fa-Ut et Ut-Fa. Sed Fa-Ut pro ascensu per B molle, Ut-Fa uero pro descensu per naturam.

g-sol-re-ut sex mutationes habet, uidelicet Sol-Re, Re-Sol, Sol-Ut, Ut-Sol, Re-Ut, Ut-Re. Sed Sol-Re pro ascensu per B molle, Re-Sol uero pro descensu per naturam. Similiter Sol-Ut pro ascensu per B quadratum, Ut-Sol uero pro descensu per naturam. Similiter Re-Ut pro ascensu per B quadratum, Ut-Re uero pro ascensu per B molle.

a'-la-mi-re sex mutationes habet, uidelicet La-Mi, Mi-La, La-Re, Re-La, Mi-Re, Re-Mi. Sed La-Mi pro ascensu per B molle, Mi-La uero pro descensu per naturam. Similiter La-Re pro ascensu per B quadratum, [Re-La uero pro descensu per naturam. Similiter Mi-Re pro ascensu per B quadratum], Re-Mi uero pro ascensu per B molle.

c'-sol-fa duas habet mutationes, uidelicet Sol-Fa, Fa-Sol. Sed Sol-Fa pro descensu per B quadratum, Fa-Sol uero pro descensu per B molle.

d'-la-sol duas mutationes habet, uidelicet La-Sol, Sol-La. Sed La-Sol pro descensu per B quadratum, Sol-La uero pro descensu per B molle.

[78] De monochordi hoc est unius chordae dispositione nonum capitulum

V 21r-22r B 23v-25r

Monochordum est instrumentum musicum unicam habens chordam, dictum a monos graece, quod est unum latine, et chorda. Sic etiam dicimus tetrachordum, a tetra graece, quod est quattuor latine, et chorda. Et pentachordum, a pente graece, quod est quinque latine, et chorda. Et hexachordum, ab hex quod est sex. Et heptachordum, ab hepta graece, quod est septem latine. Et octochordum, ab octo. Et enneachordum, a nouem. Et decachordum, a decem chordis. Et hendecachordum ab undecim. Et sic de aliis.

Est autem ad hoc utile praehibitum instrumentum, ut per eum demonstratiue cantus ueritas aut falsitas comprobetur. Dum enim non assentiunt homines sermonibus musicorum, ipsius soni attestatione in monochordo uincuntur. Qui uero monochordum non habent, uice ipsius instrumenti ad artem dispositi, utuntur manu. Et sicut diuersa sunt monochorda, ita diuersimode in manu fit usus. Quia quorumdam inceptio ab articulis manus fit, quorumdam uero fit a superficie. Huiusmodi uero monstratione instrumenti errantes in arte musicae, ueritati contradicere non sunt ausi.

Verumtamen est notandum, quod musicam ex quadrichordo, id est ex quattuor chordis, uidelicet ex quattuor chordarum uocibus, constare Pythagoram legimus diffinisse. Quarum prima cum quarta diapason resonat. Mediae uero ad se inuicem tonum. Et eaedem ad extremas mediate diapente, [80] immediate uero diatessaron. His uero quattuor additae sunt aliae. Quia Coroebus rex Lydorum quintam adiunxit. Sed Hyagnis Phrygius sextam apposuit. Septimam Terpander Lesbius. Octauam Samius Lycaon. Nonam Prophrastus Periotes. Decimam Histiaeus Colophonius. Undecimam Timotheus Milesius. Duodecimam Nicomachus. Terdecimam Philolaus. Quartam decimam Architas Tarentinus. Quintam decimam Aristoxenus, quam grauioribus praeposuit, hoc est, principio monochordi. Et notandum, quod tot tetrachordi sunt in monochordo quot quaternarii sunt in uiginti. In uiginti uero sunt quinque quaternarii. Duodeuiginti in quaternarios per quinque et quinque.

[82] De consonantiae descriptione ac diuisione et consonantiarum numero seu computatione decimum capitulum

V 22r-23v B 25r-26v

Consonantia secundum Platonem est acuti soni grauisque proportionalis mixtura. Secundum uero Boetium, consonantia est quotienscumque duae uoces, grauis uidelicet et acuta, similiter mixtae, quasi unius soni suauem reddunt concordiam. Secundum Nicomachum, consonantia est dissimilium inter se uocum in unum redacta concordia. Secundum Guidonem, consonantias symphonicas, id est suaues uocum copulationes appellamus. Secundum Iohannem, consonantiae dicuntur, pro eo quod in cantu saepius consonant, id est similiter sonant, uel quia quibusdam proportionibus mixtae, se inuicem continent. Consonantiam uero efficit dissimilitudo, non similitudo. Secundum Aristoxenum, consonantiam aurium sensus perpendit cum ratione, licet aurium sensus diuidat. Sunt autem secundum Platonem quattuor consonantiae, uidelicet tonus, diatessaron, diapente, diapason, naturales. Sed Boetius ponit quinque, dicens, omnes musicae consonantiae aut in dupla, aut in tripla, aut in quadrupla, aut in sesquitertia, aut in sesqualtera proportione consistunt. Est autem in sesquitertia diatessaron, in sesqualtera diapente, in dupla diapason, in tripla diapente et diapason, in quadrupla bis diapason. Et sic ponit quinque, non enumerans tonum.

Dignitatem et ordinem consonantiarum pertractans Nicomachus dicit, quod prima est diapason, secunda diapason cum diapente, tertia bis diapason, quarta diapente, quinta diatessaron. [84] Eubulides uero Pythagoricus dicit, quod prima est diapason, secunda diapente, tertia diapason cum diapente, quarta diatessaron, quinta bis diapason. Sed Boetius, ut supradictum est, praemittit eas quae aliarum sunt constitutiuae, ut primo diatessaron, secundo diapente, tertio diapason, quarto diapason cum diapente, quinto bis diapason. Unde non est contradictio; alii enim secundum dignitatem, alii uero secundum constitutionem ordinant.

Et notandum, quod diatessaron dicitur a dia graece, quod est de, et tessara graece, quod est quattuor. Diapente dicitur a dia graece, quod est de latine, et pente graece, quod est quinque latine. Similiter diapason dicitur a dia quod est de, et pason, quod est totum siue perfectum.

De consonantiarum proportione ac earum constitutione undecimum capitulum

V 23v-26r B 26v-29r

De proportionibus consonantiarum, et quae uidelicet uoces constituant consonantias ulterius disserendum est. Siquidem aliae uoces sunt unisonae, aliae uero non unisonae sed dissonae. Unisonae uero sunt, quae in graui uel in acuto similiter pulsae, unum et eumdem reddunt sonum. Non unisonae uero seu [86] dissonae, quae non reddunt. Non unisonarum uero seu dissonarum, aliae sunt ecmeles. Sunt autem ecmeles uoces indiscretae quae non recipiuntur in coniunctione consonantiarum. Aliae uero uoces dicuntur dissonae, quia non permiscent sonos, et insuauiter feriunt sensum. Unde Aristoteles dicit, quod dissonantia est duorum sonorum, sed impermixtorum, ad aurem perueniens aspera et iniocunda permixtio. Aliae sunt emmeles, quae secundum Ptolemaeum, licet uoces consonae non sint, possunt tamen ad melos, id est ad melodiam aptari, et iungere consonantias, ut toni, semitoni, diaschismata, schismata, commata, dieses. Aliae uoces dicuntur consonae, quae compositum et suauem permiscent sonum, ut diatessaron, diapente. Aliae uero dicuntur aequisonae, quae simul pulsae unum ex duobus et simplicem quodammodo reddunt sonum, ut diapason, bis diapason.

Et notandum, quod quidam dicunt tonum esse consonantiam, alii uero negant. Plato uero ponit tonum esse consonantiam cum proportionaliter constet ex duabus, quarum una est octo passuum, alia uero nouem, quae constituunt duos modos, uidelicet duo semitonia quae iuncta integrum tonum perficiunt. Unde Plato, nouem ad octo est tonus, qui dicitur consonantia epogdoa, sesquioctaua proportione constans. Item Guido dicit, quod tonus a tonando nomen accepit, qui duas habet uoces, maiorem uidelicet nouem passibus, et minorem octo contentam. Rationi praedictae Boetius contradicit. Ptolemaeus emmeles dicit quod si tonus pars est consonantiae, non est consonantia. Unde licet dicat Plato, quod numerus [88] qui facit tonum, scilicet octo, cum constet ex octo commatibus et quarta parte, constituit diapason, non tamen propter hoc consonantia est, cum in gemina aequa diuidi non possit. Licet dicat Guido ipsum nouem constare commatibus, quod secundum alios statutum est. Unde Aristoteles, illud nosse sufficiat, quod numquam tonus in gemina aequa diuidi potest, et in hoc consonantia non est. Posteris uero nostris sicut et prioribus adhuc sub iudice lis est.

Et notandum quod Pythagoras philosophus, quinto reiecto malleo XXIV chordarum proportionem inuenit. Primus XII constabat ponderibus. Secundus nouem. Tertius octo. Quartus sex. Primus ad quartum duplam habet proportionem, et ita diapason. Unde quando uox aliam superat intensione acuminis sine remissione grauaminis, bis diapason. Primus malleus XII ad nouem sesquitertia, diatessaron, reddit, quando uox super aliam in tertia parte. Malleus nouem ponderum ad VIII tonum sesquioctaua proportione consistit. Sesquioctaua est, quando numerus continet alium et eius aliam partem. Malleus octo ponderum ad sex sesquitertia, diatessaron. Malleus XII ponderum ad octo sesqualtera diapente, quia continet ipsum et alteram partem. Similiter malleus IX ad VI diapente.

De tonorum et semitonorum descriptione duodecimum capitulum

V 26r-28v B 29r-31v

Tonus est regula, naturam et formam cantuum regularium determinans. Natura uero cantus consistit in dispositione. [90] Est autem dispositio tonorum et semitonorum directa ordinatio, secundum naturalem litterarum dispositionem. Forma uero cantus consistit in compositione et progressione. Et est compositio in leuitate et grauitate, intensione ac reflexione, in uariis anfractibus multisque diuerticulorum uarietatibus consistens compilatio. Progressio uero est eleuatio et depositio.

Vel tonus est processus ab una uoce ad sibi proximam maiori spatio intendendo uel remittendo, intendendo quodammodo in Ut-Re, Re-Mi, remittendo quodammodo in Re-Ut, Mi-Re. Plato uero tonum epogdoum appellat, quia constat ex quibusdam proportionibus. Semitonum uero est processus ab una uoce ad sibi proximam, minori spatio intendendo et remittendo. Unde dicitur semitonium, quasi dimidius tonus, id est imperfectus tonus, quod probatur per Aristoxenum dicentem, semum est quod usque ad perfectum non peruenit. Est autem aliud maius, aliud minus.

Sic igitur cognoscitur cantus, cum cognoscitur dispositio naturae siue maneries. Maneries uero sunt quattuor. Prima a finali ascendit per [tonum et] semitonum, et descendit per tonum. [Secunda a finali ascendit per semitonum et tonum], et descendit per tonum. Tertia a finali ascendit per duos tonos, et descendit per semitonum. Quarta a finali ascendit per duos tonos, et descendit per tonum. Finales uero litterae sunt cantuum terminatiuae. Habet ergo prima maneries finales duas litteras, D et a; secunda duas, scilicet E et [sqb]; tertia F et c; quarta uero G tantum. Hae autem quattuor maneries binos [92] habent tonos, ita quod sunt octo toni. Prima, primum et secundum; secunda, tertium et quartum; [tertia, quintum] et sextum; quarta, septimum et octauum. Horum quattuor impares authenti dicuntur, quia digniores. Pares uero plages dicuntur, quia indigniores. Differunt autem authenti et plages, quia authenti possunt ascendere ultra litteram quae est sexta a finali; plages uero non. Item plages possunt descendere plus quam una uoce sub finali; authenti autem non. Authentus etiam superat plagam in eleuatione tribus uocibus, et plages superat authentum in depositione tribus uocibus. Sunt autem uoces in quibus uersatur cantus decem, secundum aliquorum musicorum dispositionem. Sed et undecim possunt fieri.

Est autem musicorum dispositio, ut primae [et quartae et septimae litterae altrinsecus tonum attribuunt, secundae et quintae] inferius tonum et supra semitonum, tertiae uero et sextae e conuerso, scilicet supra tonum et inferius semitonum, non praetermittendo b molle quandoque, et hoc propter tritoni asperitatem. Sed cantuum qui non ascendunt ultra sextam nec descendunt infra primam, quidam sunt plages, quidam uero authenti, non progressione, sed compositionis consideratione. Quilibet enim cantus huius diminutae progressionis, si in quinta conceperit, aut eam frequentans in ea pausauerit, uel incipiens in finali ad eam saltum fecerit, authentus est. Et in tertio tono, sexta pro quinta accipitur. Quicumque uero cantus quartam non excesserit, sine dubio plagalis est. [94] Et si quandoque eam excesserit, sed se infra statim moras [retraxerit], et circumflexiones sub ea faciens, plagalis est, nisi constet alicuius authenti propriam inesse compositionem, secundum compositionem authentorum. Similiter [quilibet] cantus huius diminutae progressionis, si in principio suo a finali ad quartam ascenderit per diatessaron plenarie formatum, et inde cito ad finalem rediens in ea pausauerit, plagalis est.

De tonorum computatione ac descriptione [et diuersa nominatione] tertium decimum capitulum

V 28v-30r B 31v-33r

Tonus quattuor esse tantum antiqui diffiniuerunt. Posteriores uero et noui octo esse debere rationabiliter diiudicauerunt, saltem per respectum ad octauam uocem cum qua, et ex qua, et per quam pulchra et perfecta conficitur melodia, octo Beatitudinibus comparata. Tonos uero Boetius uocat tropos. Tropi uero uocantur a conuersione, quia ubicumque cantus incipiat et quomodocumque uarietur in cursu, semper ad finalem suum conuenienti conuersione per tropos conuertitur. Unde tropi secundum Boetium sunt constitutiones in totis uocum ordinibus acumine uel grauamine differentes. Graeci uero tonos uocant phthongos. Unde Plato dixit quod phthongi sunt uocum [96] copulationes ordinatae. Guido uero tonos uocat modos. Modi uero secundum eumdem sunt uocum modulationes moderatae, a moderando uel a moderamine uel a modulationibus sic uocatae, quia per tonos cantus regitur seu moderatur, uel quia per tonos cantus modulatur siue componitur. Iohannes uero dixit tonos esse ordinationes uocum per tenorem. Et tonus dicitur a tonando, id est a forti sono, quia tenorem soni designat. Unde sicut tres accentus species distinguuntur, uidelicet grauis, acutus et circumflexus, ita et in cantu tres habentur uarietates, quia nunc in grauibus mouetur, nunc in mediis circumflexione uersatur, nunc in acutis quasi saltando mouetur.

Quocumque autem modo apud diuersos toni diuersimode nominentur siue tropi, siue phthongi, siue modi, attamen realiter idem dicunt, licet uocabula sint diuersa, sub quorum phaleris scientiae occultantur, quia nihil aliud sunt toni siue phthongi, quam uocum constitutiones. Constitutio uero in musica dicitur plenum modulationibus corpus ex consonantiarum coniunctione consistens, ut est dupla, tripla, uel quadrupla, secundum consonantias ex primis consonantiis existentes, ut diatessaron et diapente.

Et notandum quod modus ille qui magis conuenit cum acutis uocatur ab auctoribus authentus et principalis. Qui uero magis conuenit cum grauibus, uocatur plages siue plagalis seu subiugalis.

[98] De ditoni, semiditoni, tritoni, diatessaron, diapente et diapason natura et differentia seu distinctione quartum decimum capitulum]

V 30r-31r B 33r-34r

Et notandum quod ditonus est progressio ab una uoce ad sibi tertiam spatio maiori ascendendo uidelicet et descendendo. Ditonum enim duobus tonis constare patet.

Semiditonus uero est quod constat ex tono et semitono uel semitonio. Unde sicut se habet semitonus ad tonum, ita semiditonus ad ditonium seu ditonum.

Tritonus uero est ex tribus tonis constans qui fit ab una uoce in sibi quartam sine semitonio ascendendo et descendendo, id est per remissionem a [sqb] in F acutarum et finalium, et [per ntensionem] ab f in [sqb]' superacutarum et excellentium.

Diatessaron uero est progressio ab una uoce in quartam cum semitono. Vel diatessaron est minor consonantia uocum quattuor, interuallorum, id est distantiarum trium, duobus tonis et integro semitono constans. Est autem interuallum distantia acuti soni et grauis. Huiusmodi autem sunt duae species, uidelicet naturalis et formalis. Naturalis est, quae naturaliter a tetrachordo grauium originem sumit in finales terminata. Naturales autem dicuntur a prima institutione. Formales uero ex additione chordarum super monochordum naturale.

Diapente uero est maior consonantia uocum quinque, sed interuallorum quattuor, ex tribus tonis et non integro semitonio constans. Vel diapente est progressio ab una uoce in quintam intendendo et remittendo.

[100] Diapason uero est maxima consonantia uocum octo, et interuallorum, id est distantiarum, septem, constans sex tonis, uel diatessaron et diapente. Unde quia omnes uocum uarietates et omnes consonantias in se continet et includit, quasi de omnibus dicitur diapason, hoc est totum et perfectum.

[De cuiuslibet toni per se debita condicione quintum decimum capitulum]

V 31r-33v B 34r-35bis v

Primus ergo tonus est regula seu doctrina authentum primae maneriei determinans. Quilibet ergo cantus regularis authento eleuatus uel compositus terminatus in D uel a authentus est primae maneriei. Et notandum quod primus tonus est mobilis et habilis et ad omnes scilicet affectus aptabilis, ut in Canticis Canticorum.

Secundus tonus est regula seu doctrina plagalem primae maneriei determinans. Quilibet enim cantus regularis plagaliter depositus uel compositus [terminatus] in D uel in a plagalis est primae maneriei. Et notandum quod secundus tonus est grauis et flebilis, qui conuenientior tristibus et miseris, ut in threnis, hoc est in lamentationibus Ieremiae.

[102] Tertius tonus est regula seu doctrina authentum secundae maneriei determinans. Quilibet enim cantus regularis authente eleuatus uel compositus terminans in E uel in [sqb] authentus est secundae maneriei. Et habet duas differentias, unam inferius et alteram superius principiis satis commode deputatas. Et notandum quod tertius tonus est seuerus, incitabilis, in cursu suo fortiores habens saltus. Per hunc plures ad sanitatem excitantur. Unde Boetius dicit quod Pythagoras quemdam adulescentem per tertium tonum ad sanitatem excitauit; per secundum uero reddidit mitiorem.

Quartus tonus est regula seu doctrina plagalem secundae maneriei determinans. Quilibet enim cantus regularis plagaliter depositus uel compositus finem faciens in E uel in [sqb] plagalis est secundae maneriei. Est autem quartus tonus blandus et garrulus, adulatoribus maxime conueniens.

Quintus tonus est regula seu doctrina authentum tertiae maneriei determinans. Quia quilibet cantus regularis authento eleuatus uel compositus terminatus in F uel in c authentus est tertiae maneriei. Habet autem unam differentiam tantummodo. Et notandum quod quintus tonus est modestus et delectabilis, tristes et anxios laetificans et dulcorans, lapsos et desperantes reuocans.

Sextus tonus est regula seu doctrina plagalem tertiae maneriei determinans. Quia quilibet cantus regularis plagaliter depositus uel compositus finem faciens in F uel in c plagalis est tertiae maneriei. Et habet unam differentiam uniuersis eius principiis [104] arridentem. Et notandum quod sextus tonus est pius et lacrimabilis, conueniens illis qui de facili ad lacrimas prouocantur.

Septimus tonus est regula seu doctrina authentum quartae maneriei determinans. Quilibet enim cantus regularis authento eleuatus uel compositus terminatus in G authentus est quartae maneriei. Habet autem duas differentias, alteram scilicet seruientem principiis quae in quinta fiunt, uel ad ipsam saliunt; alteram congruentem principiis quae a finali per quosdam gradus ad quintam ascendunt. Et notandum quod septimus tonus est lasciuus et iocundus uarios habens saltus, modos adulescentiae repraesentans.

Octauus tonus est regula seu doctrina plagalem quartae maneriei determinans. Quilibet enim cantus regularis plagaliter depositus uel compositus terminans in G plagalis est quartae maneriei. Habet autem duas differentias, alteram seruientem principiis in quarta cantuum a finali incipientium, alteram ceteris ipsius omnibus principiis deputatam. Et notandum quod octauus tonus est suauis et morosus secundum modum discretorum.

[106] De appositione consonantiarum in diatonico genere, [chromatico et enharmonico sextum decimum capitulum]

V 33v-34r B 36r-36v

Consonantiae consonantiis appositae constituunt consonantias, ut diatessaron et diapente duplam diapason. Quod Boetius sic ostendit: duae ad tres, sesqualtera proportione quod est diapente, tres ad quattuor, sesquitertia quod est diatessaron, constituunt duplam, quae dicitur diapason. Hoc patet in sua figura. Item in chromatico genere.

Diapente coniungitur huic diapason, scilicet unde nuncupatur diapason cum diapente. Et sic Boetius: si diapason se habet ut duo ad quattuor, diapente ut quattuor ad sex, haec coniuncta triplam faciunt, quae est diapason cum diapente, et hoc patet in sua figura. Item in enharmonico genere.

Si triplo addatur diatessaron, fiet quadrupla. Unde Pythagoras: bis diapason quadrupla collatione perficitur. Boetius: duo ad quattuor, quattuor ad octo quadruplam faciunt, quae est bis diapason. Quod monstratur hoc praesens in sua figura.

[108] [De cuiuslibet instrumenti per se inuentione ac constitutione, et generali musicae distinctione septimum decimum capitulum]

V 34r-41v B 36v-44r

Musicalia instrumenta inuenta fuerunt secundum diuersitatem temporum a diuersis. De quibus scriptura diuina Danielis III faciens mentionem, dicit quod de mandato regis Nabuchodonosor et principum eius, praeco clamabat ualenter: Vobis dicitur populis et tribubus et linguis, in hora qua audieritis sonitum tubae, et fistulae, et citharae, sambucae, psalterii, et symphoniae, et uniuersi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream quam constituit Nabuchodonosor rex.

Canon et medius canon, et guitarra, et rabe, fuerunt postremo inuenta.

Organa in speciali non nominantur, quia organum est generale nomen uasorum omnium musicorum, sed specialiter appropriatum est instrumento ex multis composito fistulis siue cannis, cui folles adhibentur. Et hoc solo musico instrumento utitur ecclesia in diuersis cantibus et prosis, in sequentiis et in hymnis, propter abusum histrionum eiectis aliis communiter instrumentis.

Tuba a Tyrrhenis primitus est inuenta. De quibus Virgilius: Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor. Utebantur autem antiqui tubis in proeliis et ad hostium terrificationem, et ad commilitonum animationem, ad equorum bellicorum [110] in pugnam prouocationem, ad bellorum iniendam congressionem, et ad signandam certaminis cum uictoria terminationem, et ad fugitiuorum reuocationem. Item utebantur tubis in festis et in conuiuiis, propter populi conuocationem, propter excitationem ad Dei laudem, et propter laetitiae et gaudii praeconizationem et inuitationem. Praeceptum enim fuerat Iudaeis ut in bellis tubis sacris clangerent, et etiam in initio nouae lunae buccinarent, et ut annum iubilaeum, qui annus erat remissionis, tubarum sonitu pronuntiarent, et gaudium aut quietem omnibus promulgarent. Est autem proprie tuba, ut dicit Isidorus libro XVIII, instrumentum bellicis certaminibus adhibitum ad denuntianda signa bellorum, et ut ubi audiri praeco non poterat prae tumultu, sonitus tubae clangentis attingeret. Et dicitur tuba quasi toua, id est caua. Interius enim est concaua et uaste plana propter ampliorem flatus receptionem. Exterius autem est rotunda circa tubantis orificium ualde stricta. Sed in parte interiori multum ampla. Manu clangentis ad os ponitur, regitur, erigitur, deprimitur, et tenetur. Cuius sonus uarius est, ut dicit Isidorus. Nam interdum canit, ut bella committantur. Interdum ut eos qui fugiunt insequantur. Interdum ut exercitus intra se recipiantur.

Buccina dicitur quasi uocina, parua scilicet tuba [cornea uel lignea siue] aenea [qua signum] dabatur antiquitus contra hostes. Nam, ut dicit Isidorus libro XVIII, pagani agrestesque ad omnem pariter usum sono buccinae conuocabantur. Unde [112] proprie buccina agrestibus signum fuit, de quo Propertius: Buccina cogebat priscos ad arma Quirites. Huius clangor buccinum dicitur, ut dicit idem. Buccinis autem corneis utebantur Hebraei praecipue in Kalendis, in memoriam liberationis Isaac, pro eo cornuto ariete in sacrificio immolato, ut dicit glossa super Genesim.

Tibia dicitur esse dicta, eo quod ceruinis tibiis [cruribusque] hinnorum seu hinnulorum creditur primitus fuisse facta. Hinc tibicen dixerunt tibiarum cantor. Vel secundum Hugonem tibia dicitur a tibia quod est scirpus, uel calamus, quia a quibusdam calamis tale instrumentum antiquitus fiebat. Et hinc dicitur tibicen, huius tibicinis, ille qui tibia canit. Et fuit quondam instrumentum lugubre quo utebantur homines in funeribus mortuorum, ut dicit glossa super Matthaeum IX: Cum audisset tibicines, et cetera, id est carmen lugubre canentes.

Calamus a calando, id est uocando est dictus, id est a fundendo uoces, et est generale nomen fistularum. Nam fistula est dicta eo quod uocem emittat, nam fons graece uox dicitur, stola uero emissa. Unde fistula quasi emittens sonum. Hac utuntur uenatores, quia eius sonum cerui libenter audiunt. [114] Sed dum unius uenatoris fistulatione ceruus ad auditum allicitur, mox ab alio de quo non praecauet sagittatur. Vox etiam fistulae decipit uolucres dum canendo earum stimulat et fingit uoces. Unde dicitur: Fistula dulce canit, uolucrem dum decipit auceps. Fistula insuper delectat oues et ideo fistulis utuntur pastores, dum uigilant super gregem suum. Unde et quidam nomine Pan dicebatur esse deus pastoralis qui primus dispares calamos ad cantum aptauit et studiosa arte composuit. De quo Virgilius: Pan primus calamos cera coniungere plures instituit. Pan curat oues ouiumque magistros et cetera. Et ideo instrumentum fistularum ab eo inuentum pandorium est uocatum, ut dicit Isidorus. Est etiam pandorium instrumentum rotundum, cum pergameno extento super lignum quod manibus tangatur. Ad hoc fistulis se excitant uigiles et earum melodiae suauitate ad dormiendum citius et suauius prouocantur in lectulis quiescentes.

Sambuca est genus ligni fragilis cuius rami sunt concaui et uacui atque plani. Unde tibiae componuntur, et quaedam species symphoniae, ut dicit Isidorus. Symphonia est instrumentum musicum quod fit ex ligno concauo, pelle extenta in utraque parte sua, quam musici sui hinc inde uirgulis feriunt, fitque in ea ex concordia grauis et acuti suauissimus cantus, ut dicit Isidorus. Symphonia tamen dicitur collatio et concordia quorumcumque sonorum. Sic chorus dicitur concors unitas diuersarum uocum, ut dicit glossa super Luc XV.

Harmonia est rythmica est canora melodia, ex pulsu et [116] percussione neruorum, et tinnitu metallorum generata. Et huic harmoniae diuersa subseruiunt instrumenta, ut tympanum, cymbalum, lyra, cithara, psalterium, atque sistrum et cetera.

Tympanum est pellis siue corium ligno ex una parte extentum. Est enim pars media symphoniae in similitudinem cribri, et ungula percutitur quemadmodum percutitur symphonia, ut dicit Isidorus. Cui si iuncta fuerit fistula dulciorem reddit melodiam.

Cithara ab Apolline est reperta, secundum Graecorum opinionem. Est autem cithara similis pectori humano, eo quod sicut uox ex pectore, ita ex cithara cantus procedit. Et ideo sic est appellata, nam pectus dorica [lingua] cithara appellatur. Paulatim autem plures eius species exstiterunt ut psalteria, lyrae, et huiusmodi. Et aliquae habent formam quadratam, aliquae trigonalem. Chordarum numerus multiplicatus est, et commutatum genus. Veteres autem uocauerunt citharam fidiculam uel fidem, quia [tam] bene concurrunt inter se chordae eius, quam bene conuenit inter quos fides fit. Habebat autem cithara septem chordas; unde Virgilius: Septem sunt soni, septem discrimina uocum. Discrimina autem ideo sunt dicta, quia nulla chorda uicinae chordae similem sonum reddit. Ideo autem sunt septem chordae, uel quia totam uocem implent, uel quia septem motibus sonat coelum. Chorda autem est dicta a corde, quia sicut pulsus cordis est [118] in pectore, ita pulsus chordarum est in cithara. Has primo Mercurius excogitauit idemque prior in neruos sonum exstrinxit, ut dicit Isidorus. Chordae autem quanto sunt magis siccae et etiam magis tensae, tanto amplius sunt sonorae. Plectrumque autem dicitur instrumentum quo temperantur chordae et extenduntur.

Psalterium a psallendo, id est a cantando est nominatum, eo quod ad eius uocem chorus consonando respondeat. Est autem similitudo citharae barbaricae, in modum deltae litterae. Sed psalterii et citharae [haec] est differentia quod in psalterio lignum habetur concauum, unde sonus redditur superius, et deorsum feriuntur chordae, et desuper sonant. Cithara uero concauitatem ligni inferius habet. Psalterium Hebraei habent decachordum, id est decem chordarum secundum numerum decem praeceptorum. Fiunt autem optimae eius chordulae de aurichalco et etiam de argento.

Lyra a uarietate uocum est dicta, eo quod diuersos sonos efficiat, ut dicit Isidorus. Lyram primo a Mercurio fuisse inuentam dicunt hoc modo. Cum regrediens Nilus in suos meatus uaria in campis animalia reliquisset, relicta est etiam testudo quae [cum esset] putrefacta et nerui eius remansissent extenti intra concham, percussa a Mercurio sonum dedit. Et ad eius speciem lyram fecit et tradidit Orpheo qui huius rei maxime fuerat studiosus. Unde dicebatur eadem arte non solum feras, sed etiam saxa et siluas cantus modulatione placasse. Hanc scilicet lyram propter studii amorem et carminis laudem [120] inter sidera locatam esse musici fabulantur, ut dicit Isidorus.

Cymbala sunt quaedam musica instrumenta quae percussa inuicem se tangunt et sonum faciunt et tinnitum.

Sistrum est instrumentum musicum sic ab inuentrice uocatum. Nam Isis regina Aegyptiorum sistrum inuenisse probatur. Unde Iuuenalis: Isis et irato feriat mea lumina sistro. Ideo mulieres hoc utuntur instrumento, quia eius inuentrix fuit mulier. Unde et apud Amazonas sistro ad bellum feminarum exercitus aduocatur.

Tintinnabulum a tinniendo est dictum; et est parua nola uel campanula. Habet autem campana hoc proprium quia dum resonando aliis proficit, ex frequenti ictu sese consumit.

Sed et multa alia deseruiunt instrumenta musicae disciplinae, cuius scientia tractat de uocibus et de sonis. Et ista quae de musicae dicta sunt, absque praeiudicio dicta sunt.

Attamen musicae melodicae praeconia mirabilia sub compendio recapitulantes, dicimus admirantes quod ipsa est cordis laetificatiua, amoris excitatiua et inflammatiua, passionum animae expressiua, uigoris et uirtutis organorum spiritualium protestatiua, puritatis et bonae dispositionis eorumdem ostensiua, laboris subleuatiua, taedii seu fastidii ablatiua, aetatis et sexus discretiua, praeconii et laudis adquisitiua, affectionis audientium mutatiua, sicut de Orpheo dicitur fabulis, quod uocis suae modulatione arbores et nemora, montes et saxa demulcebat. Ita uero est uox composita naturae consona et amica, quia non solum delectat homines, uerum etiam bruta animalia. Quod patet in bobus, qui cantu bubulci dulcisono potius quam iaculo seu stimulo ad laborandum excitantur. [122] Volucres etiam in dulcis uocis modulo delectantur in cantu, quod saepe per dulcem sonum ad laqueos et pericula ab aucupe prouocantur, iuxta illud: Fistula dulce canit, uolucres dum decipit auceps.

Item per dulces uoces, et cantilenas et harmonias musicas, infirmi et maniaci et frenetici ad sensum mentis et sanitatem corporis saepius reuocantur. Unde Constantinus in Viaticum, particula prima, C de amore qui dicitur hereos, sic dicit: Dicunt alii quod Orpheus dixerit: Imperatores ad conuiuia me inuitant, ut ex me se delectent. Ego tamen condelector ex ipsis, cum quo uelim animos eorum flectere possim, de ira ad mansuetudinem, de tristitia ad laetitiam, de auaritia ad largitatem, de timore ad audaciam. Hoc est ordinatio musicorum quae circa sanitatem animae perfectissima esse dignoscitur. Et cum dulcisona etiam melodia daemones aliquando coartantur, et exire de corporibus compelluntur, ut patet in Saule a quo spiritus Dei malus uoce Dauid ita recedere cogebatur, ut patet II Regum VIII capitulo.

Ex quibus omnibus iam patet, quam utilis sit iocunda uox atque dulcis. Non autem [idem] est de uoce inordinata et horribili, quia non laetificat sed constristat, et aures et mentem grauat. Unde Constantinus III capitulo supradicto: Interrogatus quidam philosophus, quare homo horribilis grauior esset quam quodlibet pondus, taliter respondisse fertur: homo inquam horribilis pondus animi est et cetera.