THESAVRVS MVSICARVM LATINARVM

Multipart file
Next file: FULMUS2  


[329] Clarissimo iurisconsulto Ioachim Luntaler advocato consistoriali, amico, fautorique singularissimo Adam de Fulda ducalis musicus felicitatem dicit.

Cum saepius mecum egisses, vir ornatissime! ut musicale istud opusculum, per me iam dudum inchoatum, aliquando perficerem, perfectumque tibi transmitterem, motus, ut arbitror, prima amicitiae lege, quam Cicero esse affirmat, [330] ut ab amicis honesta rogemus, et amicorum causa honesta faciamus. Moverunt me ibi Hieronymi verba dicentis: ne ad scribendum cito prosilias, ne levi ducaris insania, multo tempore disce quod doceas. Sed tibi non minus obedire semper animo erat: pronus ergo in omnibus fui, ut voluntati tuae parerem, licet tanto tempore calamo manum subtraxerim; multa enim plerumque impedimenta operibus bonis obviare solent. Non potui ergo hucusque, fateor, licet totiens promiserim; sed causam accipe: cum nudius Pataviae, ut ipse scis, abirem, ad Formibacense me contuli monasterium rei perficiendae gratia; quo in loco pervenerunt secundario ad me litterae tuae idipsum poscentes: fui etenim promtus mandatis; nam duos tresve sexterniculos complevi ibidem. Quos dum nuper furto mihi ablatos maleque rescriptos comperissem, nolui furtive rescriptis aequalem ad te dare libellum, timens ne prius ad te incorrectus labor pervenerit: numquam enim quaesitum iri placuit, quod inventum molestiam inferret.

Sed neque tunc otium erat emendandi, cum in re principum meorum satis mihi oneris esset impositum. Decrevi ergo mecum cartulas accipere, et in curia, si quid otii esset, perficere; non enim, qui principibus servit, sibi, sed ipsis vivit. Nec sunt, crede mihi, castra duriora curiis principum, ubi semper invidiae, detractiones, simultates, contumeliae, peneque infinitae iniuriae, ita ut felix dici queat, qui a curiarum tumultibus degit, et fortuna contentatur; nam omnia pereunt servitia, si semel recte non spreveris. Obcirca de habitatiuncula, ne dicam tugurio, ubi plures habitamus unis in aedibus commensantes, vix formicae tam pressae in antris, ut nos uno in tugurio degimus, ubi tale silentium est, ut in lutis picas aut cornices, vel in paludibus ranas audire te censeas. Nullum tamen opus tam arduum, neo clamor tam validus, qui me ab amore in te coepto separare queat. Dicit enim Socrates: cum amico breves orationes, sed longas amicitias habere oportet: non de amicitia dicam, quae verba sine factis cupit, sed volui verbis et factis satisfacere, magis eligens ultra vires praesumere, quam charitati, quae omnia superat, aliquid denegare.

Tu parvum munus ex paupere domo benignus suscipe, parvumque pretio nostro utilitate pensabis, gravissimis enim viris nulla res charius esse constat, quam quae precibus emta est: non autem quid detur refert, sed qua mente, ut ait Seneca in libro de beneficiis. Placet dicere cum Petro: argentum et aurum non est mihi. Regum tamen opes aequavit animo, qui exiguum tribuit, sed libenter: multo enim gratius venit, quod facili, quam quod plena manu datur. Quid ergo donare tibi aliud potui, cum non aurum nec argentum, sed artem quaeras? Optassem tamen hoc onus alterius iugo mandatum fuisse, qui meliora quam ego scribere potuisset; non enim tu ille es, quem mediocria deceant, nec ego sum, qui sublimia praestare valeat. Fateor, me grave onus assumsisse, et nisi tuis humeris adiutus [331] immobile pondus. Accipe ergo opusculum nomini tuo dicatum. Lege, emenda, corrige, erratisque culpam cum venia dabis, et si quae sunt digne prolata, sine livore defendere cures. Vale.

Narratio in praesens.

Castalii rivos haurire volentes adeste,

Scissa rupe fluunt poscenti pocula mellis,

Linguae dulcedinem praestant, cupidis quoque sitim,

Necque caballinis refici qui fontibus almis

Possit et ad libitum. Nec Musas inter Apollo,

Nec valet exprimere, nec vates gentis et Orpheus,

Quantum conducat musarum nosse choreas.

Olim haec et Graecas multum venerata per urbes

Extat, nec minus Hebraeis culta colonis.

Hanc nos Christicolae magno veneremur honore,

Laudes veri Patris, qui regnat in aethere Iovis,

Ipsius et Matris cantantes iugiter aevo.

Prologus partis primae.

Scripturo mihi in musicam vereor, ne cum aliis prodesse velim, mihimet deesse incipiam, aut alios informans ignorantiae redargutus infamiae vitium incurram; nam venit in mentem Cobaris philosophi dictum: in suo quisque negotio hebetior est, quam in alieno. Sed e contrario Isocrates dicit: Qui perperam agit in propriis, numquam commode consiliabitur in alienis. Sed non tam modeste quis sua ponderat, quam aliena. Id quoque et aliud inspiciens, ne temeritatis et arrogantiae vitiis ab aemulis convincar, si diligentiam pro posse fecerim, cum pauci, ne dicam nulli, inter modernos musicos inveniantur, sive timor, sive labor, sive ignorantia eos impediverit, qui artem edocuerint aut informaverint. Et ex altera parte mihi timendum erit, ne dum aemulorum dictis, qui me semivocalem, mutum ac plerumque elinguem vocitant, consentiam, rogantibus atque cupientibus amicis non obtemperem, neve cum illis placeam, his displiceam.

Statui ergo, digna desiderantibus plus placere, quam derogantium aemulorum verbis obaudire; malis enim displicere, laudari est. Cum quidam Antistheni philosopho malediceret, respondit: Superioris est usus personae hoc pati, sed inferioris hoc facere. Ideoque ne ipsis tamquam artis ignarus omnino tacuisse videar; (dicit enim Ovidius: quod minime novit, nemo docere potest; ait etiam Satyricus: scire tuum nihil est, nisi hoc scire te sciat alter) non ut aliis idoneorem me aestimem, sed caeteris dormientibus volui pro honore omnium haec aggredi, cumque Cicerone dicere: honor alit artes, omnesque incendimur ad studia honoris gratia, ubi vero deest honor, ibi et studium deficit, non dubitans, multos esse superfuturos, qui me tamquam iactantiae inanis cupidum, ut seculi nostri hominibus proprium est, a tergo ferire non desinent, scilicet lacessere, priusquam legant despicientes, et antequam intelligant annihilantes, qui potius videri quam esse musici volunt, non regulis [332] aut praeceptis, non auctoribus neque rationibus obtemperantes, sed quidquid eorum phantastico capiti placuerit, id musicum et artificiale esse affirmant, Maronis forte imitantes sententiam: in arte trahit sua quemque voluptas; aut certe Persii Satyrici gaudent versu: velle suum cuique est, nec voto vivitur uno; vel verbis Terentii comici sine sensu utuntur, ut ait in Phormione: Quot homines, tot sententiae, suus cuique mos est. Quorum vesaniam Boetius satis superque increpat: sed proh dolor incassum laborat, cum se omnes eumdem, vel Ioannem de Muris, aut Guidonem imitari dicunt, quamvis multi sint, qui ipsorum libros nec viderunt, nec legerunt. Taceo, multo plures esse non intelligentes, qui nec auctorum noverunt nomina, non solum in Germania, sed ubique gentium, in Gallia, Italia, et circumiacentibus regionibus, qui artem instrumentis subesse contendunt; facile enim magistri nuncupantur auditorum narratores, ut Marcus Varro in libro moralium dicit. Sed nolite praebere his aures, qui cum alios seducunt, ipsi quoque seducuntur: percipite, quam facile sit has picas convincere, et tamquam inter ungues comprimere. Credite auctoribus, plusque doctis et peritis fidem detis, quam illitteratis; nec etiam seducamini ab his, qui artem parvipendunt, philosophis; philosophos dico, quia non cupiunt, quod discere non valeant; nam stultum est desiderare, quod assequi non potest, frustra enim lyra asino canitur. Amplectimini igitur artem, ac libellum accipite, cum amore vestro initium Dei nutu coeperit, atque finem.

Incipit pars prima.

Partem primam aggressurus cogitavi mecum, perficiendum fore, nisi divini auxilii imploratio omnibus postpositis praecederet, ut testatur ipsa Veritas: sine me nihil potestis facere. Statui igitur in nomine sanctae et individuae Trinitatis opusculo initium dare, ad cuius honorem haec aggredi volo, cui laus, honor, benedictio, claritas ac gratiarum actio sit in aeternum et ultra. Amen.

Cum igitur istis diebus libri antiquorum philosophorum non solum in musica, sed et in caeteris mathematicalibus parum legantur, ob id accidit, illos tamquam non intelligibiles aut nimis difficiles multum abhorreri. Quidam enim invidia pleni, quod sciunt, nemini communicare volunt: quidam sibi ipsis male confidentes errorem ingerere timent; ergo fit, ut omnes taceant. Sed, ut sunt Nasonis verba: Exigua est virtus praestare silentia rebus; et alibi: quod latet, ignotum est, ignoti nulla cupido. Ut autem in lucem prodeat, visum est mihi, ex musica Boetii aliorumque secundum vires ab ipsa sancta et inaestimabili Trinitate mihi datas tractatulum breviter elicere, et singulis communicare, quibus placebit opusculum.

Dabo igitur libello in nomine praefato partes quatuor, et unamquamque partem in sua divisam capitula. In prima de auctoribus et utilitate simul et descriptione artis dicam. In secunda parte de artis discendi modo narrabo. In tertia autem parte de mensurali vel figurativo cantu tractabo. In quarta vero parte proportiones [333] patefient musicales aut harmonicales, cum aliquali discussione proportionum arithmeticalium et geometricalium. Igitur pro primo

Caput I.

Musicalis definitio haec est. Musica est ars docens voces formare, formatas per sonum recta proportione accentuare. Vel sic: est liberalis scientia potestatem veraciter regulariterque canendi administrans. Dicitur musica, ut Isidorus primo Ethymologiarum refert, quasi musarum scientia, vel a musan instrumento musico aliis omnibus apto; vel a madusica, id est, a modulamine dicta, quae non est nisi in vocum debita consonantia. Sed Augustinus ad Hieronymum dicit: musica est scientia sensus, sensusve bene modulandi ad admonitionem rei magnae etiam mortalibus rationales habentibus animas Dei largitate concessa. Hoc Virgilius in Bucolicis tangere videtur, ubi dicit: a Iove principium, Musae Iovis omnia plena.

Musica est duplex, naturalis et artificialis. Naturalis est mundana et humana. Mundana est supercoelestium corporum ex motu sphaerarum resonantia, ubi maxima creditur fore concordia: et hoc genus considerant mathematici. Humana exstat in corpore et anima, spiritibus et membrorum complexione, nam harmonia durante vivit homo, rupta vero eius proportione moritur. Et hoc genus considerant physici, de quibus nihil ad praesens.

Artificialis: hoc genus tenent musici. Est vel instrumentalis vel vocalis. Instrumentalis est sonus per diversa instrumenta causatus, qui cum sit vocalis, tamen eius voces sunt materiales. Vocalis usualis est emissio vocis carens principiis, per quae regi deberet, ut est cantus vulgi, qui non solum hominibus, sed etiam brutis adaequari possit ex instinctu naturae. Vocalis regulata est modulatio dulcissima, penes ascensum vel descensum regulariter artificialiterque constructa, et est ipsa quadruplex, ut sequitur. Musica regulata vera est, quae recto tramite procedit per claves, sine vocum transpositione, limite suo contenta. Regulata ficta est, quando in clavibus voces transponuntur, utputo in omnibus, in quibus fa localiter non ponitur, potest poni B. molle; similiter in omnibus clavibus, in quibus fa localiter ponitur, potest poni [sqb]. durum cogente tono et necessitate. Cum igitur modulationum coaptatione tota anima delectetur, ita e contrario ab audiendi voluptate se subtrahit, si quid depravatum in ea senserit. Regulata simplex vel plana est, cuius figurae nec augmentum nec decrementum patiuntur, ut fit in cantu Gregoriano: mensuralis vel figurativa est, cuius figurae augeri vel minui possunt in signis iuxta formam et speciem, et hoc in primis musicae gradibus, videlicet modo, tempore et prolatione. Possunt autem ambae, simplex et mensuralis, esse vera aut ficta.

Caput II.

Haec una de septem artibus liberalibus inter caeteras non minimam refert utilitatem, teste Aristotele in suis problematibus Problematum undevicesimo, problemate decimo, ubi sic inquit: musica laetificat tristes, laetosque magis ac magis laetari cogit. Et idem octavo Politicorum: Anima, ait, naturaliter in musica delectatur; [334] nam facit animas ita intentas, ut nihil aliud cogitent, ut Cassiodoro placet. Hoc idem Rufus Constantinus in suo Viatico affirmat, ubi refert, Orpheum per suam musicam mutasse corda principum de tristitia in laetitiam; nam excitat dormientes, dormitare facit vigilantes et sanat melancholiam. Unde Philosophus octavo Politicorum: musica, dicit, est amica omni aetati, et signanter iuvenili. Nam iuvenes praesertim debent erudiri in musica, ne dentur lasciviis. Nam sexto Ethicorum: philosophus inquit; in his nobis delectari naturale est, in quibus ab infantia delectari coepimus; si igitur iuvenes invenerint in musica eam complacentiam, quam in vanitatibus quaerere solent, ipsis tunc facile apparebit, quae vana sunt relinquere, et potiori complacentiae animum adhibere.

Hanc non immerito dignam laude censeo, cum artium antiquissima sit, ante diluvium adinventa, quae etiam magno quondam honore apud Graecos habebatur: nec creditum est, quemquam satis eruditum fuisse, nisi musica praesertim imbutus foret. Themistocles Graecorum dux convivio accersitus, cum lyram recusasset, habitus est indoctior. Socrates philosophorum fons institui lyram non verebatur in senio, credens, si musica ei deforet, sibi scientiarum cumulum defuturum. Exercitus Lacedaemoniorum musicis instructus modulationibus victoriam reportavit. Broccus (fortasse Proclus) suorum temporum orator praecipuus consonantem sibi musicam sonare volebat. Empedocles quid laudis ex ea tulerit, in prologo Boetii patet. Taurinum quemdam adolescentem, ut Tullius in libro de consiliis ait, flagrantem libidine ad ostium amicae meretricis insanire cum audisset Pythagoras, psalterii pulsu sanavit. Asclepiade medico canente phreneticus sanatus est. Lycurgus quamvis Lacedaemoniis durissimas dederit leges, musicam excoluit. Sed et veteres in conviviis heroum atque deorum laudes ad citharam cantare consueverunt. Quid Ioppas ille Virgilianus? nonne canit errantem lunam solisque labores?

Hanc Plato his extollit verbis: musica est ars artium, scientia scientiarum, per quam insani sanantur, daemonia fugantur, dii quoque placantur: quod etiam Ovidius testatur, ubi dicit: flectitur iratus voce rogante Deus. Hoc idem Cicero affirmat: musicum enim esse dicit, cum rerum divinarum cognitione cunctamur. Ecce quanti apud gentiles momenti musica erat. Nam Pythagoricis mos erat, ut cum irent cubatum, aut cum mane surgerent, siquid tristitiae foret, ut lyra suaviter concrepante diluerent; nam penetrat aures mentis dulcore latenti. Apud Hebraeos autem ad tubae clangorem muri Iericho cecidere funditus: psallentibus prophetis Saul prophetat: David cithara cantante daemonium compescebatur: ad tactum psalterii Elisaeus prophetiae spiritum consecutus est.

Quid vero nobis prosit, Gerson de laude musicae his exponit versibus:

[335] "Musica divini nova pulsu quae fit amoris,

"Extolli nulla laude satis poterit.

"Cor recreat, curas abigit, fastidia mulcet,

"Fitque peregrinis, quos vehit, apta comes.

"Per medias hyemes, per soles carmine fisus

"Ibo spe patiens, laetus, alacris, ovans,

"Nam fugiunt tristes cantu per inania curae,

"Omnis et insidians hostica pestis hebet.

Pro conservando corpore, proque docili ingenio retinendo haec multum utilis esse videtur. Unde Pythagoras discipulis praecepit, post studium in melodiis obdormire, et per melodias evigilare, ut melodia corporis humani suo simili, id est, sonorum harmonia iuvaretur. Haec per sui aequam iustamque numerorum proportionem cogit homines ad iustitiam, et morum aequitatem, ac debitum regimen politiae naturaliter inclinari. Nam reducit incontinentes ad castitatem, insanos ad usum rationis, tristes ad laetitiam, debiles ad solatium, aegros ad sanitatem, inordinatas imaginationes ad constantiam et deliberationem, pigros et inutiles ad agilitatem, cum musica spiritus reficiat, et ad tolerantium laboris exhilarat mentes, animae autem finaliter salutem impetrat, cum ex omnibus artibus finaliter ad laudem sit instituta, ut patet multis veterum exemplis, his quoque metris:

Semper in ore tuo sit laus, sint cantica Sion,

Iuxta illud: semper laus eius in ore meo.

Nam musica est etiam philosophia, sed vera philosophia, meditatio mortis continua; unde

Cantica, saltum, lamentum planctumque frequenta,

Iungito iucundum psalterium citharae:

Concine sicut olor, tua dum mors imminet ....

Cantantem in psalmis victor in alta vehit.

Caput III.

Sed possent aemuli contendere: quid tu nobis musicam tantopere laudas, cum nihil aut parum ad rempublicam gubernandam videatur afferre? Neroni probro datum est et Augusto, quia musicam nimis studiose sectentur. Augustus quidem correptus abstinuisse fertur; Nero per amplius insecutus est artem, si vera sunt, quae in historiali speculo continentur. Cum psaltem quemdam Philippus Macedonum rex in convivio emendare vellet, ac de pulsandis chordis secum disserere, respondit psaltes: superi id abs te mali rex avertant, ut haec, quam ego, melius teneas ipse. Alcibiades Atheniensis philosophus Socratis discipulus, cum apud Periclem, cuius erat avunculus, liberalibus artibus erudiretur, ac Pericles eum tibiis canere, quod tunc honestissimum erat, informasset, traditasque sibi tibias cum ori adhibitas inflasset, mox illas pudefactus propter oris inhonestatem [336] ac deformitatem infractas abiecit: et sic omnium Atheniensium consensu disciplina tibiis canendi deserta est.

Sunt et veteris legis testimonia; scribitur enim Isaiae versus duodecimus: cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris, et opus Domini non respicitis. Deinde et multis pro forma vox sua blanda servit. Et Hieronymus ad Augustinum dicit: musica in luctu importuna narratio. Nec nobis persuadere potes, artem lasciviis deditam imitari; ait enim Tullius in libris de officiis: minime artes probandae sunt, quae ministrae sunt voluptatum, quae et hominum enervant animos. De hoc Ovidius:

Enervant animos citharaeque, iocique, lyraeque,

Et vox, et numeris brachia mota suis.

Sed mentes quoque alienat, incitat ad libidinem, ad carnis concupiscentiam; hinc rixae, contentiones, et homicidia; quae procis parasitisque potius, quam viris honestis utilis esse videtur; ac capitosis hominibus, Horatio teste:

Omnibus hoc vitium cantoribus inter amicos,

Ut numquam inducant animum cantare rogati,

Iniussi vero numquam desistant;

obsequendum non erit. Cede ergo procul, et musicam feras tecum, quia de pane lucrando non est.

Caput IV.

Magna haec videntur, nec ego ea parva esse dico; sed cum Dameta Virgiliano respondere audeo: parcius tamen ista viris esse obiicienda memento. Musicam reipublicae non modicam ferre utilitatem multis ex causis constat. Prima est delectatio; nam humanus animus, ut philosopho placet, indiget necessario aliquibus delectationibus exterioribus ad sui confortationem, sine quibus vix vivere potest, sed habitis confortationibus ad elicienda opera virtuosa. Secunda est melancholiae depulsio; cum vero difficilius sit, ut dicitur primo Ethicorum, tristitiam ferre, quam a delectationibus abstinere (nam melancholia magnatibus plerumque tyrannidem aut desperationem inducit) imperatoribus, regibus, principibus consulibusque ac caeteris rempublicam gubernantibus continua cum sit melancholiae, propter laboris onus, influentia, necesse est, eam musica modulatione depellere et delectationibus. Sic Evilmerodach Babylonis regem Xerxes sanavit philosophus. Sic laboranti Saul David lyra subvenit, qui prophetiae spiritum psallentibus prophetis consecutus erat, ubi

Vertitur occursu psallentum Saul velut alter

Factus homo, psallit, fitque propheta novus.

Exagitat nequam dum spiritus, hunc citharoedus

Pastor per numeros cogit abire David.

Si rex tyrannus est, musica mulcetur; si mitis, musica delectatur; si ad bellum procedere, exercitumque ducere velit, musica ad tolerantiam laboris exhilarat mentes, tuba aut tympano aut cornu opus erit, unde

[337] Buccina terribilis animosum pectus equorum

Bellis exacuit, militis ira viget.

Sic Macchabaei, sic Gedeon, sic Iosue caeterique Dei nuntii victoriam consecuti sunt: et apud gentiles Tyrtaeus Aheniensis poeta, factus Lacedaemoniorum dux, Messenios novo sono tubae fugavit et vicit. Quid de Augusto dicam, qui tot victorias non sine modulatione musicali reportavit? Verisimile tamen non videtur, hominem tantae potentiae musicam tam avide sectatum fuisse. Neronem vero in iuventute musicam excoluisse non ambigo, dum fuit natura mitissimus, Seneca teste, quem populus Romanus sic dilexerat, ut praedecessorum principum quasi oblivio facta sit. Sed postquam musicam dereliquit, et necromantiae diabolicisque artibus animum dedit, factus est de agno lupus, de mitissimo principe crudelissimus tyrannus; ergo fit, ut adhuc nomen eius pro aliquo pessimo homine poni soleat.

Psallentis mentem vero ad Philippum regem interpretari quis audet? cum verborum multiplex sit sensus. Sed quid de Alcibiade proco et adultero illo narrare nobis volunt? qui etsi perpaucis decoratus erat virtutibus, plus tamen inde invidiae contraxit, quam amoris; hic propter eius demerita iussus per Lysandrum a Tysapherne occidi, capite plexus est, quod et Lysandro in testimonium peractae necis missum est. De hoc refert Boetius in libro de Consolatione Philosophiae Aristotelem dixisse: Si quis linceos haberet oculos, ut interiora corporis humani inspicere posset, videret illud corpus Alcibiadis, quod in superficie pulcherrimum erat, intus esse turpissimum; raram enim facit mixturam cum sapientia forma. Sed si aliqua veteris testamenti scripta contrariantur nobis, multo plura nobiscum sunt.

Caput V.

Ad consequens respondendum erit, omnis ars bona, abusus autem artis pessimus; sunt ergo in meliorem partem omnia recipienda, cum non sit malum, scire malum, sed agere malum. Sed cum musica optima sit, cur eam imitari non liceat nobis, quam sancti patres et prophetae imitabantur avide pro laude divina exercenda? Habemus in veteri lege Moysem, Mariamque sororem eius, Iosue, filium Nun, David regem, multosque inter prophetas musicos, quos esset taedium narrare. In nostra vero lege sanctissimos Gregorium Iohannemque papas, divum Hieronymum cum reliquis, beatum Bernardum, Isidorum, Boetium, Odonem, Bernonem, Guidonem, Hugbaldum, Reginonem, Ottonem, Notgerum, Robertum Franciae regem, Hermannum Heinrici imperatoris nepotem, ac multo plures, quos brevitatis gratia omitto. Apud gentiles autem philosophos Pythagoram, Xerxen, Aristoxenum, Architam, Philolaum, Ptolomaeum, Annicium, Linum Thebaeum, Mercurium, Orpheum, Amphionem, pluresque, quos annumerare difficile esset.

Sed si capitosi sunt musici, non artis hoc vitium, sed hominum esse videtur. Cum quisque sua graditur via, est sua solamen [338] garrula vox, senibus non est vox supra vivam, et malae vocis homo semper canere vult; natura enim rerum, ut Symmacho patritio placet, est, ut qui balbutiunt, plus loquantur, affectant enim copiam sermonis pudore defectus; hoc et de his dicere possem. Concedimus insuper, multos fore, qui non ad Dei honorem, sed pro libidine hac utuntur arte; sed artem ideo fugiendam esse, incongruum videtur: nec sacra scriptura quidquam peius est, eo quod aliquando haereses ex ea prodierunt. Absit ergo propter paucos omnes fore annihilandos, quia, dicit Augustinus ad Licentium, cantio habet suam hilaritatem, etiamsi ad eam membra non movet, cum plena charitatis modulatione cantatur; licet enim capitosi hac arte potiantur, non minus tamen ars in se bona est. Commune enim habetur proverbium: quot capita, tot sensus. Non possunt omnes morigeri esse, cum nemo artistarum id faciat, honesta tamen roganti habendus est mos, nec hoc quidem cantores negant aut musici.

Ut autem mendaces eos reddam, qui musicam de pane lucrando fore negant, dicere convenit: nonne omnis ecclesiarum conventus institutus fundatusque est ad laudem Dei decantandam? De hoc quidam ait: inter omnia ecclesiae instituta nullum Deo gratius, quam continua psalmodiae decantatio; et alibi: clamabunt ad me levitae, et ego exaudiam eos. Quis non intelligat, musicam esse causam omnis Praelaturae? Sed his omissis, videamus, quantum nostris temporibus valeat musica. Numquid sanctissimus dominus noster Innocentius papa octavus musicos colit, observat, honorat, praedecessorum imitans vestigia? omnes enim Romani pontifices aut musici erant, aut musicis delectabantur, quos gratiis et donis honoraverunt quam maximis. Quid invictissimi imperatores Romanorum serenissimique reges fecerunt, in publico est. Quid Christianissimus Francorum rex, ac reges Angliae, Arragoniae, Hispaniae, Hungariae, Apuliae, multique principes, praelatique insignes, Civitates liberae, per Italiam, Galliam ac Germaniam pro nostro aevo musicis fecerunt, et faciunt, nemo est qui nesciat.

Caput VI.

Ecce quomodo apud gentiles, Hebraeos, ac Christicolas honorata sit musica, et varie laudata. Nec modo honore caret, nec despicitur, nisi ab ignorantibus; nam artis inimici soli ignorantes sunt. Cedant ergo, naturam mutantes, ipsi insulsi bipedes asini, ac se victos fore cognoscant, desinantque maledicere, malefacta ne noscant sua, ut ait Comicus: cum ipsa ranas, delphinos, insuper omnia alia animantia ad suae modulationis auditum provocat, ut dicit Isidorus; nam aves incessanter canunt, si cantare audiunt; unde quidem dulcisonae volucres modulante gutture voces emittunt iugiter canentes. Sed et pisces ad melodiam congregantur: unde refert Agellius, quod Arion in mare praecipitatus, a delphinis in portum delatus et salvatus est, eo quod cithara dulcem sonum et carmen illius casus consolabile priusquam submergeretur, peregerat. Unde Gerson:

[339] Praebe fidem Graecis, delphinus Ariona vexit

Fluctus per medios, dum cithara mulcet eum.

Hoc idem Plinius testatur. Fingit et Ovidius, Orpheum lyra Euridicen ab inferis revocasse, Amphionemque ad citharae cantum arbores saxaque congregasse. De hoc Parisiensis cancellarius:

Amphion ac Orpheus cantu movisse feruntur

Hic lapides, diras hic furias erebi.

Quondam etiam numina, dii quoque gentilium altercasse feruntur pro meliori notitia artis, de quo poeta:

Fistula Pan Phoebi citharae certavit agrestis,

Iudice te nuda victus Apollo fuit.

Sono etiam musicali diversa ferarum, piscium, volucrumque capiuntur genera, solantur lamenta, taedia alleviantur, curae minuuntur. De hoc Gerson Parisiensis cancellarius in Laude musicali dicit:

Quid numeras aves, humano quae capiuntur

Cantu? nec cantum despicit ulla suum.

Pisces et cervi mulcentur cantibus aegris

Antidotum variis musica crebro fuit.

Fistula pastoris pecudes armentaque gregis

Solatur, nec eas terret imago lupi.

Pascua tunc secura metu, minuitque magistro

Taedia pascendi rusticus iste sonus,

Et reparat vires fessaque membra novat.

Rusticus arva colens an vociferando vocatur,

Cantat, et alleviat inde viator iter.

Artem quisque suam mulcet durumque laborem

Qualicumque sono, sit licet asperior.

Demum musica potentissima artium esse perhibetur, nam insinuat mores musica cuique suos. Est gravis, hinc petulans illi mollis vel agrestis iudicium, nam cuique suum, sua cuique voluptas; sic natura suum grande melos variat. Sed maneant haec laevia, amplectemur nunc divina testimonia. Nato Domino in Bethlehem:

Coelica turba Iesu nati fescennia cantant

Pax homini terris, gloria celsa Deo.

Ignatius martyr cantantes crebro audivit angelos. Quid de Cyrillo dicam, qui ad mortem divi Hieronymi angelicam audivit symphoniam? Quotiens enim a sanctis Patribus audiebantur spiritus iubilantes, cecinere nova cantica; canticum enim est numerosa vox ad Dei gloriam ordinata, et offert quisque sua gratus munera regi, psallentisque dolor vertitur in meritum. Ideoque hanc extollere nos convenit, quae sola ante thronum Dei habitat, in quo sancti et electi Deo laudem decantant, ut testatur Iohannes in Apocalypsi, ubi Cherubim et Seraphim incessabili voce proclamant Sanctus, Sanctus, Sanctus; et viginti quatuor seniores ceciderunt in facies suas in conspectu throni, et cecinerunt canticum. Similiter et psalmista dicit: Cantate Domino canticum [340] novum; et iterum: in psalterio decachordo psallam tibi; et rursum: laudate Dominum in tympano et choro, laudate eum in canticis et organo; et alibi; omnis terra adoret te Deus, psallat tibi, et psalmum dicat nomini tuo. Deinde: laudate eum in psalterio et cithara; ac demum: cantate Domino omnis terra. Nam paucis credatur constans oratio cordis laudandi, sed opus, dum canis, ore facis. Nec opus erit, nec utile, plures testes in medium proferre, cum unus horum sufficiat: tantumque de artis utilitate notum mihi est. Sed ultra de inventoribus artis quid sentiam, enodabo.

Caput VII.

Musicae artis inventatores designare volens, volui ab aliis mihi tradita, et ea quae legi, commemorare, omnibus cupiens satisfacere. Musicam a Deo fore, omnibus notum est, hanc admonitionem rei magnae concessam mortalibus a Deo, Aurelius refert; sed et Licentius ad eumdem ait

Quis numerum dedit ille tonos, mundique tonanti

Disseruit canere, et pariles agitare choreas.

Haec Virgilius notavit: a Iove principium Musae.

Sed de inventoribus dicere iam convenit. Cum igitur multi a multis inventore fuisse dicantur, quod mihi videtur, omnibus communicabo. Referunt Graeci, Pythagoram philosophum musices artem ex malleorum sonitu primum perpendisse; audiens enim ex malleis sonorum disparitatem atque melodiam causari, conclusit merito, harmoniam humana voce per amplius fieri posse: cui opinioni alludunt Boetius et Macrobius. Sed hanc opinionem gentilium nemo inter expertos aequo potest ferre animo; cum nullus poetarum sit, qui Orpheum non musicae peritissimum dicat: hic eumdem non annis sed seculis antecessit, licet Boetius primo musicae dicat, eumdem per malleorum ferientium inaequalia pondera, et per chordarum inaequalem tensionem, perque calamorum inaequalem longitudinem apud Graecos primam musicam invenisse. Alii vero Iubal musicae inventorem extitisse, quod verius mihi videtur, aiunt: nam ante diluvium in duabus columnis per eum scripta fuisse dicitur, una lateritia, altera marmorea propter metum ignis et diluvii. Quod Iosephus affirmat, qui dicit, eas in terra Syriae hucusque permansisse. Huic consentit sanctissimus Hieronymus, et ipse Moyses Genesis quarto patrem enim musicorum illum appellat.

Caeterum aliqui Moysen artis inventorem esse volunt, et ab aquarum sonitu harmonias primum perpendisse, nam musica dicitur a moys graece, id est, aqua latine, quia circa aquas inventa esse dicitur. Rursus quidam sunt, qui harmonias a coelorum motibus originem accepisse dicunt, affirmantes, ex coelorum motibus magnam consurgere melodiam ratione confricationis corporum coelestium, in quibus maxima creditur esse concordia, ut Empedocles docuit. Huic opinioni proximus dicitur fuisse Plato, qui super quemlibet orbem unam syrenem putabat stare. Sed Aristoteles reprobat eorum opinionem [341] in libro de proprietatibus elementorum. Multi tamen Linum Thebaeum, multi Amphionem, multi Orpheum inventores recitant.

Sit ergo quid sit, arbitrandum est, multos fuisse artis inventores iuxta locorum et temporum varietates, et regionum distantias. Iubal filium Lamech ante diluvium, apud Hebraeos Moysen, apud Graecos Pythagoram, quibus, ut ait Horatius, musa ore rotundo loqui dedit; apud Latinos Boetium credimus incepisse; nam ante eum Graecorum more cantabatur in ecclesia Dei. Vide Hieronymum ad Damasum Papam. Hunc quam plures secuti sunt, Gregorius, Isidorus, Guido, Odo, Berno, Ioannes de Muris; et circa meam aetatem doctissimi Wilhelmus Duffay, ac Antonius de Busna, quorum et nos sequaces esse volumus, verbis scilicet, utinam et factis. Si autem quaeramus, quis inter omnes primus extiterit, puto, quod ipse Iubal, nam alios tempore praecessit; sacra enim scriptura ipsum inventorem commemorat, et non alium.

Narratio in praesens.

Montis Parnassi colles ac dulcia prata,

Campos nec Graios, nec lucos Aganipaeos

Concessum est colere; sed profugus undique pauper

Tempore collegi messis minimas et aristas,

Pascere famelicos quo possem ferre maniplum,

Me iuvit auxilio Latios doctissimus inter

Guido, particulas in cuius legimus agris.


Next file: FULMUS2