THESAVRVS MVSICARVM LATINARVM

Multipart file
Next file: GAFTM2  


[f.ir] THEORICA MVSICE FRANCHINI GAFVRI LAVDENSIS.

[Gafurius, Theorica, f.ir; text: Introductorium musices franchini gafori, tonus, semitonium, apothome, semitonium minus, [Gamma], A, [sqb], C, D, E, F, G, a, b, c, d, e, f, g, aa, bb, [sqb][sqb], cc, dd, ee, ut, re, mi, fa, sol, la, Littere et note graues, Littere et note acute, Littere et note superacute. Notule [sqb] durales, Notule b mollares, Notule naturales] [GAFTM1 01GF]

[f.iir] Capitula huius theorici operis.

LIBER PRIMVS.

De musicis et effectibus atque commendatione Musicae disciplinae Capitulum Primum

De Musica mundana Capitulum Secundum

De Musica humana Capitulum Tertium

De musica instrumentali Capitulum Quartum

De Musico et cantore Capitulum Quintum

Plus confert Musico Ars quam natura Capitulum Sextum

De Iudicio Musicae Capitulum Septimum

De Exquisitione et Inuentione Musicarum Consonantiarum Capitulum Octauum.

LIBER SECVNDVS.

De Diffinitione Musicae et de Accidentibus Sonorum Capitulum Primum

De Sono non Voce et Vocum Distinctione Capitulum Secundum.

De Grauitate et Acumine atque Interuallo Capitulum Tertium.

De Formatione Consonantiae. Capitulum Quartum.

In Quibus Proportionibus Consistant Consonantiae Capitulum Quintum.

Quid sit numerus et quod in cunctis rebus est necessarius. Capitulum Sextum.

De multiformi numerorum diuisione. Capitulum Septimum

De principiis numerorum et eorum progressionibus Capitulum Octavuum

LIBER TERTIVS

De discreta et Continua quantitate. Capitulum Primum

De diffinitione et distinctione proportionum Capitulum Secundum

De quinque generibus proportionum maioris et minoris inaequalitatis. Capitulum Tertium

De formatione specierum cuiuscunque generis Capitulum Quartum

De productione superparticularium ex multiplicibus et superpartientium ex superparticularibus. Capitulum Quintum s

De exquisitione plurium consimilium superparticularium proportionum. Capitulum Sextum

De Triplici proportionalitate Capitulum Septimum

De Proportionibus conducentibus musicas consonantias Capitulum Octauum

[f.iiv] LIBER QVARTVS.

De consonantiis ex Proportionibus eductis Capitulum Primum.

De natura et formatione consonantiarum ex proportionibus Capitulum Secnndum

De natura toni et semitoniorum Capitulum Tertium.

De natura Diapentes et Diapason Capitulum Quartum

De ordine consonantiarum Capitulum Quintum

Diapason consonantia ex alio quam ex multiplici genere euenire non potest. Capitulum Sextum

In quo genere consistant diapente diatessaron et Tonus. Capitulum Septimum

De Consonantiis Diapasondiapente et Bisdiapason atque de interuallis aliarum simphoniarum. Capitulum Octauum

LIBER QVINTVS ET VLTIMVS.

De Inuentione et dispositione sonorum Capitulum Primum.

De tribus Tetracordorum generibus Capitulum Secundum

De Interuallis quindecim cordarum Capitulum Tertium

De dimensione cordarum per tonos et consonantias ex proportionibus deductas. Capitulum Quartum

De diuisione tonorum per propria semitonia Capitulum Quintum

De Aplicatione litterarum et sillabarum ad cordas sedundum latinos. Capitulum Sextum

De speciebus diatessaron et diapentes Capitulum Septimum

De speciebus diapason et de progressionibus modorum Capitulum Octauum

FINIS.

[f.iiiv] AD MAGNANIMVM ET PIENTISSIMVM DOMINVM LODOVICVM MARIAM SPHORTIAM VICECOMITEM: BARI DVCEM: PRINCIPIS EXCELLENTISSIMI: ET REI MEDIOLANENSIS GVBERNATOREM: FRANCHINI GAFVRI LAVDENSIS IN DELVBRI MAIORIS CHORO PHONASCI THEORICVM OPVS MVSICE DISCIPLINE.

QVorum magis sententiae accedere debeam maxime aeui tui Rectot Lodouice Sphortia: an eorum qui tam ocii quam negotii rationem exigunt et neglectum (emoriente opera) diem duplici foenore calumniatricis diligentiae resarciendum putant: an eorum qui turpem desidiae notam et ignauae socordiae ignominiam brutis animantibus onerosam et peculiarem sarcinam attribuunt nundum satis compertum habeo. Ii quid hominem liberum agere conueniat: Ii quid unumquenque fugere maxime oporteat: ante oculos quasi in tabula proponunt. Verum enim uero cum ad utranque opinionem bonarum artium et litterarum studia imprimisque scribendi exercitatio satis facere uideantur: recti ocii mei sanciendam rationem arbitratus: ad musicen litteris a squalore et iniu ia asserendam conuersus: et si id mihi non arrogem ut ueterum uberiore Ingenio conquisitissima uolumina superare aut aequare possim certe aemulari uoluisse (quanuis non assecutus) pulcherrimum nec iniucundissimum iudicaui. Illud solum industriae et solertiae meae opus uindico si non magna extimatione pensandum: plurima tamen et commoda utilitate extimandum: quod cum ueteres illi caeterarum artium blanda copula et annexu innato egregio acumine et uerborum luxuriante copia ueluti multiplicibus radiis et aculeis discentium aciem oratione perstringant: Recentiores fere omnes incomparabili iactura seu ignauia seu ignorantia ad artem ipsam halucinantes insulsissima quandoque tum inania partim falsa et arenti barbarie ieiunoque stilo inuoluta et confusa prodiderint: Nos ab extremis medio decurrente linea per expeditum iter ecphrasi idest mera puraque enarratione tritis non sordidis uocabulis scribete orsi uetustate obsoleta nouauimus: fuccata et infecta repurgauimus tenebricosis lucem: subtilioribus aditum: haerentibus fidem addidimus: ut uigilias nostra, explorari introrsumque cognosci ad minutias usque apprime cupiamus. Nouitiorum non improbatis opusculis id super ingessimus: ut faciliorem discere auentibus uiam aperuerimus. non quod ab iis nostra auersa uel absona sint: sed quia adeo non parum momenti habeat referatque quo modo quam non inconcine et quam dilucide quicquam dicatur. usuque euenit ut qui artes excoluerunt inuentoribas ipsis (quod magis prosint) praeferantur: sicut qui erutum ex terrae uisceribus aurum purgant: et ad usum gentibus partiuntur hos excellunt [f.ivr] qui ex aurifodinis aes pretiosius scrutantur. Auxit uero opinionem meam (ut currenti calcar subderet) uir consumatissimus Iacobus tuus antiquarius: cuius tanta est uel auctoritas uel relligio uel cum summa morum et uitae integritate scientiarum omnium eruditio: ut nil aeque contentiosum sit: quam quo magis praestet uelle diutius perquirere. Huius cohortatione ad scribendum pellectus uagum alioquin opus tibi bona fide (ea scilicet quae principi debetur integra) et antiqua deuotione dedico principum mittissime: Liber hic uernaculus transfuga meus cuius uita sub alea capitali calculo est: te sibi contra uitilitigatores asserit patronum nuncupat et facilem dominum recognoscit et quando doctrinae nobile diuersorium ex thesauris opulentiae tuae publicasti liberalia studia prouehis opificum et agricolarum curam non negligis humilem sub lare sanctissimo locum precatur: Tu Martii laboris scientissimus conclusis Iani frementis foribus pacem abortiuo bello Italiae non modo et Europae uerum orbi et gentium nationibus consecrasti: Tu firmissimo hominum consensu humanitatis prudentiae et liberalitatis palmam utraque manu ocupasti. Nichil nisi magna sapientia cogitas: maiore consilio disponis: paterna et maxima fortuna regis et gubernas. Quare et tibi sapientissima arborum Morus cognomen dedit. Tu uirtutes toto orbe fugientes reuocas: amarique et exquiri cogis dum ueterum imperatorum more: rei publicae tuae foelix Augustus: doctiores probas: praemia laboribus proponens amplissima: Hac coelesti ad aeternam ingentis nominis adoream semita tecum ueteres iere heroes: quos de humano genere bene merentes grata numinibus ascripsit et rudis antiquitas: Suscipe igitur hilari (quod soles) fronte ab homine tibi deditissimo elucubratum musices opus: et licet eruditissimum tuum antiquarium litteratorum coetu confoueas et cantorum tibi chorus integer suauissimo concentu applaudat: dignare (quo ad ocupationes tue permiserint) quod in me potuerit nouissimum ingenium inspicere. Quodsi (ut cupio) bene cesserit: age ut tua liberali comendatione liber ornatus absolutusque: publicum qui praepetibus pennis acceperit dignus habeatur. Vale.

[f.ivv] AD LECTOREM.

Quisquis ades: cuius digitis dictara teruntur

Nostra: bonus quisquam si tamen ista tenit:

Num placeo: an laus una labor: Iuuisse placendo

Mens fuit: an meriti pondus inane mei est?

Ambigo: promeritum fastidit gratia? nulla est

Gratia: uix tabulis gratia nomen habet.

Quid Maurus: leget haec princeps? leget: acrior angit

Cura: erit hic laudis fructus ut ille legat.

Perlegat: exemplo releget quicunque: dicatum est

Huic opus: auspitiis exeat huius opus.

Prima grauant: animos sueuit mulcere uoluptas

Proxima: sic studium quod fluit arte iuuat.

Ocia qui fouit numeris: agit ocia ne sint

Ocia: sunt cautis ocia grata tamen.

Aethera tellurem pontum uolucresque ferasque

Astra deos homines Musica auerna rapit

Ingenio experiente prius: nunc arte probentur

Cantus: nunc ratio est: prima libido fuit.

[f.air] DE MVSICIS ET EFFECTIBVS ATQVE COMENDATIONE MVSICE DISCIPLINE CAPITVLVM PRIMVM.

DIuturni studii lectione depraehendi musices disciplinam antiquis temporibus apud uates maximo doctissimorum honore [Iosephus, Iubal in marg.] complecti quippe quam Iosephus. ac sacre littere Iubalem de stripe chaym cythara et organo primum instituisse ferunt ex numeraro maleorum sonitu exquisitam. Nonnulli tamen alios existimant uariis atque diuersis modis iustrumentisque primitus claruisse. [Heraclides, Amphion, Linus in marg.] Heraclides nauque ponticus quem Plato in siciliam nauigans Academie praefecit Amphionem Iouis et Antiope filium cythare cytharisticique cantus primum auctorem a patre Ioue instructum rettulit. Alii Linum euboeum ex chalcide insignem habuerunt Apolinis et Terpsicore filium vel secundum alios Amphimaro Mercurio ue patre uraniaque matre natus liram primus reperit: [Anthes in marg.] Liricoque carmine lamentationes ita scripsit ut Anthes anthedonius qui simul fuit hymnos. Dicuntur etiam eadem fuisse tempestate alii complures et Pierius ex pierio macedonie monte qui de musis poemata contexuerit. [Pierius, Philamon in marg.] Et Philamonem delphum latone et Diane atque Apolinis originem in modulationibus declarasse legimus qui primum tempora illius templi quod delphis esset constituit. [Thamiras, Demodocus, Heraclides, Phemius in marg.] Thamiras quoque ipsius philamonis filius sonantius et modulantius omnibus qui per id temporis erant cecinisse perhibetur. Demodocus Corcyreus haud ignobilis apud antiquos musicus ut ipse Heraclides inquit carmina scripsit de illii excidio et de ueneris atque martis concubitu. Phemius Itacessius eorum qui cum Agamenone ex troia reuersi sunt reditum uersu complexus est. Et hi quidem omnes uersibus conscripserunt quibus postea modulos addiderunt: [Terpsicorus, Terpander in marg.] ut et Terpsicorus ac reliqui prisci lyrici carminumque poete soliti sunt. Terpander nanque primus lyricas regulas scribens lyram eptacordo contexuit. quod nonnulli tamen Philamoni attribuunt pro singulis cythariaci cantus regulis suis scilicet et Homeri uersibus singulos modulos addidisse. [Philamon, Clonas in marg.] Eodem quoque modo Clonas elegus poeta et epicus primus tibicinicas regulas concentusque constituit: post quem Polymnestus colophonius eadem poemata secutus est. [Polymnestus in marg.] Regule autem cytharae due multo prius quam tibycinicae reperte sunt Terpandri temporibus et constitute. nam Terpander ipse primus cytharedicas regulas ac modulos tum Boetium et Eolium: [Terpander in marg.] tum Trocheum et acutum: tum Cepionem et Terpandrium appellauit: [Alexander, Olimpum, Mida in marg.] scripsitque prohemia cytharedica quanquam Alexander in eorum collectione qui circa phrigii pulsationes uersati sunt narrat Olimpum phriga qui primus et tibicinicam tulit ad grecos et ideos dactilos et id quidem Mide regis phrigie temporibus quem primum obliquam tybiam inuenisse dicunt. Sed qui primum tibia usus [f.aiv] sit Hiagnin fuisse deinde eius filium Marsyam qui adeo superbia elatus tibicinicae se artis inuentorem iactabat ut Apollinem ad musicum certamen prouocaret quem ab ipso Apolline deuictum excoriatum uiuum tradunt Apuleus et Diodorus. [Hyagnis, Marsyas, Apuleus, Diodorus, Olympus, Terpander, Orpheus in marg.] Postea uero huius marsye discipulum Olympum qui et ante bellum troianum natu grandior fuit quam Phrix Olympus quem diximus. Atqui Terpandrum secutum esse Homeri uersus sed modulationes Orphei. Orpheus autem neminem dicitur imitatus utpote quod nondum quisquam fuisset preter tibicines poetas. Sed quae Orpheus cecinit nullam habent cum eis similitudinem. [Clonas in marg.] Clonas autem quem tibicinum regularum poetam non multo post Terpandrum fuisse constat secundum Archades Tegeates fuit sed secundum Boeticos Thebanus. [Archilocus, Ardalus, Plymnestus in marg.] Post uero duos Terpandrum et Clonam affertur Archilocus quamquam historici quidam tradunt Ardalum quendam troezenium ante Clonam constituisse tibicinicam musam. Alii autem Polymnestum asserunt At Terpandri Cytharedia ad etatem usque phrinidis mitylenei omnino simplex seruata est. quo tempore exacto sub Aristroclide cytharedo genus a Terpandro ducente Phrinis ipse peritissimus euasit: [Aristoclides, Phrinis, Olympus in marg.] qui et primus priscam illam et simplicem musicem mutare et in nouas harmonias numerosque traducere cepit. Olympus uero phrix quem modo meminimus regulam condidit tibicinicam in Apollinem. hic unus ex his fuit qui ex primo illo Olympo Moyso processerunt a quo quidem Marsye discipulo regulae modulique in deos constituti sunt quos postea in greciam aduexit. [Polycephalus, Glaucus italus, Terpsicorus in marg.] Alii tamen Polycephalnm non Olympi phrigis sed Cratetis quem Olympus docuit fuisse contendunt. Glaucus autem Italus in priscorum poetarum monimentis harinatium fuisse. Olimpi modulum asserit. quod et ex Terpsicoro hymeneo iutueri licet qui neque Orpheum nec Terpandrum nec Archilocum nec Thaletem imitatus est sed Olympum. Quidam item dicunt hanc regulam repertam a Misis qui apud prisces tibicines fuere: [Sacadas in marg.] canebant enim elegia modulationibus condita: Sacadam quoque argiuum poetam hisce modulationibus et bonum poetam et ter pythiorum uictorem tradiderunt. [Apollo in marg.] Sunt et qui altius repetant hoc inuentum uolunt enim. Apollinem fuisse qui non cytharam solum sed etiam Tibiam multo ante Marsiam aut Olympum aut Hiagnin primus inuenerit. [Alceus in marg.] Id quidem patet ex Illis choris atque sacrificiis que ut Alceus scribit iu quodam hymno cum tibiis Apollini deo prestabat antiquitas. Preterea eius simulacrum quod fuit dely habuisse dicitur in dextra quidem arcum. In leua uero gratias: que singule singula musices instrumenta manibus gerebant: una lyram altera tibias: que autem fuit media ore fistulam tenebat. [Mercurius, Egiptii in marg.] At Mercurium primum astrorum cursus obseruatorem fuisse et uocum harmonias ad inuenisse ferunt Egiptii: quique et lyram tribus neruis contexuit instar trium anni temporum: [Osyris in marg.] tres enim instituit uoces acutam grauem et mediam: acutam ab estate grauem ab hyeme et mediam a uere sumens. Osyrim item musicis et [f.aiir] choreis delectari solitum ferunt: quem et musicorum multitudo et nouem ipse uirgines adolescentulae tum canere solitae tum in aliis erudite sequebantur quas deinceps graeci musas appellarunt: [Musae, Apollo in marg.] has Apollo dictus est docuisse qua ex re musicus est nominatus. [Archades, Clonas in marg.] Ea uero musica instrumenta que lyre et trigona et lydi uocabantur Archades primi dicti sunt in Italiam attulisse: quippe qui nullo alio artificio antea uterentur preterquam pastoralibus fistulis. Clonam quoque tripartitae legis iuxta Dorium et phrigium ac lydium modum inuentorem ferunt. [Thales, Xenodamus, Xenocritus, Polymnestus, Zetus, Arion, Timotheus, Antigena, Polixenus, Plinius, Orpheus, Amphion, Musae in marg.] Denique Thaletem et Xenodamum Xenocritum et Polymnestum atque Zetum et Arionem Timotheum Antigenamque et Polixenum coeterosque complures per id temporis claruisse conscriptum est. qui quo magis inter se discrepant eo maiorem et uetustatis et dignitatis musice coniecturam afferunt. Nam propter uetustissimam antiquitatem humanae inuentionis auctor incertior sit oportet. rei autem inuentae dignitas adeo multos trahit in amorem sui ut singuli si fieri possit auctores se dici uelint quod nec modo in musicis sed et in phylosophia et in reliquis optimis disciplinis usu euenit. At quanta sit uis et potestas rationis harmonicae quae ut inquit Plinius ultimo secundi rerum naturam sibi ipsi congruere cogit succinte discuti endum uidetur. Orpheum enim et Amphionem animalia ratione carentia saxaque et siluas cantibus traxisse confictum est. At musis concinentibus cantuque monstrato nonnullos homines ea uoluptate adeo delinitos fuisse tradunt ut canentes cibum potumque negligerent imprudenterque perirent exquibus deinceps cicadarum genus fit natum munus hoc a musis nactum ut alimonia non indigeat se absque cibo potuque quam diu uixerit cantet. Nullum quippe legimus tam immitte tamque asperum pectus quin obelctamentorum talium moueatur affectu. [Quintilianus, Oratius in marg.] nam primi forte gentes sine rationis cultu barbaras uel saxi instar nullo affectu molles ad sensum uoluptatis canendo traxerunt quod et Quintilianus in musicis laudibus docet et Oratius in arte poetica his uersibus exprimit Siluestres homines sacer interpresque deorum Cedibus et uictu fero deteruit Orpheus Dictus ob hoc lenire tygres rapidosque leones: Dictus et Amphion thebanae conditor urbis Saxa mouere sono testudinis et prece blanda Ducere quo uellet. Cytharizantem quoque Arionem unda immersum Delphinus fidibus hominis amiciciam sibi ipsi persuasus sospitem ad littus euexit ut Herodotus in primo hystoriae suae et nono naturalium Plinius tradidere. [Herodotus, Plinius, Varro in marg.] In lidia nympharum insulas dicunt quas etiam recentior asserentium Varro se uidisse testatur quod in medium stagnum a continenti procedentes cantu in tibiarum primo in circulum motae de hinc ad littora reuertuntur. Ferunt et serpentes cantu allici atque disrumpi Elephantos indicos organica permulsos uoce detineri: atque ceruos fistulis capi. Cincosque cytharae cantu adduci scribit Martianus capella. [Martianus in marg.] Nonnulle item aues ut cardueles et luscinie alieque cantum ueluti quadam disciplina artis exercent: et quasi omnes [f.aiiv] atque item terrenae aquatilesque beluae inuitante cantu in retia sponte decurrunt ut hoc carmine prudentis promit auctoritas Fistula dulce canit uolucrem dum decipit auceps. [Cato, Musaeus, Virgilius in marg.] Musaeum Orphei et nature filium ante preclarum prepotens Matonis lingua concelebrat dicens apud inferos summa felicitate constitutum quod per Elysios campos foelices animas septem cordarum pulsibus animabat: summo indicans perfrui premio cui huius discipline contigit suauitatibus epulari. Mirandum quippe est atque credendum Dauidicam lyram diabolum expulisse: [Dauid in marg.] eumque sono spiritibus imperasse et canente ter cythara rex in libertatem rediit quem interius inimicus turpiter cruciabat: nullius enim instrumenti musici cantus efficatior est ad permouendos animos quam concauae cytharae blanda resultatio: [Cassiodorus in marg.] quam in Epistola ad Boetium Cassiodorus cordam existimat appellatam eo quod facile corda moueat ubi tanta uocum concordia sub diuersitate collecta est ut uicina corda pulsata alteram faciat sponte contremiscere quam nullatenus contigit attigisse. [Timotheus in marg.] Thimotheus cunctis musicis longe antecellens quoties libuisset animos hominum et uehementi accendebat harmonia rursusque molli ac placida placabat quippe cum in Alexandri conuiuio phrigium cantum modularetur usque adeo regem excitasse dicitur ut ad arma capienda prosiliret atque iterum ad commeslationes epulasque reduxisse modulatione mutata. [Pythagorici in marg.] Pythagorici Iuuenis furentis in combustione domus riualis in qua scortum continebatur melodiis animum sedarunt. [Damon in marg.] Ebrios iuuenes perindeque improbius petulantes Damon modulorum grauitate perdomuit quippe qui Tibicini spondeum canere iubens temulente perturbationis dementiam infregit. Cum consulentibus quoque urbium patribus plebis incondite uulgus infremeret seditione accensos crebrius cantus inhibuit Xenocrates organicis modulis lymphaticos liberabat. [Xenocrates, Thales, Ierophilus, Asclepliades, Terpander, Arion, Theophrastus, Democritus in marg.] Thaletem cretensem cytharae suauitate compertum est morbos ac pestilentiam fugasse. Ierophylus egrotantium uenas pulsusque rithmorum colatione pensabat: Asclepiades medicus freneticorum mentes morbo turbatas sepe per symphoniam sanitati restituit. Febrem curabant ueteres et uulnera cantu. Terpander et Arion lesbios atque Iones grauissimis morbis cantus erripuere praesidio. Ischiacis quum maxime doleant tum si lenibus modulis tibicen incinat minui dolores a plerisque creditum est. Et Theophrastus uiperarum morsibus tibicinem scite modulate que adhibitum mederi censuit. At Democritus in libro de pestibus plurimis hominum morbis incentiones tibiarum medicinam fuisse docet tanta prorsus est hominum mentibus atque corporibus affinitas et proptera quoque uiciis ac animorum corporumque medellis. Rudibus autem et bellicosis uiris ducibusque maximis musices cura non defuit [f.aiiir] fuit Epaminundas princeps graecie fidibus preclare dicitur cecinisse. [Epaminunda, Claudius Nero in marg.] At Claudium Neronem adeo musice delectatum tradunt ut plumbi lamen pectori accurande uocis gratia et conseruande deferret qui et Terpnum cytharedum ea tempestate clarum preter alios magno munere donatum accersiit. Nec longius exempla petamus: Principes nanque et duces hac nostra tempestate ueteres illos excellere musica suauitate multo magis deuictos uidemus quippe qui et exercitatione artis ad relaxandas curas in conuiuiis et ludis atque operationibus fere cunctis musicos assistere concinentes et consequi sepius optant. Lacedemoniorum insuper exercitus tibiis musicisque modis accensus est. [Lacedemonii, Cretes, Amazones in marg.] Cretes ad cytharam dimicabant. Amazones ad clamos arma tractabant quarum una que concipiendi studio uenerat cum Alexandrum salutaret donata tibicine ut magno munere gratulata discessit Lacedemonii in graecia in Italia Sabariste tibicines ad prelia praeibant Quid aliud nostris in legionibus atque castris timpana et tube faciunt? [Lacedemonii, Sabariste in marg.] quorum concentus quanto fuerint uehementiores tanto fiunt animi bellatorum in certamine fortiores. hinc estimo romanam gloriam caeteris praestitisse in bellis nec mirum: cum et pusillis animalibus uictoriae sit musicus clamor ut Virgilius in georgicorum libris hoc carmine de Apibus indicauit. [Virgilius in marg.] Sin autem ad pugnam exierint nam sepe duobus Rebigus incessit magno discordia motu Continuoque animos uulgi et trepidantia bello Corda licet longe praesciscere nanque morantes Martius ille aeris rauci canor increpat et uox Auditur fractos sonitus immitata tubarum Tunc trepide inter se coeunt pennisque coruscant Spiculaque exacuunt rostris aptantque lacertos Et circa regem atque ipsa ad praetoria dense Miscentur magnisque uocant clamoribus hostem.

Interponebatur preterea hec musices disciplina summa uneratione omnibus sacris solemnitatibus placandorum deorum gratia. Calamos nanque Marmedini et Aones in laudes inflauere celestium. Pandorium Egiptii pastoralibus fistulis diis litabant. [Marmedini, Acnes, Egiptii, Cretes, Lacedemonii, Nabucodonosor, Plato, Strabo in marg.] Cretes et Lacedemonii cythara tibiisque supplices se musis ante quam bellorum fata aggrederentur prebebant. Nabucodonosor rex omnia musicorum genera statuae quam erexerat imperauit. Hymnos laudesque deorum precibus mistas concini atque tripudia cantusque genera diis consecrari in septimo legum Platonem tradidisse omneque musicum genus deorum opus arbitratum Strabonis liber decimus indicat. Et que preterea ex hyperboreis ad delum olim sacra mittebantur cum tibiis et fistulis ac cytharis ea fieri mos fuit. At cum tibicines in aede Iouis antiquitus traditi apud romanos a proximis censoribus prohiberentur: egre passi Tibur uno agmine abierunt adeo ut in urbe nemo esset qui sacrificiis precineret: [Liuius in marg.] eius rei religio tenuit senatum legatosque tibur miserunt ut romam tibicines reuerterentur ut Liuius sentit [f.aiiiv] qnos recusantes cum Tiburtini perpellere nequirent constituto die celebrandarum cantu epularum inuitant et uino cuius auidum genus est oneratos sopiunt atque ita in plaustra uinctos coniiciunt ac romam deportant nec prius sensere quam plaustris in foro relictis plenos crapulae eos lux oppressit quibus dum populli persausionibus permanerent datum est ornatis cum cantu: hac que tunc solemnis erat licentia per urbem uagarentur: restitutumque in aede uescendi ius iis qui in sacris praecinerent: [Ouidius in marg.] quos Ouidius in fastis his uersibus concinit Adde quod aedilis pompa qui funeris irent Artifices solos iusserat esse decem Exilio mutant urbem tyburque recedunt Exilium quodam tempore tybur erat Queritur in scaena caua tibi queritur aris Ducit suppremos nenia nulla choros. Conueniebat item hec disciplina ueluti sacris in aedibus ac solemniis ita omnibus laetis et tristioribus rebus. Vt enim in ueneratione diuina hymni sic et in nuptiis hymenei atque in conuiuiis lyra uel cythara circumferebatur accubantibusque singulis ordinabatur conuiuale canticorum genus: [Romani, Virgilius in marg.] fuitque apud romanos in morem in conuiuiis egregia ad tibias superiorum opera carmine comprehensa pangere quo ad ea imitanda iuuenum uirtutem redderent alacriorem quod in conuiuio didonis decantat musa Maronis Post alii proceres cythara crinitus Iopas Personat aurata docuit quae maximus Athlas Hic canit errantem lunam solisque labores. Id quoque ad nostra usque tempora celebratum conspicimus. [Ouidius in marg.] In funeribus item threni lamenta tibiis exprimebant ut in fastis tradit poema nasonis Temporibus ueterum tibicinis usus auorum Magnus et in magno semper honore fuit Cantabat phanis cantabat tibia ludis Cantabat moestis tibia funeribus. [Olympus in marg.] Olympum enim primum in pythonis sepultura funeralia cecinisse tibia secundum lydium modulum tradit Aristoxenus in primo sue musices. Hortatur et remiges cantus ad tolerandos quosque labores: delectat homines atque excitat: affectus mouet: furiam placat: siluestres mansuescit lassatos exercicioqne laborioso detentos facile efficit tolerare Solatur et singulorum operum fatigationem modulatio uocis: animos infantum iuuenumque ac senum demulcens. hinc quidem alia collocutionis et uocis (ut eodem utar uerbo) modulatione concitationem iudicum ac principum alia misericordiam petimus. Ipsas item ut iam diximus bestias nec non serpentes uolucres atque delphinos ad suauem modulationis auditum musice prouocat. Quantam igitur prae se dignitatem ferat musices disciplina satis ea docet ratio quod deos habet auctores. loquor enim de prisca illa et uirili ac bene morata admirabilique musice: nam quae postea mollis atque petulans introducta est quam sit contemnenda nichilque faciunda in tertio [f.aiiiir] de re publica docet Plato. Sed hec nostra religio trinum deum unicumque sacris in edibus hymnis psalmis antiphonis et canticis organisque ac ceteris eiusmodi generis assiduis laudibus deprecando placare non desinit cum iuxta patrum constitutiones deuota cordis dispositione audientium atque adstantium animos ad compunctionem prouocet. Prohibentur quippe in diuinis cantilenae carminaque lasciua cum popullum ad libidinem prouocent et mentem a diuina contemplatione seducant si populli presertim uoluptate ducantur. [Salomon in marg.] Recte igitur Salomon constructo templo dedicatoque orauit ut quicunque ingrederetur pro peccatis suis uel pro quauis tribulatione clamans ad dominum in his que iuste postularet exaudiretur. [Dauid in marg.] Cythara ceterisque generibus musicis Dauid cum cantoribus laudes deo decantabat in domo domini: Inde scriptum atque celebratum est. Laudate deum in sono tubae ac psalterio et cythara cordisque et organo ac cimbalis iubilantibus. Cantores ante altare sacrificii cantica modulari sacra lex instituit omnibus spiritibus diuinas laudes imponens. [Plato in marg.] At celestium ipsorum spirituum quos Socrates in republica. Platonis syrenes nominauit non unus idemqne modus est quem ipsi foelices et celi omnes quibus insident decantare dicuntur sed pro illorum diuersitate tam diuersus quam consonus. Quo enim amplius diuersi sunt concentus eo magis et dulcius resonant. Supersedent autem hi spiritus secundum. suos ordines et eorum congruentiam ad spheras quatenus omnis harmonie uis reddundet quod Georgius anselmus in primo sue musices persuadet. [Georgius in marg.] Interpretatur enim syren deus canens sed proprius incessantes a cantu spiritus sicut spheras a motu significari uoluit. Nostri uero theologi melius hos spiritus angelos nominant et in ordines nouem distingunt unicuique officium atque ordinem suum tribuentes. [Angeli in marg.] Eos quidem quos absolute angelos nominant nunciantes uidelicet diuinam uoluntatem in terris: ad hominum tutellam inhabitare dicunt elementorum orbem testes cunctorumque dicimus quaeque agimus. [Archangeli in marg.] Secundum ordinem Archangelos uocant orbi lunari presidentes quorum officium est cum quid extra naturae cursum diuina fuerit meditata uoluntas nuntios esse speciales. [Virtutes in marg.] Tertius ordo uirtutes appellantur per hos deus miracula et portenta mundo indicat quae uenturorum malorum signa sunt: hi mercurio insident. [Potestates in marg.] Quartum ordinem potestates appellant quibus ueneris coelum sedes est hi cohercent immundos spiritus et malignos ne mundo ac naturae humanae cui semper insidiantur quantum optant nocere ualeant. [Principatus in marg.] Quintus ordo est eorum qui dicti sunt principatus. his sedes est sphera solis: praesunt autem agminibus angelorum horum officium est administrare omnipotenti deo et principibus mundi quantum ualent [f.aiiiiv] ad rectam monarchie gubernationem subuenire. [Dominationes in marg.] Sextum ordinem dominationes appellant spheram martis inhabitantes sunt enim armatorum angelorum agminum duces quibus ueluti imperatoribus milites agmina ipsa obediunt: cohibent autem in terris iniuste pugnantes et iustis hominibus adiutorio sunt. [Trhoni in marg.] Septimum ordinem thronos dicunt Iouiali orbi insidentes decretaque et diuinas leges atque iudicia nuntiantes. Octauus ordo est cherubin quo nomine scientie multitudinem interpretantur. [Cherbuin in marg.] Insident hi sphere saturni quorum agmina summe sapientie uicinia omnem comprehensibilem sapientiam hominibus conferunt. [Sneraphi in marg.] Nonum ordinem Seraphin appellant idest ardentes hi et sapientia et potestate foelicitateque ac leticia caeteros excedunt ordines angelorum his sedem prebet octaua sphera quibus ampliore diuini luminis participatione intensior flamma et amoris et leticie atque perfectionis concessa est: ferunt eos diuinam faciem uelare quod infra illos positi spiritus et animae diuinum (nisi parum) pati possunt aspectum quasi prohibeant: Est enim Angelus officii nomen non naturae. Celeres quidem sunt et omnino infatigabiles pro neccessitate discurrentes tempore non percepto atque ideo pictorum licentia finguntur alati. Huic autem sphere spirituum nullus insidere perhibetur est nanque eterni dei locus ad quem nulli infra eum creaturae accessus est. hoc orbe reliquorum infra se orbium melodia comprehenditur omnem penitus harmoniam exuperans. ideoque ibi uranem musam poetarnm quidam posuerunt: eam quidem que ex musis nouem quas Iouis et memorie filias finxerunt omnem dicendi dulcedinem complectitur et superat. Si quidem Teologi decimum asserentes coelum dei altissimi nouam sedem nemini habitatam dixerunt ut inquit Georgius ipse Anselmus. [Georgius in marg.] Nulla enim infra deum altissimum res diuinae ineffabilique eius maiestati aut meretur aut potest prior fieri: neque omnino tantum ualet uigorem tamque exuperantem pati aut cognitione concipere. sunt quippe omnia ad illam sicut oculi nicticoracis ad lucem. Nichil profecto aut maius aut intellectu dignius hac celesti angelicaque ac pene diuina harmonia aestimandum puto cuius uoces et si humana auris audire refugit incessabiliter tamen altissimo spiritus ipsos iubilare et Sanctus Sanctus Sanctus dominus deus sabaoth decantare Diuus Ambrosiuus et sanctissimus pastor Gregorius ac sancta mater ecclesia concelebrare non desinit. [Ambrosius, Gregorius in marg.] Inde mens nostra nihil coelesti conuersione suauius: nichil profecto iocundius optare potest quam his carneis uinclis dissolui et sacratissimis [f.avr] illis spiritibus associari. At diuina hec coelestisque disciplina que et sola summum creatorem ac celestes spiritus oblectat omni inferiori nature ita euenit ut si de humana sumpserimus argumentum singulis aetatibus usui sit atque frugi hisque naturalem conferre delectationem et singulis moribus amicam esse atque conuenire Aristoteles docet. [Aristotiles, Crisipum, Socrates, Plato, Pythagorici in marg.] Crisipum enim nutricibus que allactationi adhibentur infantibus proprium quodam ad repprimendos uagitus assignasse legimus carmen. Socrates et Plato atque Pythagorici moralem apparatum musicae attribuentes adolescentes ac iuuenes iuuenculasque mulieres in musicis erudiri non ad lasciuiae incitamenta quibus disciplina ipsa uilescit sed ad motus animi sub regula rationeque moderandos comuni lege mandarunt. ut enim non omnis uox sed tantum quae bene consonat ad soni melodiam ualet ita et motus animi non omnes sed qui rationi conueniunt ad rectam uitae pertinent harmoniam. Vocem nanque et eius auditum huius rei gratia nobis deus dedit ut in Timeo Plato uidetur afferere nam ad hec ipsa sermo pertinet plurimumque conducit. [Plato in marg.] Omnis enim musicae uocis usus harmoniae gratia est tributus. Atque et harmonia quae motiones habet animae nostrae discursionibus congruas atque cognatas: homini prudenter musis utenti non ad uoluptatem rationis expertem: ut nunc uidetur est utilis: sed a musis ideo data est: ut per eam dissonantem circuitum animae componamus et ad concentum sibi congruum redigamus. Atque rythmus ad hoc uidetur esse tributus ut habitum in nobis immoderatum gratiaque carentem aptissime temperemus. Cum uero inquieta sit puerorum natura oblectamenturomque per omnia cupida et idcirco seueram non suscipiat disciplinam: merito sub honesta musice illius communissime uoluptate uirtutis uestigia praeferente iubet Plato ipse pueros educari. Imo uero et seniores interdum quibus ad laboriosae uitae solamen oblectamenta quedam honesta sunt adhibenda. Ea quoque in iuuentute esse paranda solatia quae honestam ipsam ualeant oblectare senectutem. Quo fit ut pueris ipsis Plato triplicem cibi scilicet potus et coitus impetum ne quando precipitentur triplici cohibuerit freno: timore scilicet et lege ac uera ratione: ut moderato honestorum ludorum a puericia usu per honesta solatia a turpibus reuocati ad seria paulatim studia incitarentur. Voluit inde et corporis exercitatione: eos gymnasticis ludis uacare saltatione scilicet et luctatione. At saltatio. alia musae uerba imitatur magnificentiam ipsius libertatemque obseruans Alia bonae habitudinis leuitatis et formae tum corporis ipsius tum partium membrorumque eius [f.avv] gratia apte flectit tenditque singula ita ut sufficienter motus harmonicus diffundatur consequaturque uniuersum saltationis ordinem. [Dionisius in marg.] Inde Dionisius alicarnaseus libro secundo de Saliis sacerdotibus sic scribit Mouentur ad tibiam ex modulo enopliis motibus ad arma sciliet aptis quandoque simul ac uicisim quandoque patria quedam carmina canentes cum tripudiis solemnique saltu simul cum choreis: Choream autem et armigerum motum et in scutis factum per gladios strepitum (si coniectari licet ex sermonibus ueterum) Curetes primi instituere. [Curetes in marg.] Que uero in recta luctatione a collo manibus laterumque motu cum uictorie studio honestoque habitu adhibentur et ad sanitatem uiresque conducunt cum ad omnia utilia sint haud negligenda censuit. [M. Tullius in marg.] Idque Marcus Tullius in libro de legibus his uerbis Platonis ipsius sententiam rettulit. Iam ludi publici quoniam sint cauea circoque diuisi sint corporum certationes cursu et pugillatione: luctatione curriculisque equorum ad certam usque uictoriam circo constitutis cauea cantu uoce ac fidibus et tibiis dummodo ea moderata sint ut lege prescribitur. Assentior enim Platoni nichil tam facile in animos teneros atque molles influere quam uarios canendi sonos: quorum dici uix potest quanta sit uis in utranque partem nanque et incitat languentes et languere facit excitatos tumque remitit animos tum contrahit. Ciuitatumque hoc multarum in graecia interfuit antiquum uocum seruare modum quarum mores lapsi ad mollicies partier sunt immutati cum cantibus aut hac dulcedine coruptellaque deprauati ut quidam putant aut cum seueritas eorum ob alia uicia cecidisset: tum fuit in auribus animisque mutatis etiam huic mutationi locus: quamobram ille quidem sapientissimus uir graecie longeque doctissimus Plato ualde hanc labem ueretur: negat enim mutari posse musicas leges sine mutatione legum publicarum. [Oratius, Athenienses in marg.] Erat enim Atheniensibus in morem usus tibie atque utilis ut Oratius hoc carmine meminit in arte poetica. Tibia non ut nunc auricalco iuncta tubeque Emula sed tenuis simplexque foramine pauco Aspirare et adesse choris erat utilis atque et cetera sed cum Alcibiades puer Antiginide tibicini instruendus traderetur adhibitas ori tibias atque inflatas: [Alcibiades, Antiginides in marg.] oris deformitate pudefactus abiecit ac fregit: quod cum percrebuisset omnium tum Atheniensium consensu disciplina tibiis canendi desita est. Ego si quidem sonorum discordiam in cantu plusquam oris deformitatem dedecere existimo. Complures enim in graecia condite urbes atque leges et decreta musicis rationibus instituta dicuntur que lyra uel tybiis recitabant. sed hac nostra tempestate Principes ac rerum publicarum senatus tuba cornibusque et huiusmodi seruanda statuta atque leges et decreta pandere. solent Hec itaque musica [f.avir] disciplina priscis fuit usui uel ad diuinum cultum uel ad instituendam iuuentutem uel ad conseruandam rem publicam et ciuitatem ac sine ullo theatri apparatu quod nusquam erat. [Augustinus, Scipio in marg.] Musice utebantur in templis ubi et uenerando numini et bonorum uirorum laudibus studebant inde Augustinus iu secundo de ciuitate dei Scipionem dixisse refert ut in fidibus ac tibiis atque cantu ipso et uocibus concentus est quidam tenendus ex distinctis sonis quem immutatum aut discrepantem aures erudite ferre non possunt isque concentus licet ex dissimilimarum uocum moderatione concors tamen efficitur et congruens sic ex summis et mediis et infimis interictis ordinibus ut sonis moderatam ratione ciuitatem consensu dissimilimorum concinere et quae harmonia a musicis dicitur in cantu eam esse in ciuitate concordiam artissimum atque optimum omnium in re publica uinculum incolumitatis eaumque sine iusticia nullo pacto esse posse. Liberalibus autem disciplinis amicam esse musicen necessarioque competere uates sapientissimi comprobarunt Architas nanque et Aristoxenus subiectam musice gramaticen dixerunt. [Architas, Aristoxenus, Eupolis in marg.] Eupolis et musicen docebat et litterras. Et Maricas qui est hyperbolus litteras ex musicis se scire confessus est. Aristophanes non uno libro pueros antiquitus sic institui monstrauit Logici item musicen uenerantur sonum ac uocem subiectum sibi uendicantes. [Marcus, Aristophanes, Logici in marg.] Marcus Tullius musicen non neglexit quippe quae uocis curam oratoribus confert nichil quidem tam musice proprium. Gaius graccus cum in tribunatu apud populum romanum orationem haberet seruum post se musice artis peritum eburnea fistula occulte pronuntiationis eius modos formantem tenebat aut nimis remissos excitando aut plus iusto concitatos reuocando quoniam ipsum calor atque impetus actionis attentum huiusce temperamenti aestimatorem esse non patiebatur. [Carneades in marg.] At Carneaden cyreneum uoce plus aequo sonora publico ludo legentem cum uoci ipsi modum non imponeret gymanasii princeps reprehendit. [Teophrastus, Nicomacus, Theodorus, Architas, Pythagoras, Phtolomeus, Plato, Temistocles in marg.] Theophrastus eresius et Nicomacus arythmetrici musicen contractarunt Theodorus cyreniacus et Architas geometrici musicen ipsam professi sunt. Pythagoras et Phtolomeus astrologi musicas consonantias sonantibus numeris apperuerunt. Plato theologus dulcissimam mundi harniam aure ac ratione perpendit discebant tandem omnes in graecia cantum et qui nesciret incultus doctrina putabatur. nanque Temistoclem oblata in epulis lyracum se imperitum indicasset indoctiorem habitum ferunt. [Isidorus, Rabanus in marg.] Nullam profecto ex propositis imitationibus et exemplis sine musice disciplinam percipi posse nichilque sine ipsa uel fieri uel consistere posuit in aethimologiis Isidorus et Rabanus in tractatu quem huic disciplinae ascripsit [f.aviv] hoc idem asseruit. Libet et ipsos disertissimos uates qui musica monumenta posteritati reliquerunt succinte et memoriter concelebrare. [Pythagoras in marg.] Pythagoras enim samius qui et philosophiae nomen primus sibi uendicauit circa mathematicas maximeque musice et geometrice uacasse dicitur et regulam quae ex una corda est repperisse. [Socrates, Bion, Eratostenes in marg.] Socrates fidibus canere didicit iam senio confectus minime pudendum existimans quemque discere quod nesciret. hinc id circo instruendis iuuenibus musica precepta tradidit. Bion ut Erathostenes dixit primus omnium phylosophiam uario orationis flore uestiens musicen et geometricen pro ludo habuit. [Theodorus, Theodorus, Xanthus, Dionysodorus, Philolaus, Democritus, Architas in marg.] Theodorus cyreniacus quem Plato audiuit geometrices musicesque libellum construxit. Alter Theodorus musicus libellum scripsit de uocis exercitatione. Xanthus atheniensis musicus harmonicas regulas descripsit Dionysodorus tibicen regulas tibicinicas tradidit. Philolaus pythagoricus musica elementa tonum silicet et semitonia accuratissime perscrutatus omnia harmonia necessario fieri oppinatus est. Democritus milesius cum de cunctis fere rebus et disciplinis scripsisset multa item musices uolumina contexuit. Architas tarentinus pythagoricus motum organicum primus geometrica descriptione dimensus est. [Simon, Simmias, Heraclides, Plato, Teophrastus, Xenocrates in marg.] Simon atheniensis copiosum de musice dialogum descripsit. At Simmias thebanus teste Laertio musices dialogum eleganter posteritati reliquit. Heraclides ponticus duos de musice libros contexuit. At diuus Plato quecunque corporibus celestibus ipsisque elementis et humanae naturae conueniant in Timeo et in legibus harmonica persuasione tractauit. Theophrastus eresius tris de musice libros scripsit atque unum de musicis. Xenocrates calcedonius platonicus mathematichas musicenque maxime ad philosophiam haud parum conferre perpendit. [Archelaus, Xenophon, Demostenes, Anaxagoras, Damon, Porphyrius, Aristotiles, Epicurus, Briennius, Aristides, Baccheus, Calcidius, Censorinus, Rabanus, Vetruuius in marg.] Sed et Archelaus socratis preceptor et Xenophon atheniensis quem dulcedine eloquii et incredibili facilitate musam atticam apellabant atque Demostenes et Anaxagoras et Damon atque Porphyrius libris suis musices excellentiam inseruerunt. Phtolomeus musice facultatis librum copiosum edidit. Sed Aristoxenus et Nicomacus atque Aristo atheniensis et Albinus quamplura de consonantiis uolumina tradiderunt. Aristoteles librum unum musices unumque pythionice musices atque problemata et multis in libris musica elementa commiscuit. Epicurus item musicen copiose tractauit. Hos sequuti Brienuius atque Aristides quintilianus et Bacheus senex atque Plutarcus recentiores apud ipsos grecos auctores posteritati copiosa huiuscae facultatis uolumina descripsere. Et quos tandem uates uetustas coluit musica ratio non reliquit: Calcidius autem et Macrobius Censorinus et Cassiodorus Isidorus et Rabanus nec non et Fabius Quintilianus atque Vetruuius architector uiri grauissimi hanc musices disciplinam summo studio uenerari noscuntur. [f.aviir] [Boetius in marg.] Sed Boetius seuerinus cuius ingenium neminem post eum legimus attigisse quicquid musice speculationi necessum putauit quincupartito uolumine acuratissime latina interpretatione complexus est [Vgolinus, Georgius anselmus, Guido in marg.] Cuius secutos interpretes Vgolinum urbeuetanum et Georgium anselmum parmensem Aliosque complures clarissima et penes infinita opera declarant. Guido autem Aretinus queque obscura uiderentur et ignota faciliori perceptione apperuit hnnc comunem uulgatum que modulationis ritum instituens quem ut ipse in epistola ad Michaelem pomposinum attestatur Ioannes papa apostolica auctoritate approbauit. [Odo, Ioannes, Augustinus, Ambrosius, Gelasius, Gregorius, Ambrosius, Basilius, Hilarius in marg.] Eo quoque tempore Odonem abbatem ferunt suum musices dialogum edidisse Huiusquidem atque Guidonis traditionem immitatus Ioannes cartusinus musice facultatis libellum clericis perutilem descripsit. Augustinus autem sex libros musice edidit. Sed diuus Ambrosius protector noster atque Gelasius et Gregorius Gradualia Tractus et Alieluya in missa cantari instituerunt. Plerique etiam alii uiri grauissimi alia quedam superaddidisse noscuntur. Ambrosius autem in multis grecorum ritum quem Basilius aliique uiri sanctissimi instituerant immitatus est. Noua enim lex hilarium pictauiensem episcopum hymnorum carmine primum floruisse. Et post eum Ambrosium celebrat inde hymni Ambrosiani dicuntur quoniam eius tempore plurimum in ecclesia mediolanensi cantari coeperunt. Quecunque uero carmina post hec in ecclesiis occidentalibus in dei laudem deducta sunt hymnos uocant. Denique in diuinis officiis omnia fere cantica modulatis uocibus decantari instituerunt Ambrosius et Gregorius: [Ambrosius, Gregorius in marg.] non equidem composito floridoque concentu neque dissono ut Ambrosianis nostris in mortuoriis et martirum uigiliis est in morem: sed simplici atque plano: [Dauid in marg.] Hos sequuti pontifices suauissimos concentus et consonos diuinis induxerunt Dauid imitantes: quem cum dei cultum solemnius ampliare uellet: cantores instituisse legimus coram archa dominici foederis musicis instrumentis et modulatis uocibus decantantes qui astantium animos harmonica suauitate demulcerent moxque ad diuinas laudes redderent attentiores. Nunc me breuitas temporis ornatissimos musicos atque cantores nostre tempestatis quos suis iubilationibus longe priscis solertiores aetas nostra concelebrat adhoratur ommittere Sed solam profecto huius iucundissime disciplinae quae mores instituat partem ad nos pertinere arbitramur quippe que et homines clarissimos atque eternos efficit et posteritati reddit immortales.

[f.aviiv] De Musice mundana Capitulum Secundum

MVsicen ad uolubilitatis corporum celestium temporumque et elementorum consentaneam compositionem operari Phylosophorum conscripsere nonnulli. Eam nanque ex sonis et consonantiis celestium orbium uolubilitate seu collisione productus enuclearunt Pythagorici. Ipsa enim celestia corpora atque elementa debita quadam consonantie coaptatione simul mista mundum hunc totum perficiunt: [Pythgaorici, Philosophi in marg.] qui ideo a phylosophis mundus dictus est quia semper est in motu Neque enim putant summum illum optimum opificem rerumque omnium conditorum tantam tamque praeclaram machinam inutili et inepta taciturnitate immobilem perfecisse: nichilque omnium ornatissimo operi ad complementum defuisse: quo harmonice resonaret et plurimas ederet symphonias. ac pro inde opinantur tum celum commoveri tum felices illas celestium spirituum turmas: tum animas nostras quum in locum illum se recipiunt harmonicos cantus admirandos decantare. Non igitur fieri potest ut tam uelox celorum machina tacito silenteque cursu moueatur: [Pythagorici in marg.] cuius sonitus licet ad aures usque nostras non peruenit: quod apud Pythagoricos fit quoniam a principio nostre natiuitatis est congenitus ut in maleatoribus apparet strepitum suum uix percipientibus consuetudine et multis item aliis fieri de causis necesse est. [Aristoteles in marg.] quos Aristoteles celi et mundi secundo uidetur impugnare: nec tamen poterit tam uelocissimus motus tantorum corporum nullos omnino sonos ciere: cum presertim tanta sint stellarum cursus coaptatione coniuncti ut nichil aeque compaginatum nichil ita commistum possit intelligi: nanque alii excelsiores feruntur alii inferiores atque ita omnes equali incitatione uoluuntur ut per dispares inaequalitates ratus cursuum ordo ducatur. Vnde anima ipsa grandis celorum impetus moderans nunc per accentus nunc per succentus diuinos illos spiritus concordi sono cohibet ut ad omnes consonarum uocum differentias sese ad inuicem comitentur: non quidem sonitu contenta unico sed nunc ad diatessaron nunc ad diapenten nunc ad diapason et ceteras semperque differentes consonantias permutat. neque modo harmoniam unam sphera unica continuo profert sed pluriformes phtongos ut spiritus illi foelices modo cum sonitu sue sphere modo cum eis qui proximis insident nunc cantu precedere nunc sequi nunc insequi nunc concurrere uideantur atque mirando harmoniae ludo semper dulcius concertare credantur. Non igitur potest ab hac celesti uertigine ratus ordo modulationis absistere quam quidem modulationem doctissime inquit Tullius Platonicas aures delectasse uerborum ipsius profunditate Platonis [Tullius, Plato in marg.] Quis hic inquam quis est qui complet aures meas [f.aviiir] tantus et tam dulcis sonus? hic est inquit ille qui interuallis disiunctus imparibus pro rata tamen parte ratione distinctis in pulsu et motu ipsorum orbium generatur Sed et ipsa anima qua celi circumuoluuntur et animata omnia animantur certis legibus choercita est. attestantur hoc numeri quibus uinculum inter illa signatur: Ipsi siquidem sunt in quibus sensilem nostram harmoniam de cantari dicunt Cum enim excogitasset deus omnipotens mundum hunc construere necessum fuit ut animam illum regentem et mouentem superadderet. non enim a se ipsis nisi animata mouentur corpora: que tametsi foret incorporea posset tamen et mundum ipsum atque contenta in eo corporare. Anima mundi mundano suo corpori iuncta est proportionibus harmonicis videlicet dupla tripla et quadrupla. Sesqualtera Sesquitertia et Sesquioctaua quod et probat Georgius anselmus. [Georgius anselmus in marg.] Ni mirum igitur celestis machinae corpus solidum et sonabile existens hisque contextum numeris et proportionibus quibus harmoniam omnem constare palam est ac solemniter motum celerime sonitus amicabilis dulcedinis edet presertim autem cum omni mente completa mouens anima non fortuito uel casu sed ordine recto uniuersum ipsius mundi corpus gubernans moueat. Et hanc quidem opinionem diuum Ambrosium in secunda exameron luce commemorare percepi. [Ambrosius in marg.] At quattuor elementorum diuersitatibus qualitatibusque contrariis nisi quedam harmonia inesset ipsas coniungens ut Boetius asserit in unum corpus ac machinam minime conuenirent [Boetius in marg.] Omnis uero hec diuersitas ita temporum uarietatem parit et fructuum ut unum tantum anni corpus efficiat. Vnde si quid horum que tantam uarietatem rebus ministrant animo et cogitatione discerpas cuncta pereant nec ut ita dicam quicquam consonum seruent necesse est. Et ueluti in grauibus cordis is uocis modus existit ut non ad taciturnitatem grauitas usque descendat: atque in acutis ille custoditur acuminis modus ne nerui nimium tensi uocis tenuitate rumpantur sed totum sibi sit consentaneum atque conueniens ita etiam in mundi musice peruidemus nichil ita esse nimium ut alterum propria nimietate dissoluat. uerum quicquid illud est aut suos affert fructus aut aliis auxiliatur ut afferant nam quod constringit hiems uer laxat torret estas maturat autumnus. tempora itaque uicisim uel ipsa suos afferunt fructus uel aliis ut afferant subministrant. Mundns itaque harmonia quadam compositus est atque ipsum celum harmonie modulatioue reuoluitur sed celestium corporum interualla sola aestimantur ratione non sensu. [Archimenides. Macrobius in marg.] Archimenides enim teste Macrobio stadiorum numerum quibus a terre superficie luna distaret A luna Mercurius. A Mercurio Venus. Sol a Venere. Mars a Sole. A Marte Iupiter Saturnus a Ioue deprehendisse se credidit atque a Saturni orbe ad ipsum usque stelliferrum celum spacium omne se ratione mensum putauit [Platonici in marg.] cuius quidem dimensionem Platonici repudiarunt cum dupla et tripla non seruaret interualla sed alteram ipsi distantiam tenendam esse statuerunt quam Porphirius libris suis inseruit. [Porphirius, Pytagoras, Eratosthenes in marg.] Pythagoras autem quot quot stadia inter terram et sigulas stellas essent musica colatione indicauit. Eratosthenes uero geometrica ratione maximum terre [f.aviiiv] circuitum collegit esse stadiorum ducentorum quinquaginta duorum millium. Stadium enim in hac mundi mensura intelligebant pedum sexcentorum uiginti quinque. Sunt preterea et alia longitudine discrepantia ut Olimpicum quod est pednm sexcentorum. [Pythagoras in marg.] Item Pythicum pedum mille. [Terra in marg.] Igitur a terra ad lunam Pythagoras putauit esse stadiorum circiter centum uiginti sex millium idque esse toni interuallnm. [Luna in marg.] A luna autem ad Mercurii stellam quam stilbon appellabant maius semitonium. [Mercurius in marg.] Hinc ad phosphoron stellam ueneris fere tantumdem scilicet semitonium minus. [Venus in marg.] Inde porro ad solem paulo plusquam ter tantum scilicet tonnm et minus semitonium. [Sol in marg.] Itaque solis astrum abesse aterra tonis tribus et semitonio minore quod uocatur diapente. [Mars in marg.] A luna autem duobns tonis et semitonio quod est diatessaron. [Iupiter in marg.] A sole uero ad stellam martis cui nomen pyrois tantundem interualli esse quantum a terra ad lunam idque facere tonum. [Saturnus in marg.] Hinc ad Iouis stellam que pheton dicta est quasi dimidium eius quod faciat semitonium minus [Coelum in marg.] A Iove usque ad saturni stellam phenon nuncupatam paulisper plus idest semitonium maius. Iude ad summum celum ubi signa sunt semitonin minus: Itaque a summo celo ad solem distema est diatessaron idest duorum tonorum et semitnoii. [Pythagorici in marg.] A terre autem sumitate ad eundem celum tonos esse quinque concluditur a pythagoricis cum duobus semitoniis minoribus ex quibus fit diapason symphonia et hanc item pythagoricam dimensionem commemorat Plinius in secundo naturalis hystorie [Plinius, Georgius in marg.] Sed Georgius anselmus celestia hec interualla altera dimensione comprehendit nanque a sphera saturni ad lunam interiectis aliarum stellarum motibus et interuallis concinentiam ter diapason dyatonice constituit. [Pythagoras in marg.] Multa insuper que musici tractant Pythagoras ipse rettulit ad stellas. [Plato in marg.] Et mundum hunc totum musica factum ratione atque concentu et harmonia constare Plato et ante illum ipsi Pythagorici censuerunt: ut ex decimo Strabonis excepi. [Strabo, Dorilaus in marg.] Hinc puto Dorilaum dixisse mundum esse organum dei cum et septem stellas inter celum et terram uagas mortalium corpora inclinantes eurythmon motum congruaque musici diastematis interualla compraehendere ratione conspexisset sonitusque reddere uarios pro sua quaque altitudine ita concordes ut dulcissimam quidem concinant melodiam licet nobis inaudibilem prae magnitudine uocis quam aurium nostrarum angustiae minime capere possunt.

De Musice humana Capitulum tertium

[Pythagorici, Platonici in marg.] iMmortalis animae humanique corporis et elementorum consentaneam coniunctionem musica factam ratione Pythagorici atque Platonici tradidere. Vnusquisque enim in se ipsum descendens hanc comprehendit. Nichil quippe est quod illam incorpoream rationis uiuacitatem corpori misceat nisi quaedam coaptatio et ueluti grauium leuiumque uocum quasi unam efficiens consonantiam temperatio. Nihilque aliud est quod inter se ipsius animae [f.bir] partes coniungat quae ut Aristotili placet ex rationabili irrationbilique coniuncta est. [Aristotiles in marg.] nichil item aliud est quod corporis elementa permisceat aut partes sibimet rata congruentia contineat. Et ueluti consonantia in sonis est acuti soni grauisque mistura suauiter uniformiterque auribus accidens ut habetur primo musices Boetii ita debita partium coaptatio seu conuenientia uniuscuiusque compositi dicta est consonantia [Boetius in marg.] et hoc quidem tam in successiuis quam in permanentibus rebus euenit: nam cum due amplitudines ut ligna lapides et quecunque e naturalibus inter se artificioso applicitu committuntur: ea connexio et coaptatio harmonia uocatur apud Themistium. [Themistius in marg.] Quom igitur id quod in sonis apte conuenienterque coniunctum est excipimus cum nobis immistum atque conuenienter coaptatum sit eo delectamur: nos ipsos eadem similitudine conpactos esse cognoscentes. Humana siquidem anima nostra que nulla unquam quiete tenetur motus quosque ad proprium corpus ad intra aut ad extra dissonos perhorrescit: sensatis angustiatur: consonis mollitur: nanque tonitrus audire ac lampades et fulgura uidere reffugit. non ne et si tetracordi cordula aequo amplius distenta fuerit parumper totum omnino dissonum fiet et inconcinnum dedignabitur auris? Itidem si tibie foramen paulo apertius conclusum ue fuerit plus aequo omnis tibie deficiet modulatio? [Graeci in marg.] Tanta profecto apud graecos fuit musices diligentia ut eam et animos obtinere arbitrarentur. praetactum quippe est quam sepe iracundias represserit quam multa incorporum ualitudinibus et animorum affectionibus miranda perfecerit. Nostra igitur anima cuius omnis compago musica est cum harmonia cognationem habet. Plato nanque et Aristoxenus ex his quibus omnis harmonia contexitur numeris animam ipsam conflauere. [Plato, Aristoxenus, Macrobius in marg.] Constituta enim certa numerorum ratione animae corporibus sociantur ut Macrobius in primo somnii scipionis asserere uidetur: quibus dum supersint perseuerat corpus animari: sed cum deficiunt mox archana illa uis soluitur qua societas ipsa constabat et hoc est quod fatum et fatalia uitae tempora uocabant: anima profecto ipsa non deficit quoniam immortalis est atque perpetua: uerum impletis numeris corpus fatiscit: nec anima lassatur animando sed officium suum deserit corpus cum iam non possit animari. Hinc illud est doctissimi uatis Explebo numerum reddarque tenebris. [Virgilius in marg.] Itaque ut numeris corpori anima ipsa coniungitur sic musicis harmoniis quae ex numeris ipsis effici comprobantur naturali dispositione quadamque consentanea coaptatione non animam corpori modo uerum et elementa atque momenta commisceri non dubitamus. Hinc Hyerophili artis medicae clarissimi dictum puto. [Hyerophilus in marg.] Cum quid loquimur uel intrinsecus uenarum pulsibus commouemur per musicos rythmos harmoniae uirtutibus sociatum esse probatur. [Musica humana in marg.] Ea igitur est Humana musice que diuersorum concordantiam elementorum in uno composito uidelicet corpore humano connectit: per eam enim spiritualis natura corpori coniungitur et rationalis [f.biv] cum irrationali concordia copulatur quod uidetur a Platonicis habitum ponentibus animam harmonicam quandam esse consistentiam. [Platonici, Pythagoras, Philolaus in marg.] Pythagoras et Phylolaus animam ipsam harmoniam esse conscripsere unde scriptum est. [Petrus in marg.] Colligatio corporis et animae secundum naturalis ordinis consonantiam facta est ut subsistat ideo Petrus aponensis huic musicae naturali alias scientias subiicit. [Socrates in marg.] Socrates enim posuit hanc humanam musicen in uoce tantummodo consistere. [Aristoxenus in marg.] Aristoxenum uero in uoce et corporis motu legimus contractasse. [Teophrastus in marg.] sed Theophrastus in uoce atque corporis et animi motu humanam ipsam musicen posuit. Quod si in corporis animique motu est harmonia natalibus nostris musicen ipsam procul dubio conuenire neccessum est cum presertim dierum atque mensium numerus mulierum partubus competentium musica ratione sese regat. [Pythagoras, Censorinus in marg.] Pythagoras enim ut Censorinus refert duos generaliter dixit esse partus Alterum minorem quem uocant Septimestrem qui decimo et ducentessimo die post conceptionem exeat ab utero. Alterum maiorem scilicet Decimestrem qui edatur die ducentessimo ac septuagessimo quarto. quorum prior ac minor senario maxime continetur numero. Nam quod ex semine conceptum est sex ut ait primis diebus humor est lacteus deinde proximis octo sanguines. qui octo cum ad primos sex accesserint primam faciunt diatessaron symphoniam tertio gradu nouem dies accedunt iam carnem facientes. hi cum illis sex primis colati sesqualteram faciunt rationem et secnndam symphoniam scilicet diapenten. tum deinceps sequentibus duodecim diebus fit corpus iam formatum. horum quoque ad eosdem sex collatio tertiam reddit symphoniam scilicet diapason duplici ratione deductam. Hi enim quatuor numeri scilicet .VI. VIII. VIIII. XII. coniuncti faciunt XXXV nec immerito senarius fundamentum gignendi est nam solus intra denarium perfectus dicitur quippe qui omnibus suis aliquotis partibus perficitur. sed ut initia seminis et lacteum illum conceptionis fundamentum primitus hoc numero absoluitur sic hoc initium formati hominis et uelut alterum maturescendi fundamentum quod est triginta et quinque dierum sexies ductum cum ad diem ducentessimum et decimum per uenit maturum procreatur. Alter autem ille partus qui maior est maiore numero continetur scilicet septenario quo tota uita humana finitur ut et Solon scribit et iudei in dierum omnium numeris sequuntur et tuscorum libri rituales uidentur indicare. [Solon, Iudei, Ipocrates, Medici in marg.] Ipocrates quoque Aliique medici in corporum ualitudinibus non aliud ostendunt. nam septimum quemque diem crisimon obseruant. Itaque ut alterius partus origo in sex est diebus post quos semen in sanguinem uertitur ita huius in septem et sicut ibi triginta et quinque diebus infans membratur ita hic proportione dierum fere quadraginta. quare in graecia dies habent quadragessimos insignes. nanque pregnans ante diem quadragessimum non procedit infamam et post partum quadraginta diebus pleraequae foetae grauiores sunt nec sanguinem [f.biir] interdum continent: et paruuli ferme per hoc fere morbidi sine risu nec sine periculo sunt: ob quam causam quoniam is dies preterit diem festum agitare solent. Hi igitur dies quadraginta per septem illos initiales multiplicati fiunt dies ducenti et octoginta idest ebdomade quadraginta: sed quoniam ultime illius obdomadis primo die editur partus sex dies decedunt et ducentessimus septuagessimus quartus obseruatur. uerum cum ambo partus uideantur paribus dierum numeris contineri: [Pythagoras in marg.] Pythagorasque imparem laudet: asserta tamen non discrepat. duo enim impares CC.VIIII. et .CC.LXXIII. dicit expleri ad quorum consumationem aliquid ex sequentibus accedere quod tamen diem solidum non afferat: cuius exemplum uidemus tam in anni quam mensis spacio seruasse naturam: cum et anni imparem dierum ter centorum sexaginta quinque numerum aliquanto cumulauerit et mensi lunari ad dies unum et triginta aliquid addiderit: Septimestris igitur partus aliis dierum numeris conformatur: aliis: decimestris: eos uero numeros qui in uno quoque partu aliquid afferunt mutationis dum aut semen in sanguinem aut sanguis in carnem aut caro in hominis figuram conuertitur inter se habitos Pythagoras ipse eam habere rationem censuit quam habent musicae consonantiae. Non itaque credendum est ad nostros natales musicen minime pertinere.

De Musice instrumentali Capitulum Quartum.

INstrumentalem musicen ad diuersa operari instrumenta multis uariisque modis experientia nos docet. Aut enim naturalibus instrumentis sonos emittens consonantias format. Et dicta est harmonica. Aut artificialibus. Et hoc tripliciter. Nam aut organicis artificialibus instrumentis aut rythmicis aut organicis rithmicisque simul mistis consonantias ipsas educit: tunc altera organica altera rythmica atque altera ex utriusque composito denominatur. Musice harmonica compraehendit et regit productos sonos humana uoce naturalium instrumentorum auxilio: [Philosophus in marg.] quae quidem instrumenta apud Philosophum sunt Pulmo Gutur Palatum lingua labia et dentes. Dicta autem est harmonica ab harmonia quasi ex diuersorum instrumentorum atque elementorum composito scilicet corpore humano conuenienter uocis modulatione producta. Hec enim ex animo et corpore motum: facit ex motu sonum: ex sono uerbum et modulationem. Inde auditus occupatur atque diuiditur in corporis motum: in sonorum modulandique rationem: atque in uerba modulationi apta: quae cuncta sociata perfectam efficiunt cantilenam. [Musica harmonia in marg.] Musice itaque harmonica ars est spectabilis uocem regens numerum que in se continens ac certam soni dimensionem scientia perfectae modulationis [f.biiv] constans ex sonis uerbis et numeris. Summitur et quandoque latius musice harmonica in ipsis instrumentis quoquomodo concentum et harmoniam promentibus: quibus artem manum et cordam conuenienter cooperari didicimus. [Augustinu in marg.] Augustinus autem in primo suae musices hanc esse bene modulandi scientiam diffinit et ipsam modulationem a modo dictam nam in cunctis modis metuendum est ne aut excedatur aut non impleatur modus in his rebus que motu aliquo fiunt: aut si nichil moueatur possumus formidare ne preter modum aliquid fiat. inde modulatio non incongrue dicitur mouendi quidem peritia uel certe qua fit ut bene ali quid moueatur nec quidem aliquid bene moueri dicemus si modum non seruat. rursus hanc modulationem in omnibus benefactis intelligere necessum est: cum nichil quippe nisi bene mouendo bene fiat. Et si forte omnibus rebus musice conueniat aut insit: modulationis tamen nomen in ipsis harmonicis sonis magis proprium est atque certum. Quo circa constat musicen modulationis esse peritiam sono cantuque consistentem. [Musica in marg.] Est etiam musice in metris quam Poete profitentur metrica appellata de qua satis abunde Augustinus scribit. [Metrica in marg.] per eam enim diuersorum pedum ut iambi tribraci et dactili atque eiusmodi mensuram probabili ratione cognoscunt quippe quae et temporum terminationem attendit et uersus ipsos sonabili conuenientia facile permetitur. [Organica in marg.] Organicam musicen instrumentorum inflatilium ut tubarum cornuumque spiritu suffragante musicos sonos concernimus educere. [Rythmica in marg.] Sed rythmica musice diuersorum instrumentorum fidibus atque neruis uirgae digitorum ue percussione sonos excutere conspicitur. Sunt et alia instrumentorum genera quibus et spiritum et percussionem digitorum ad exprimendum concentum necesse est conuenire: ueluti tibiae et pandorii: et quibus etiam spiritus arte non natura conducitur ut organum cui folles spiritum conferre noscuntur.

De Musico et Cantore Capitulum Quintum.

COncinnem facultatem profitentium triplex est genus. Vnum quod instrumentis agit. Aliud fingit carmina. Tertium instrumentorum opus carmenque diudicat. Et primnm quidem quod in instrumentis operatur totam ibi consumit operam ut sunt cytharedi organiste lyrici et coeteri qui instrumentis ipsis artificium probant: a musices nanque scientie intellectu se iuncti sunt quoniam famulantur nichil rationis afferentes: cum sint totius speculationis expertes: sensum quidem sequuntur et quod in eo delectat memoriae comendare procurant atque secundum id corpus mouent uim quandam immitationis adiicientes: qui [f.biiir] tam et si perite ac docte multa facere uideantur: constat eos non habere scientiam si rem ipsam quam profitentur aut exhibent intellectus puritate ac ueritate non teneant: ac si tales esse istos theatricos operarios ratio demonstrauit non dubitabimus eis negare scientiam. Et ob hoc eis musicen que scientia bene modulandi est nequaquam concedemus. Est enim scientia sine usu et maior plerunque quam est in eis qui usu excellunt: licet illi ad usum tantum haud potuerint sine ulla scientia peruenire. Celeriorem autem uel pinguiorem digitorum mobilitatem non scientiae tribuit Augustinus sed usui: cum soli animo scientia insistat. [Augustinus in marg.] hoc autem (quanquam imperante animo) tamen corporis est. Neque enim solum mouendi celeritas atque tarditas: sed etiam ipse motionis modus in membris usui potiusquam scientiae tribuendus est: nam si aliter esset: eo quisquam manibus melius uteretur quo esset peritior. Nec tamen omnes qui instrumentis concinunt carent scientia musices: sed neque omnes habent scientiam ipsam. quippe quae in animo constat: in corpore autem ipsa imitatio quam tamen imitationem ea que animo complectuntur adimere non credimus. nanque Tibicen et cytharista et qui organo sonat scientiam in animo habere poterit cum imitatione scilicet que corpori inheret. Secundum genus est poetarum quod naturali potius quodam instinctu quam speculatione et ratione ducitur ad carmen. hoc Boetium nostrum a musices speculatione segregare constat. [Boetius in marg.] Tertium genus est quod iudicandi peritiam summit: ut rythmos et cantilenas atque totum carmen ueraciter appraehendere possit. quod cum totum in ratione et speculatione sit positum musicae arti proprie conuenit. Is igitur musicus est cui adest musicae speculationis rationisque facultas: non cui cantandi tantum praticabilis inest modus. Omnis nanque ars omnisque etiam disciplina teste philosopo honorabiliorem naturaliter habet rationem quam artificium quod manu opereque artificis exercetur. [Philosophus in marg.] Artificium enim corporale quasi seruiens famulatur. ratio uero ueluti domina imperat quo fit ut frustra sint manuum opera irrationabiliter ducta: rationis enim speculatio actu non indiget quanquam multa huius disciplinae frustra sint ad actum non redacta. Huius autem rationem que circa actus uersatur praticen Aristotiles appellat: eam uero que in intelligentia et speculatione consistit theoricen: [Aristotiles in marg.] Quo circa in tertio de anima speculatiuum intellectum uerum simpliciter considerare posuit sed praticum uerum ad opus componere. Hec igitur disciplina quoniam naturalis scientia est speculatiuum siue theoricum nobiliorem sapientioremque pratico praefert: sexto methaphisicae. Speculatiuus nanque is musicus est qui ratione ducente canendi scientiam non seruicio operis sed imperio speculationis assumpsit. qui si praticae dederit operam speculationi ipsi uariatam non adiiciet multitudinem: [Commentator in marg.] sed perfectionem ut Comentator [f.biiiv] asserit octauo methaphisicae. [Temistius in marg.] Quod et a Themistio secundo de anima uidetur expressum Hominem enim dicit scium quod per naturam scientiae capax sit: interim non quod sit capax: sed quod iam coepit atque habet: quo genere geometram scium uocamus qui disciplinam illam edidicit tenetque iam: uterque igitur potentia scius est: sed non eadem formula nam prior obscuriuscule praetenuiterque ratione una quod homo qui docilis et eruditionum capax est: Alter hoc amplius quod simul collibitum est contemplari actu et comentari potest si causa extrinsecus non moretur: ab iis tertius est qui iam non scit actu solum. sed et in actu atque opera considerandi est et contemplandi. Atque idcirco is adequatus dicetur musicus cui nil et spectulationis et operationis defuerit: qui si uel proposito uel casu impeditus a speculatione uel cantu desierit: non magis desinet esse musicus quam orator qui orandi finem fecerit: uel medicus cui curandi pratica relicta est. Quippe quiquom se ab opera reuocat et considerationem intendit nichil admittit secundum Themistium sed scientiam quam intus possidet foras ad usum promit: quo fit ut in illo prioris qualitatis abiitio et corruptio sit: in hoc perfectio potius quaedam atque exornatio intelligatur: seruat enim quod scit quom speculatur actu: nec perdit speculando scientiam sed colit et perficit. Praticus autem huiusce disciplinae est ipse cantor: qui ea pronunciat et cantat que musicus ratione dictante ptoponit. unde ille frustra fiet concentus: quem cantor neglecta abiectaque rationali musici costitutione pronunciare temptauerit. Est profecto musicus ad cantorem ueluti praetor ad preconem: [Guido in marg.] quod et metrica Guidonis sententia his uerbis indicat Musicorum et cantorum magna est distantia. Isti dicunt illi sciunt que componit musica Nam qui facit quod non sapit diffinitur bestia: Ceterum tonantis uocis si laudent acumina Superabit philomena uel uocalis asina? Quare eis esse suum tollit dyalectica. Speculatiuus itaque praticum antecellit: nam multo auctius est atque dignius scire quod quisque faciat quam illud ipsum efficere quod sciat: In de aedificiorum opera atque bellorum triumphos ipsis concernimus attribui: quorum imperio ac ratione constituta sunt: non quorum opere seruicioque perfecta.

Plus confert musico Ars quam natura Capitulum. Sextum

ET si naturam hominibus ad percipiendam musicen haud parum conferre credimus: doctrinam tamen plurimum ualere existimandum est. Musicus autem sine utraque minime poterit euadere consumatus quanquam natura ipsa sine doctrina: doctrina item sine natura potest operari. Quoddam enim naturae credimus esse momentum nanque [f.bivr] et ignari et aues ipsae natura duce sine doctrina cantare noscuntur: Sed consumatum et adequatum musicum plus doctrinae debere conspicimus quam ipsi naturae: Nec quidem ad eam peruenire prohibet humani ingenii natura: qnod si non contingat: altius tamen ibunt qui ad summa nitentur quam qui praesumpta desperatione quo uelint euadendi protinus circa ima substiterint sed parum praecepta atque artes ualent nisi adiuuante natura quam ars ipsa ut inquit Philosophus in quantum potest nititur imitari. [Philosophus in marg.] Multa et enim saepe fiunt canendo et saltando uilia: in quibus si modulationis nomen acciperemus disciplina ipsa uilesceret. Spectat nanque ad quemuis cantorem non tantum qui musicus est ipsa modulatio: cum et uocum atque sonorum dimensionibus intentione re mestione ue debito tempore concinat numerose quidem id efficit ac suauiter: quanuis de ipsis numeris uel de acutarum grauiumque uocum interuallis interrogatus respondere non possit is enim naturali quodam sensu ductus bene canit: Luscinia item et Carduelis nonnullaeque aliae Aues bene modulantur: quarum cantus numerosus est et suauissimus et ni fallor tempori congruens nec tamen huius liberalis disciplinae peritia pollent: quia solam eis naturam congruere uidemus. Neque eos qui tibiis cythara ue et eiusmodi instrumentis canunt Luscinie comparari licebit: cum ipsis ars quedam insit: lusciniae uero ut dictum est sola natutura. Quid si nonulli iis plurimum delectari solent musicae artis prorsus imperitis cantusque ille arbitrarius et si nulla lege praescriptus nulloque uocum discrimine ad quamdam concordiam redacto emoderatus sit: nihilo tamen minus placere uidetur: nec mirum: hoc et idem bruta quedam facere uidemus namque ad cantus mouentur ueluti elephanti Vrsi et pleraque alia id genus: quinimo ipsae grues uocibus suis oblectatione maxima capiuntur nonne igitur si arti natura conformata nexa feruminataque fuerit cantus auribus nostris tum longe suauiores dulciores gratioresque erunt? adde quod non humani: sed diuini existimabuntur et illas coelestium orbium uoces quas Pythagorici tantopere praedicant repraesentabunt: per plurimum itaque interest cantor ne quispiam sit an musicus: imo affirmare ausim musicum naturam ipsam in uocis modulatione atque emendatione studio diligentia atque industria superare posse: quemadmodum Demosthenes fecisse legimus. [Domostenes in marg.] Non rem perridiculam proinde ita demum quis arbitretur si omnes ad unum doctissimi uiri artem longe magis musico quam naturam conferre apertissime deffenderint: [Fabins quintilianus in marg.] quod et Fabio placuit ubi probat musicen ne ullo quidem modo citra artem consistere posse.

[f.bivv] De Iudicio Musices Capitulum Septimum.

QVanquam aurium sensibus omnis competat musicae artis exercitatio: cum si cunctis deesset auditus: Philosophis ipsis contractandae uocis cura minime impensa esset. nec tamen solus auditus qui saepe inconstans et uariabilis est: sed ipsa ratio certum sibi assummit iudicium. licet enim Principium quodammodo et quasi admonitionis uicem ipse teneat auditus postrema tamen perfectio agnitionisque usque in rationem consistit: quae certis regulis sese tenens nullo unquam errore prolabitur. [Boetius in marg.] At Boetius noster non diutius dicendum putat de errore sensuum: cum nec omnibus eadem sentiendi uis: nec eidem homini semper sit aequalis. Frustra quidem uario queritamus iudicio quod optamus ueraciter scire. Quo fit ut Ipsi Pythagorici medio quodam fruantur itinere. Non enim omne iudicium auribus dedunt: licet ab eis quaedam non nisi auribus explorentur. Ipsas quippe consonantias aure percipimus: quibus uero interuallis inter se distent: soni non auribus quarum sunt obtusa iudicia: sed regulis rationeque metimur: ut quasi quidam obediens famulus sit sensus: iudex uero atque imperans ratio. Nam quanuis omnium pene artium momenta atque ipsius uitae sensuum occasione producta sint: [Philosophi in marg.] nullum tamen in iis iudicium certum: nulla ueri est compraehensio si arbitrium rationis abscedat: quod a philosophis contractatum procedit. Ipse enim sensus maximus minimusue corrumpitur: nanque minima propter ipsorum paruitatem sensibilium sentiri non potest a maioribus saepe confusa. maiorum nanque intenso sonitu surdescit auditus: atque minorum difficilius sonitum captat.

De exquisitione et inuentione musicarum consonantiarum. Capitulum Octauum.

PErquirentem Pythagoram musicas consonantias relicto aurium iudicio que partim natura: partim extrinsecus accidentibus premutantur: partim ipsis uariantur aetatibus: ad regularum momenta de migrasse graecorum commenta concordant. Nichil enim fidei diuersa ei prebuerunt instrumenta: penes quae saepe multa uarietas atque inconstantia nascebatur: nam si neruos conspiciamus: uel humidior aer pulsus obtundit: uel siccior excitat: uel cordae magnitudo sonum reddit grauiorem: uel subtilior tenuat acumen: uel alium quodammodo prioris constantiae statum permutat [Pythagoras in marg.] Accidit enim dum tanta Pythagoras ipse uariatione perplexus fabrorum officinas preteriret maleorum sonitus eius auribus insonuisse. quos cum ei mos esset omnium uisilium atque inuisilium et sensilium rationem perquirere: mutari iussit: et cum aduerteret diuersos maleorum sonitus non uiribus hominum immutari: sed diuersis maleorum ipsorum [f.bvr] educi ponderibus: pondera ipsa examinare coepit quorum cum quinque essent quintum abiecit: ut Boetius asserit quoniam cunctis erat inconsonans. [Boetius in marg.] At quattuor ipsorum extremos sibi inuicem maleos duplum correspondere pondus percepit diapason consonantiam producentes: ut si maleus primus esset librarum sex: ultimus duodecim pondere premeretur. Secundus ad primum epitritum pondus seruabat diatessaron consonantiam seruans eratque ponderis octo librarum. Sed tertius ad primum emiolium seu sesqualterum pondus nouenario ducebat numero diapentes consonantiam resonando. Idemque tertius ad secundum sexquioctauum pondus seruabat tonum constituens. Quartus uero tertium epitrito numero custodiebat diatessaron consonantiam implens. Rursus Quartus ad secundum sesqualtero numero ductus diapentes consonantiam deferebat ipsorum itaque pondera maleorum hic ordine disponantur. VI . VIII . VIIII . XII. [Pythagoras in marg.] Cum uero alta cogitatione tantae tam que archanae rei diuturna inquisitio Pythagoram ipsum fatigasset mihi ipsi facile persuadeo eum non modo has quatuor sonorum commistiones sed et reliquas inuestigasse quibus musices disciplina perficitur et nutritur. sex precipue sunt uocum coniunctiones ex multiplicibus et superparticularibus habitudinibus deductae: [Macrobius, Calcidius in marg.] quas In Somno Scipionis Macrobius et in Thimei Platonis interpretatione Calcidius cunctique musici summo studio uenerantur. Has in successu singulariter adducendas Diapason: Diapasondiapente: et Bisdiapason: Diatessaron: Diapente: et tonum: ex duplari et Triplari et quadruplari atque Epitrita: Emiolia et Epogdoa facile deduci concedunt. Quo fit ut ipsum Pythagoram maleum illum quintum inconsonantem in alterum commutasse atque sextum superaddidisse existimemus: quintum scilicet qui minori pondere cunctis praeesset quarternario numero constitutus: et sextum qui maiore decenario scilicet et senario numero cunctos excederet: nunc sit processus ipsorum sex maleorum propriis ponderibus hoc ordine. IIII . VI . VIII . VIIII . XII . XVI. Si enim maleum octo librarum ad maleum quattuor constituebat: diapason consonantiam auribus percepisse dupla ratione letabatur. At quoniam sextum maleum denarii senariique ponderis ad maleum octaui ponderis conferebat diapason pariter in dupla proportione ducebat. Rursus quom maleum ipsum maioris ponderis ad maleum minoris scilicet quarti ponderis conduxisset Bisdiapason in quadruplaratione depraehendebat. Sed si maleum duodecim ponderum ad hunc primum quattuor ponderum comparasset: Diapasondiapentes consonantiam tripla proportione ducebat. atque in hunc modum diuersis ipsis ponderibus alternatim inuicem appossitis consonantias omnes musicas multiplici tantum et superparticulari genere conseruari et grauiores maleos acutis ita consonare: certo sibi inuicem ordine correspondendo depraehendit ut uterque ad audientis sensum statuta dimensione remearet [f.bvv] ex uariis pulsibus unum sibi consonans offerendo. [Pythagoras in marg.] Qnibus ueraciter habitis Pythagoras ipse uariis perquirens examinationibus an in his proportionibus omnium consisteret symphoniarum ratio aequis neruis aptauit pondera iisdem numeris et proportionibus sumpta. Tum diuersorum longitudinem calamorum singulis dimensionibus aptans integerrimam fidem diuersa experientia capiebat Saepe quoque aequorum ponderum ciatos mensurans proportionabiliter aqua repletos uirga percutiebat. Sed et Tintinabula aerea diuersis formata ponderibus uirga aerea ferrea ue percutiens ipsis proportionibus musicas huiusmodi consonantias coaptari atque concorditer respondere perpendit. Hinc etiam ductus longitudinem grossitudinemque cordarum aerearum neruatiliumque proportionibus ipsis ducibus musicos sonos conducere certior est effectus. Atque his modis regulam inuenit que ex re uocabulum sumpsit: non quod regula ipsa sit lignea uel aerea per quam sonos magnitudinesque metimur: sed quedam adeo huiusmodi inspectio fixa firmaque ut nullum inquirentem dubio fallat iudicio. dicta siquidem a regendo quasi nos regens ne in errorem incidamus. [Iosephus in marg.] Iosephus autem hanc Pythagoream inquisitionem Iubali ante diluiuum ascripsit: quippe qui ipsum uerens diluuium cum Adam humano generi praenunciasset mundum igne cito aut aqua periturum sonorum artem adeo gratissimam et peculiarem habuit ut ipsas consonantias et proportiones duabus columnis marmorea scilicet et latericia sculptura insigniret: marmorea quidem ne putrefieret influctibus: latericia uero ne solueretur ab igne: quam post diluuium posteritas ipsa repperit usui que mandauit. Harum quidem exquisitarum proportionum eductarumque consonantiarum formas demonstrat hec subiecta figura:

[f.bvir] [Gafurius, Theorica, f.bvir; text: Ivbal, Pytagora, Pitagoras, Phylolavs, 4, 6, 8, 9, 12, 16] [GAFTM1 02GF]


Next file: GAFTM2