THESAVRVS MVSICARVM LATINARVM

Multipart file
Next file: GALRIT2  


[298] Joannis Gallici dicti Carthusiensis seu de Mantua

Ritus canendi vetustissimus et novus

Praefatio

Libelli muscalis de ritu canendi vetustissimo et novo.

Omnium quidem artium, etsi varia sit introductio, ducit tamen ad unum, haud secus quam si per varias semitas in eundem plures convenerint locum. Gallus etenim fari docet uno ritu latinum, et alio Romanus aut Ytalicus, qui tandem in unam concurrunt latinae linguae scientiam quam prisci profecto romani vocarunt, imitati Graecos grammaticam. Sic et Graeci de similibus, sic barbari, sic et multae nationes hominum, quae non modo liberales ac hujuscemodi virtutes diversis per loca docuere praeceptis, verum etiam viles atque mechanicas artes quas variis exercuere modis. Omnes unum, ut dictum est, et id ipsum agunt quamquam hic aliter ac aliter ibi discant et operentur doceant ac instruantur. Quorsum ista. Quam quidem non dici novam introducere volens, sed magis in ecclesia Dei sub Domino Papa Pio Secundo renovare nitens, veram antiquorum patrum atque brevem et facilem de sonis ac vocibus praticam. Oportuit primum, eis quos nostris temporibus canere docent in ecclesiis, tanta rei prolixitate fatigant totque verborum ambagibus antequam veniatur ad rem afficiunt, ut obruti saepe tedio mox a caepto discendi proposito recedant. Oportuit, inquam, illis primum ostendere quam multifarie potest ad hujus artis pervenire noticiam, dein quis sit introducendi modus facilior atque praestantior viris potissimum ecclesiasticis demonstrare.

Hinc est quod prima pars opusculi, quis primus [299] hominum cecinerit, quamquam simplex organum ac per consequens parvus numerus vocum a principio fuerit qualiterve paulatim ad quindenos usque sonos incrementum susceperit, ac similia veraciter in primo libro declarat.

Secundus autem liber de monocordo tractans, ac in ejusdem instrumenti figura quicquid dicatur approbans: demum in eaque totum colligit et numeros inter se proportionatos habet finitur.

Tertius vero de duobus primum tractabit melorum generibus ab ecclesia sobria merito quidem reprobatis--de primis consonantiis et earum speciebus--de tropis Graecorum tonis sive modis, ac de vocum constitutionibus--hisque peractis, omne genus hominum per septem alphabeti sui litteras laudare Deum (hoc est cantum angelicum ecclesiae) modulari posse probabit. Verum secunda pars alios tres continebit libros, quorum primus canere per puras litteras edocet, ac omnia de facili more patrum antiquorum discernere. Secundus quod sit, ut re mi fa sol la, quando caeperit ac unde venerit.--Tertius vero monstrat commiscere voces et, ut aiunt vulgo, simplex contrapunctum. Gallia namque me genuit et fecit cantorem.--Ytalia vero qualemcunque sub Victorino Feltrensi, viro tam litteris graecis quam latinis affatim imbuto, grammaticum et musicum.--Mantua tamen Ytaliae civitas indignum Cartusiae Monachum--neque tam doctoris egregii Boetii cultorem in hac re, seu commendatorem, quam et solicitum proponendae vetustatis in omnibus sectatorem et inquisitorem. Sileant igitur quicunque multas opinari volent esse musicas! necque doceri posse ferunt hanc universalem scientiam nisi per sex illas sillabas, sed et suam gerant confusionem, qui tam nobilem artem cifris et phantasiis autumant esse subjectam.

Obmutescant iterum atque rursum et erubescant, jactantes illam sub petris inventam aut in guttis acquarum ab alto, nescitur unde cadentibus: que quidem omnia tali levitate deridenda sunt, quali ab insensatis viris dicta vel scripta.

Nos autem hujusce virtutis practicam variis ab antiquo modis edoctam ac denuo doceri posse monstrabilimus et tamen quo ritu primum innotuerit hominibus. Auctore Deo, sine quo nihil est, non silebimus.

Explicit prologus.

Incipit Liber Primus.

Capitulum primum.

Quis hominum primo cecinerit?

Miror viros nostri temporis, doctos atque peritos, maxime tamen ecclesiasticos, adhibere posse fidem his, qui tradunt modos musicos sub petris, ut supra tractum est fuisse repertos aut in guttis aquarum et terrae cavernis, nisi forte putent Jubal organa tantum, aut Cytharam fabricasse, quod stulti cogitatus est, nec illum prorsus aut quempiam alterum ante diluvium cecinisse. Quod si verum est, ut post diluvium Graecus, Latinus aut Barbarus dulces prior modulari sonos inceperit. Nemo necesse est ad illa usque tempora canendi formam habuit, et si nullus ante diluvium hujus rei noticiam perceperit, profecto sacra pagina, quae non mentitur, nobis verum non tradidit. Scripsit enim Moyses de praefato Jubal, qui, ni fallor extitit ab Adam septimus e stirpe Chayn ut pote generatus, quod pater fuerit canentium in organis et Chytaris; cujusque frater, Jubal Chayn, artem eo tempore fabrorum invenit. Refert quoque Yosephus, grandis auctoritatis apud Hebreos, Graecos et Latinos historiographus, hunc Jubal adeo tenuisse caram sonorum quam exquisierat artem, ut illam in duabus columnis verens diluvium sculperet; quarum unam postea gens renovata vidit. Prophetarat etenim illis Adam, quod mundus cito perieret aut per ignem aut per [300] aquam, ob quod Jubal unam de columnis illis fecit latericiam, ne solveretur ab ignibus, alteram vero marmoream ne putrifieret in fluctibus. Alibi quoque legitur prius illum, per tedio pastorali mitigando, cecinesse dein ad sonitum sui fratris malleorum, causam rei nimis subtiliter exquisisse. Quod, si quis noscere cupit qualiter, legat, prius egregii doctoris Boetii musicam, et postea decimum, si placet, hujus libelli nostri capitulum, quamvis imitatus graecorum Boetius fabulas et jactantiam, hujus rei philosopho Pytagorae totam ascribat gloriam. Mei namque propositi non est theoricam hujus artis velle post tam eximium virum, nisi forsan raro coactus tractare quin potius veram priscorum ecclesiae Christi praticam; quae tota nihilominus ab illo fonte procedit, si possim renovare.

Capitulum II.

Quod sit, aut a quo dicatur musica, quaeque sit universalis linguis omnibus, ac de quatuor mathematicis una.

Ars est igitur musica Deo placens ac hominibus. Omne quod canitur discernens et dijudicans, ad de cunctis, quae fiunt non solum intendendo voculas atque remittendo, sed etiam tempus metiendo, veram inquirens rationem. Nam et a verbo graeco, quod inquirere significat, "Musa" descendere dicitur, et musicus, apud Boetium, est cui de modis atque rithmis, deque generibus cantilenarum, adest secundum speculationem et rationem, facultas. Omnis enim ars sive disciplina honorabiliorem habet naturaliter rationem, quam artificium, quod manu artificis atque opere exercetur. Non parum igitur errant, qui musicam aliud esse putant in Galliis, aliud in Ytalia et in Graecia, seu aliud in singulis nationibus, cum omnium utique sit communis, linguarum ac universalis, non aliter quam ceterae tres mathematicae sunt artes. Sicut enim arithmetica de numeris geometria de terrae mensuris, astrologia de stellis et de earum motibus, ita quidem musica de sonis scientia est ac vocibus. Is ergo qui penes nos par habetur numerus, apud quosdam fortassis populos dispar erit et contrarius? Aut quadrum hic per geometriam in quatuor triangulos resolutum, id non erit apud gentes omnium nationum? Quod namque sol unus oriatur cunctis gentibus, tribibus et linguis per diem, ac una luna per noctem, non est qui ambigat. Sic de musica sentiendum, o cantores! quam etsi ritus modulandi varii sint varias in nationes, atque varii, ad docendum usus, non poterit tamen ullus homo, canens, vocem sursum intendere, seu inflectere deorsum, quin tonum proferat aut minus semitonum, dytonum aut semidytonum, tritonum aut dyatessaron, perfectum diapenthe, aut imperfectum, tonum cum diapenthe vel semitonum, dytonum cum diapenthe vel semidytonum, diapason, perfectum aut imperfectum, seu ex his qua propria cum illa compositum, circa quae, procul dubio, tota versari debet contemplatio musicorum. Nam et ipse Jubal qui, sicut audistis, pater fuit, hoc est, primus et princeps cantorum, quod valuit, dictante natura, canere nisi quoddam ex illis de tono semitonioque compactum. Sicut enim de littera, quae pars compositae vocis minima sillabae fiunt, ac de sillabis dictiones, et de dictionibus constructiones in grammatica, sic et phthongi quidem, sive soni musici, canore vocis originem habent, e quibus ortae sillabae musicales, tonus ac semitonium minus iunctae simul in varias hujus artis concrescunt vocum resonantias, quae tamen in ipsis resolvi queant omnia phthongis.

Capitulum III.

Quid sit sonus, quid thongus, quid tonus, quod semitonium minus, cum his quae redundant ex illis.

Ecce liquet quam Jubal, quem natura primum [301] canere docuit, sicut suum ydioma proprium, absque vocalibus et consonantibus enuntiare nequibat, ita nec ullatenus cantare, si non aliquas de suprascriptis melorum speciebus, aut, ut magis proprie loquar, e toni semitoniique compositionibus proferrent. Ob quod, absurdum non estimo, non aliter quam alphabeti nostri litteras in vocales partiri solemus et consonantes, ac iterum in mutas, semivocales ac liquidas; hujusmodi quoque musicales sillabas et sonoras, quonammodo dictiones, hic primum suis in partibus dividere, quo necnon vocabulo quaelibet per se vocitetur, quove modo deffiniatur declarare. Quin, ut dixi, Jubal haec omnia prius humana voce discrevit, ac forsitan in organo, liris et cytharis, sola juvante natura, multum exercuit; ubi vero rerum causas inquirendo multa naturae secreta reserasset normam docendi coaevos invenit.

Diffinitio soni generalis: Sonus ergo, juxta Boetium, est percussio aeris indissoluta usque ad auditum. Sonus non autem non ille generalis, sed quem Graeci phthongon appellant, est; ut ait isdem Boetius, vocis casus emmeles, id est aptus melo, in unam intentionem. Intervallum vero dicit adhuc soni est acuti gravisque distantia, Phthongi ergo soni sunt, sed proprie musici, qui scilicet legitimis ab invicem distant spaciis, et sunt ad cantandum aptissimi. Illud autem spacium, quod est inter phthongon et phthongon appellatur intervallum.

De tono: Tonus est duorum phthongorum legitimis spaciis ab invicem distantium quam integra modulatio. Diciturque tonus a tonando quod de phthongo perfecte tonet in phthongum, nec habere valet ultra solum intervallum. Omnes siquidem hujusmodi canorae conjunctiones, unum semper minus habent intervallum, quam habeant voces.

De minori semitonio: Semitonium minus est duorum pthongorum legitimis spaciis ab invices distantium non integra modulatio. Dictumque semitonium non a "semi" quod sit medium, ymo sicut dicitur "semivir" aut "semivivus" (imperfectum) non enim medius tonus est, sed de duabus toni partibus pars minima; quod perfecto demonstratur evidenter in Boetii musica.

De dytono: Dytonus est trium phthongorum ac duorum tonorum adunatio: dictus a "dyo" graece quod est "duo" latine; nam est si tres sonos sive voces habeat, duos tantum modo tonos in suis spaciis occupat.

De semidytono: Semidytonus quaedam est trium similiter phthongorum sed toni tantum ac semitonii minoris copulatio, dictus a "semi" sicut semitonium et dytonus, quasi non perfectus dytonus.

De tritono: Tritonus quatuor phthongorum est ac trium tonorum valde discors aggregatio, sed a "tris" atque "tonus" dicta, cum sit ex tribus tonis contiguis tota confecta.

De diatesseron prima consonantia: Diatesseron quatuor est phthongorum ac duorum tonorum uniusque semitonii minoris aggregatio, dicta quidem a "dya" quod est "de" vel "per" et "tessara" quatuor, eo quod sit de quatuor sonis effecta. Haec est prima trium perfectarum consonantiarum atque simplicium: sicut enim in alphabeto, demptis quinque vocalibus, aliae litterae consonantes sunt, ita quidem, separatis hic tribus perfectis consonantiis, aliae sunt omnes dissonantiae, quamquam dytonus ac semidytonus, tonus cum dyapenthe sive semitonium, ac hujusmodi sint compassibiles, de quibus loco suo tractabitur (ut spero) diligentius.

De dyapente perfecto: Dyapente perfectum est quinque phthongorum atque trium, cum uno semitonio minori, tonorum connectio; dicta siquidem a "dya" quod est "per" aut "de" et [302] "pente" "quinque"; nam de quinque sonis haec tota conficitur secunda simplex et perfecta consonantia. Quadruplex est etiam, sicut et dyatessaron triplex, tot etenim species habere potest omnis conjunctio vocum, quot intervalla possidet, de quo tractandum est diligenter in sequentibus.

De dyapente imperfecto: Dyapente non est perfectum etiam quinque phthongorum, sed duorum duntaxat tonorum et duorum minoris semitonorum, discors quaedam compositio.

De tono cum dyapente: Tonus [cum] dyapente sex phthongorum est et unius semitonii minoris cum quatuor tonis. Quaedam auditui compassibilis copulatio.

De semitonio cum dyapente: Semitonium cum dyapente sex etiam phthongorum est, sed duorum minorum semitoniorum cum tribus sonis integris, quaedam quoque non tota discors associatio.

De dytono cum dyapente: Dytonus cum dyapente septem est phthongorum et cum uno minori semitonio discors tota quinque tonorum associatio.

De semiditono cum dyapente: Semidytonus cum dyapente septem est etiam phthongorum sed cum duobus semitoniis minoribus quatuor tonorum quae tota discordat collectio.

De dyapason, perfectissima consonantiarum ac tertia simplicium: Dyapason est octo phthongorum legitimis ab invicem spaciis distantium, ac quinque tonorum cum duobus semitoniis minoribus dulcissima modulatio: dicta videlicet a "dya" quod est "de" vel "per" et "pan", omne vel totum: eo quae omnes hujusmodi vocum aggregationes ipsa contineat, et, ut pia mater, in sinu suo foveat ac enutriat. Haec tertia consonantia simplex atque perfecta, quae juxta datam regulam octo voces habet, intervalla septem et septem species, de quibus disserendum est, dum tempus venerit, per singula. Quam profecto, si sibi dyapente copules, jam duplicem effectam dyapason dyapente vocabis: et si dyapason duplices, bisdyapason erit: sicque bisdyapason cum dyapente, et terdyapason replicare potes in infinitum. Inter quas etiam cadunt dytonus cum dyapason, aut semiditonus cum eodem, et tonus cum dyapason, dyapente, vel semitonium identedem: quae quidem dissonantiae compositae sunt, sed compassibiles, ut in simplicibus. Non haec tamen rerum innovatio. Sed praecedentium ejusdem naturae vocum replicatio. Quod totum utique simul in una figura collectum, si paucis subjectis litteris demonstretur, puto visus humanus in ea satis delectabitur et sensus capatior erit. Sic igitur A B tonus; B C semitonium minus; C D tonus; D E tonus; E F semitonium minus; F G tonus; G et iterum A tonus; A autem et [sqb] sic quadratum, tonus. Sed A et b sic rotundum, sit semitonium minus. Tunc quod A C non sit semidytonus quis velle dicere praesumat? A D dyatessaron? A E dyapente? A F semitonium cum dyapente? A G semidytonus cum dyapente? et A A dyapason perfectum. Nam et C E dytonus est, et B F dyapente non perfectum, F autem ad [sqb] quadrum trytonus, et D [sqb] quadrum tonus cum dyapente, C [sqb] quadrum dytonus cum dyapente, verum B primum ac b rotundum, inter se gignunt dyapason imperfectum. Octo namque phthongos habet sicut et illud optimum, sed quia cum tribus semitoniis minoribus, tonos quatuor tantum modo colligit, ad illius veri dyapason dulcissimam concordiam non pertingit.

[303] [CSIV:303; text: * Quicquid Jubal cecinerit, seu canendo protulerit, quicquid Graecus aut Ytalicus, quidve Gallus aut Barbarus, aliud nemo cecinit, neque potest aut potuit modurali viriliter, quam quod hic annotavimus. Figura vocum omnium conjunctarum. Tonus cum diapente, Diapason perfectum, Semiditonus cum diapente, Diapente perfectum, Tritonus, Semiditonus, Ditonus, Tonus, Semitonium, A B C D E F G, Diatessaron, Diapente imperfectum, Semitonium cum diapente, Ditonus cum diapente, Diapason imperfectum] [GALRIT1 01GF]

Capitulum IV.

De primo et antiquissimo tetracordo quale fuerit ac unde venerit.

Praesto nunc, o cantores, qui naturam vocum et sonorum his nostris temporibus ignoratis, nunquam vidistis viros a natura tam mirabiliter modulari voces ut jam non dicam melius, sed certe multo lascivius quam vos illi canant, et nihilominus regulas vestras, ciferas, litteras, et caracteres, notas atque mensuras non intelligunt. Quis in civitate Mantica chytarendum illum (quem appellabant passerem) non vidit, qui novas in harpa sua saepe fabricavit (me teste) cantiones, quam nunquam per se tamen scribere scisset. Alius etenim cujus extitit illis in diebus in eadem Ytalica civitate, qui tumultuarias quoque componens cantilenas, atramento vel carbone pinxit aliquando, magis quam scripserit, quas nemo quidem canere presumpsisset et unquam nisi quidam cantor mihi notus more communi prius illas descripsisset. Nunc autem quis dubitet, quum Jubal a principio [304] sic egerit. Instigante siquidem natura primo cecinit, ac postea paulatim discrevit sonorum differentias, fecitque fortassis organum et chyteras dulces cantiones et composuit, deinde etas longeva rerum causas investigat et exercitat sensus. Quo tamen ritu coevos suos modulari docuerit, aut quibus ad docendum et scribendum usus sit notis, litteris, ciferis, caracteribus, aut quibus canendo nescitur, et si credendum sit Noe filios post diluvium suaves iterum hominibus tradidisse canendi modulos, maxime Japhet, qui totus ut legitur virtuti deditus erat, et a quo nobis illa philosophorum emanavit progenies, totaque grecorum et aliarum omnium fere nationum gentilitas. Nam et primas illas quatuor cordas quarum Greci jactitant inventorem extitisse Mercurium, opinor magis ante diluvium, ab ipso Jubal exquisitas ac inventas sed et ad docendum in ordine dispositas atque regulatas; deinde post diluvium praefactis Noe filiis novaegenti novisque populis ita sicut prius erant fuisse traditas. In ea namque musica, quam totiens alegatus Boetius de Greco vertit in latinum legitur, illam a principio fuisse simplicissimam adeo quod quatuor nervis ipsa tota constaret. Inde tetracordum a quatuor cordis appellatum est. Primus attamen verus et quartus diapason invicem resonabant consonantiam, medii vero simul tonum habentes, ad extremos diatessaron, ac diapente, reddebant, quod totum his, quatuor litteris sequens figura demonstrat. Si ergo diatessaron A B tonus autem B C, quisque A C diapente sit negare poterit? Iterumque si B D diapente sit et diatessaron A B resonabit, et A D diapason perfectissimum erit:

[CSIV:304; text: * Hoc tetracordum omnium primum ac vetustissimum creasse Graeci jactant, ac fecisse Mercurium; sed illud magis traditum renovatis hominibus a Noe visceribus, opinor post diluvium. Diapason intensa, Diatessaron, Diapente intensa, A B C D, Diapente remissa, Diapason remissa] [GALRIT1 02GF]

Capitulum V.

Porro philosophi Graeci quatuor illis nervis adhuc undecim alias apposuere cordas, per intervalla temporum quod qualiter, aut quomodo, si scire cupis lege Boetii in primo suae musicae libro: ibique reperies non id modo quod quaeris, sed [305] ipsorum quoque nomina philosophorum. Sensati namque viri quod omnis vox aut continua sit, aut intervallis suspensa, non ignorabant, et idcirco se posse plures adhuc tantillo numero superaddere cordas non dubitarunt. Attamen quindenum numerum transcendere nunquam voluerunt. Est etenim vox illa continua qua prosas legere solemus et historias, aut verba loquendo verbis subjungere, quae nimirum a sola natura moderari potest ne sit infinita, dum loqui tantum valeat homo, seu legere, quantum hanelitus ejus duret aut queat respirare. Quae vero dicitur intervallis suspensa vox est, qua musicos elevare solent homines aut deprimere sonos: quae quidem et ipsa modum non habet si non refrenetur a natura, nam ultra non gravat homo vocem quam valeat sonos alacriter exprimere. Nec adeo, si sit prudens, scandit in altum, ut dubitet deficere. Quisnam oro mortalium, si vocem elevet ultra quintamdecimam, fere non deficiat, aut si tantum illam relaxet, confusus non embescat. Quod, si quis se vidisse voces humanas objecerit ad praefatum numerum superandum aptissimas, respondemus quod paucae sunt ad totius humani generis comparationem, et de his quae rara accidunt non datur regula generalis. Egit in hoc ergo per omnia prudenter philosophorum auctoritas, quae nobis ad cantandum docendum ac discendum, et omne quod canitur, si velimus describendum optimo providit nihilque superfluum aute inepte per incuriam ordinatum reliquit.

Capitulum VI.

Istarum quindecim vocabula cordarum ac interpretationes earum.

Corda prima: Collectis itaque prout tradit Boetius quindecim tantummodo cordis: primam et omnium gravissimam vocavere philosophi graece "proslambanomenos", hoc est additam vel appositam seu acquisitam, eo quod quanquam ultima fuerit inventa, caeteris tamen sit necessario praelata.

Corda secunda: "Ypateypaton" idem est quae gravissima gravissimarum quod quippe vocabulum antequam esset proslambanomenos, jure sibi competebat cum tunc esset prima, nunc vero tenet illud adhuc quamvis illa tono sit altior et secunda.

Corda tertia: "Parsypateypaton" juxta gravissimam interpretatur gravissimarum, quae cum ab illo solo minori semitonio remota sit, suum optime gerit nomen ac vocabulum.

Corda quarta: "Lycanoypaton", index appellatur, non ab re gravissimarum, nam cum antiquitus esset in loco tertio distans a secunda corda tono, mox indici monocordum occurebat tangenti digito.

Corda quinta: "Ypatemeson" gravissima recte vocitatur, mediarum distans enim a praecedenti vicina tono, sicuti voces finit gravissimas, ita quidam inchoare probatur et medias.

Corda sexta: "Parypatemeson" interpretatur juxta gravissimam mediarum, nam ab illo solo scitur distare minori semitonio, quod est initium tetracordi mediarum et origo.

Corda septima: "Lycanosmeson", latine sonat "index mediarum". Quae tono distans a sua praecedenti socia, nomen alterius "lycanos" a loci similitudine sortitur ac vocabulum.

Corda octava: "Mese" quae dicitur media, jure duplici tale nomen habere debet, a subdita namque sibi vicina tono se tantum elevans, primum finit diapason, a principali proslambamenos vocula, rursusque sedens in loco medio, mater est omnium sequentium vocularum ac domina.

Corda nona: "Paramese", juxta mese, non immerito dicitur, nam si sit ab illa plus minusve tono remota, nusquam de septem diapason speciebus apparet una.

Corda decima: "Trytedyezeumenon", optime quidem interpretatur tertia disjunctarum, est etenim a mese locum habens tertium, quamquam ad paramese minus reddat semitonium.

[306] Corda undecima: "Paranetedyezeumenon", juxta nete disjunctarum, versa de graeco significat in latinum eo quod tryten uno tono superans, ad neten quoque tonando semel ascendat.

Corda duodecima: "Netedyezeumenon", a graeco verbo neate juxta Boetium, inferior appellatur disjunctarum, tono namque prescriptam paranete cordam superans, novissimam omnium disjunctarum vocem emittit atque juniorem.

Corda tertiadecima: "Tryteyperboleon", jure tertia nominatur superiorum aut excellentium, altius namque solo minori semitonio quam nete vicina sua, prodiens, et si certe graviorem, tertium nihilominus a superiore nete locum occupat.

Corda quartadecima: "Paraneteyperboleon", juxta nete dicitur superiorum eadem ratione, qua paranetedyezeumenon scilicet pro eo quod ad illam per tonum pergat similiter.

Corda quintadecima: "Neteyperboleon", inferior superiorum interpretata probatur, eodem argumento quo netedyezeumenon, videlicet, ultima namque superiorum est, sicut illa disjunctarum solo quod tono vicina sibi subdictum superat.

Capitulum VII.

Has quindecim cordas hic more graeco per solum genus dyatonicum divisas.

His igitur expeditis, ac quindecem illis phthongorum vocum, sive sonorum, vocabulis satis ad propositum interpretatis, scire non erit absonum Graecis antiquis, valde curiosis, unam harum quindecim vocum nequaquam suffecisse distinctionem, imo tribus illas permutando tonos ac semitonia distinxere modis. Primam utpote modulando formam genus dyatonicum, secundam autem enarmonicum, tertiam vero cromaticum appellantes, verum tamen de solo dyatonico, quod primum est verum ac perfectum tractare dispono, quamquam de caeteris etiam duobus in totum silere nolim, captato tempore siquidem et loco congruo. Mater enim ecclesia de tribus his generibus solum dyatonicum ad omne quod canere velis aptissimum elegit, aliis reprobatis duobus. Deum utique laudare volens adlibitum, idque totum quod curiosum est magisve difficile quam consonum a se rejiciens. Has igitur Graeci quindecim cordas in quatuor primo divisere tetracordis, primum appellantes tetracordum ypaton id est gravissimarum, secundum ante tetracordum meson, hoc est mediarum, tertium tetracordum dyezeumenon, id est disjunctarum, quartum vero tetracordum yperboleon, quod sonat superiorum. Contemplantes numque philosophi solis tribus diatessaron differentiis inesse totam omnis armoniae virtutem, quicquid enim ultra fit replicatur et unum est, omnem istius modi per illam divisere vocum ordinem, duo simul tetracorda conectentes, quibus tres exprimi probantur illius varietates. Nilil aliud enim est his tetracordum quam perfecta consonantia diatessaron. Est autem ejus prima species a ypateypaton, in ypatemeson, secundum graecos, quae currit per minus semitonium et tonum et tonum, et hoc ut dixi, per solum genus dyatonicum. Secunda vero pergit a parypateypaton ad parypatemeson, per tonum et tonum ad minus semitonium atque tonum. Cernis ergo quod sumant hic a semitonio minori tetracorda semper exordium, quodque primum sit ab ypateypaton in ypatemeson cui connectitur (ut patet in hac figura) statim et secundum:

[307] [CSIV:307; text: * Omne quidem tetrachordum est sola diatessaron. Sed si duo conjunxeris, mox tres diversas efficis. Quarta mamque replicatur, ut hic recte comprobatur, nec illud quod efficitur diversum esse dicitur. His duobus tetracordis surgit istud eptacordum, Secunda species diatessaron, Tertia speeies diatessaron, Tota primae similis haec, Prima species diatessaron, Tetracordum ypaton, Tetracordum meson, Mese. Tonus. Lycanosmeson. Parypatemeson. Semitonium. Ypatemeson. Lichanosypaton. Parypateypaton. Ypateypaton] [GALRIT1 03GF]

Capitulum VIII.

Alia duo tetracorda primus duobus simillima, cur sint ab illis per unum tonum disjuncta.

Haec natura rerum satis exercuit solertiam philosophorum, aut certe coacti sunt in duas partes tonum secare, vel humanas aures trium discordia tonorum sibi succedentium vehementer offendere. In illo enim quem supra depinximus heptacorda diapason habere non potest, eo quod ibi sint septem tummodo cordae sive voces, ipsa vero consonantiarum consonantia minus quamque octo cordas habere non debet. Graeci namque poslambanomenos numquam in divisione vocum annumeraverunt, quam, divisis jam longo tempore cordis ab ypateypaton quae tunc erat prima, sicut hic ponitur, ad complendum bisdiapason, et illa prout in ejus interpretatione tractum est, illi super additur. Cum ergo prolambanomenos, quae prima nunc est omnium, ad eam quae prima prius erat, tonum semper habeat, et adeam cordam, quae media dicitur, optimum diapason efficiat, quod et illa corda quae mese sequitur ab ipsa tono distet integro necesse est. Alioquin una de septem diapason speciebus tota perit, etsi servaveris eam, trium tonorum (ut dixi) discordiam pessimam incurris. Cum tribus namque tonis contiguis humanae naturae concordia non est. Qua de causa philosophi totis diebus altercari maluere cum tritono, quam unum de septem diapason auferre de numero. Hic est quod sequentem paramese cordam ab ipsa mese per tonum integrum elongarunt, tertiumque tetracordum a primis duobus sejunctum, et cum quarto sequenti ligatum diezeumenon, hoc est disjunctum, nominant. Sicque durum a [308] parypatemeson in paramese vilipendentes tritonum. Optimam a ypateypaton in eandem paramese diapason conservant. Tonus ergo soluit hic tertium tetracordum a corda mese tritonum generando, quod ligare poterat, cum caeteris minus semitonium dulcisonam diapason enervando, pergens videlicet a paramese versus netedyezeumenon, ut alia tetracorda per semitonium minus, tonum et tonum, in qua nete corda si quidem et quartum tetracordam huic tertio connecitur. Non aliter quam et illa duo prima simul in ypatemeson connexa sunt tenditque similiter ad neteyperboleon cordam ultimam per minus semetonium tonum ac tonum. Nullamque prorsus inter haec quatuor tetracorda video distantiam, cum et ista duo tres diatessaron demonstrent, species, sicut et illa nisi quod ibi tantummodo graves, hic autem acutae voces resonent, quod totum esse verum hic depicta probabit figura:

[CSIV:308; text: * Haec duoligata simul sunt ceteris simillima, risi quod voces acutae occupant illas graves, in quo quidem ostenditur, quod quicquam voces resonent, totum quippe dirigitur tripli dyatessaron. His duobus tetracordis surgit istud eptacordum, Secunda species diatessaron, Tertia species diatessaron, Tota primae similis haec, Prima speeies diatessaron, Tetracordum diezeumenon, Tetracordum yperboleon, Netcyperboteon. Tonus. Paranete yperboleon. Trite yperboleon. Semitonium. Netediezeumenon. Paranete diezeumenon. Trite diezeumenon. Paramese.] [GALRIT1 04GF]

Capitulum IX.

Cur quintum sit inventum tetracordum et cum corda mese ligatum.

Nunc autem ad id quod de tribus tonis contiguis supra motum est convertere stylum nos oportet circa quod primo quaerendum est. Ad quod philosophi graeci quintum, illis quatuor, addere voluerunt tetracordum, et cum satis alligata, mese corda totaliter connectere, cum presertim illa quatuor sufficiant ad canendum tetracorda. Sicut vides in optimo genere dyatonico distincta, tamque decenter per diapason ac diapason simul adunata. Videtur praeterea superfluum ac inane totum istud tetracordum, quam etsi nomina mutata sint cordarum, est tonus identidem et tonus inter trite [et] paranete, nete quod synemenon, sicut inter trite, paranete ac netedyezeumenon erat. Sed si rem [309] diligenter consideremus non parvam inter has cordas differentiam esse videmus. Providi namque philosophi trium illorum tonorum discordia quae cadit a parypatemeson in paramese concitati, rursus et aliam inter mesen et paramesen constituere cordam trytesynemenon hoc est tertiam conjunctarum illam ea de causa qua et trytey[per]boleon vocitantes. Quae procul dubio tonum ab ipso mese in paramese secat et dividit, sed non equaliter, dum ad mesen minus reddat semitonium, et ad parypatemeson, per consequens, non jam tres tonos successivos uno veram diatesseron generat. A paramese vero distat apothome quod est majus semitonum, id quod totum non cernitur solum oculo, sed et manu facile tangitur in monocordo. Quoties ergo necesse est hoc uti quinto tetracordo, relictis tetracordi dyezeumenon cordis, totiens naturalem deserere paramesen et hac arte factam trytesynemenon recipere nos oportet. Tunc quod tonum inter ipsam paranetesynemenon, quae prius trytedyezeumenon erat proferre, rursusque tonum ab ipsa paranetesynemenon ad netesynemenon, quae corda paranetedyezeumenon fuerat, ut ad tempus tetracordo disjunctarum seposito, quod naturale totum est atque facillimum, quintum istud difficile recipiatur, quod currat etiam per minus semitonium ac tonum et tonum. Difficile, dico quidem, et non naturale, quam (ut vides) arte quadam hic tonus, quod pauci capiunt, dividitur, minorique semitonio cum corda mese ligato: majus quod et apotheme cum sequenti disjunctarum minori semitonium jungitur, sic quod ex majori (et) minorique conficitur. Hanc itaque Graeci maluere cum pessimo tritono jugem habere colluctationem, quam unam (ut dixi) non posse describere diapason speciem. Nec ab eis ob aliud tetracordum istud synemenon est cum corda mese copulatum, nisi quod tanta trium tonorum duritia mutaretur in diatessaron perfectam. Quid amplius. Tolle si potes tritonum, et nihil valet istud tetracordum. Quo viso melius est ipsum ab aliis naturalibus atque semper necessariis tetracordos (ut hic) depingendo seiungere, quam ab eo quod per se clarum est intricare:

[CSIV:309; text: * Istud quintum tetracordum totum erit superfluum, sinon discors ac nimius (disssnus) nobis occurat tritonus, quem delet diatessaron. Prima species diatessaron. Tetracordum synemenon id est conjunctum, Netc synemenon. Tonus. Paranete synemenon. Trite synemenon. Semitonium. Mese] [GALRIT1 05GF]

[310] Capitulum X.

Ad sonitum malleorum Tubalchayne Jubal concepisse totam in numeris musicam consistere.

Quoniam de diviso tono mentionem fecimus ac de monocordo, putavi non esse vanum parumper ad Jubal redire, quoque ritu subjectam invenit esse numeris musicam breviter aperire. Quatenus in hoc saltem me vidisse Boetii musicam, evidenter appareat, ac ejus arithmeticam non nescisse. Et priusquam dispersa superius illa quinque simul aggregentur tetracorda, viso quod nil a me loquar aut novi quippiam de proprio cerebro cudam, lector lectione fidem adhibeat, et si forsan dubitaverit, ad fontem relicto rivo properet. Jubal igitur ille dum jam multis diebus, uti credendum est, a natura cantasset, aliosque suos coevos ad ipsum provocasset, non ei sufficit sonos auditu tantum discernere, quin potius coepit paulisper in dies meditando causas inquirere. Qui cum apud se talia crebro cogitaret, ac omnino cur sic soni permixti consonent aut dissonent investigare vellet, audit una dierum super incude fratris sui Jubal Chayn qui faber est ut resonare tonum diatessaron, diapente simulque diapason, et ait: "Mutate, quaeso, malleos ac iterum percutite, non enim parvum aut in vestris brachiis, aut in ipsis malleis latere sentio naturae secretum". Dubitavit sequidem vir sensus habens ob longam aetatem exercitatos, ne causa tantae novitatis quam aure captabat, inesset ferientium viribus. Sed nec sic aliud ibi concipiens quam quod ante senserat, malleos concitus ponderavit. Quo facto, singula singulis comparans, pondera malleis, quosdam ab invicem duplo distare deprehendit numero, quosdam autem epitrito sive sexquitertio, quosdam necnon sexquialtero, sed et quosdam simul sexquioctavam reddere videt proportionem. Exempli gratia. Si quis libras duodecim ad novem comparet, mox proportionem sexquitertium habet. Sed si novem ad octo sexqueoctavam, et si rursum duodecim ad octo sexquealteram, quod si duodecim iterum ad sex consideret invenit duplam. Haec autem subjecta demonstrat figura quae solus musicus capere solet. Nam qui se musicum reputat ignorans arithmeticam, haud secus quam si se rhetorem praedicet nesciens grammaticam:

[CSIV:310; text: * Iradunt Graeci Pytagoram hanc invenisse fabricam. Sed magis puto consonum opinari dictum Iubal. Sunt fratres Iubal et Chayn frequentasse fabricantem qui ferro pater extitit ac aere malleantium. VI. VIII. VIII. XII.] [GALRIT1 05GF]

[311] Capitulum XI.

Quibus proportionibus numerorum Jubal adaptari voluit consonantias vocum atque sonorum.

At Jubal his cognitis non nesciens voces acutas e pluribus ac velocioribus quam graves fieri motibus omnemque pluralitatem ad paucitatem non aliter haberi, quam si numerus comparetur ad numerum, in epitrito numero judicat esse diatessaron consonantiam, eo quod illam inter duos ejusdem numeri malleos aure concepisset, motosque suos se sic invicem habere non ambigit tam graves quam acutos. Certus quoque per arithmeticam ex epitrito numero et sexqueoctavo gigni sexquealterum, in illo tono, et in hoc, diapente constituit, juxta quod in malleis talium proportionum resonare praesenserat. Et quidem bene. Scimus enim ex diatessaron et tono diapente fieri, et ex sexquetertia cum sexqueoctava sexquealteram generare propter quod necesse est, ut tonus sexqueoctavam et diapente sexquealteram occupet. Porro duplam inveniens proportionem, ubi dulcis diapason resonabat in malleis, totam in duplo numero naturam ejus esse conscit, cum presertim diapente cum diatessaron aut e converso componere diapason aspiceret quemadmodum epitritus numerus et sexquealter duplum generat, quod totum sequens figura monstrabit. Haec est tonus, haec diatessaron, haec diapente, et haec diapason, quae profecto veris suis partibus aequis, ac integris totam monocordi metiuntur cordam, neque sunt aliae phthongorum vocum aut sonorum aggregationes, quae tantam arrogare sibi presumant omnino gloriam, de quo guippe monocordo post haec disputare cogito, monstrare volens oculo tonum ac diatessaron cum reliquis perfectis consonantiis non nisi per praefatas proportiones in corda posse creari, vel resonare, videlicet per duplam, per sexqualteram, per sexquitertiam et per sexqueoctavam proportionem, partes quoque toni principales esse majus atque minus semitonium palpare velle disponens, nec ullatenus in aequa tonum ipsum dividi. Nullum enim est aliud penes musicos ita verum approbans instrumentum et hoc propter continuum ibi varie per praescriptas proportiones ac justissime compartitum omnia si quidem ut ait sapiens, in mesura numero et pondere consistunt:

[CSIV:311; text: * Hic Iubal prior cecinit, ac primus artem reperit. Omne sumens judicium, ut hic patet in numeris, quam demum in marmoribus. Sculpsit ac in lateribus, nec percat in diluvio vel solvatur in incendio. Proportio dupla, Proportio sexquattera, Proportio sexquitertia, Proportio sexquioctava, XII VIIII VIII VI, Diatessaron, Tonus, Diapente, Diapason] [GALRIT1 06GF]

[312] Capitulum XII.

Numeros ejusdem esse naturae voces et sonos.

Nemini quidem grave videri debet si numeros ejusdem esse naturae dicam et sonos cum et si lingua sileat aut scribere cesset calamus, non aliud ipsa natura clamat. Nam oro quod est numerare, nisi de decem unitatibus crescendo quasdam summas varias aut decrescendo congregare, totumque si sit opus, in primam unitatem et omnium matrem resolvere. Decem autem varii tantummodo numeri sunt et quicquid ultra numeretur, non est novum, sed unum et idem totiens quotiens volueris replicatum. Quidve quaeso canere, nisi de solis sex sonis tam varias, quas supra vidisti, vocum resonantias concreare, seu iddem resumendo semper nunc voces intendere nunc versus suam originem reflectere, sex namque duntaxat varii soni, tres diatessaron species exprimunt, ut supra visum est, nihil que novum ultra canitur sed replicatum est. Nullam ergo inter sonos ac numeros distantiam video, nisi quod vox sit continua denumeratio, cantus autem vox cum intervallo suspensa. Quid plura? Motus est ab unitate numerus in unitatem et motus est a sono in sonum cantus identidem. Quemadmodum enim ab unitate movetur in aliam unitatem binarius, sic et tonus ab uno sono transit in alium ac semitonium minus. Et sicut ex tribus motibus unitatis in unitatem surgit ternarius et ex quatuor quaternarius, sicque de reliquis ita quidem ex tribus sonorum motibus constat dytonus ac semiditonus et ex quatuor oritur diatessaron et tritonus ceterique musici motus juxta suam unus quisque propriam qualitatem et quantitatem concrescunt numeri, conscendunt et soni decrescunt numeri, decrescunt et soni. Infiniti sunt numeri, infiniti sunt et soni. Prodeunt ab unitate numeri, prodeunt ab unisono soni. Reducuntur ad unitatem omnes numeri, resolvuntur in unisonum omnes soni.

Numerat homo quantum habet ad numerandum, canit homo quantum ab ymo scandit in altum; ergo cantor non dices, quid habeant numeri cum cantibus, quum adeo soni subjecti probantur esse numeris, ut nullum omnino verum de motibus musicis proferri valeat judicium, si non fuerit per descriptas ibi proportiones tam in multiplici quam superparticulari diligenter discussum. Nam ut vides in ipsa figura quatuor motus musicos integros simplices ac primos quatuor illis proportionibus subscriptos, ac sicut sexquitertia cum sexquioctava producit sexqualteram et ipsa sexqualtera cum sexquitertia vel e converso duplam proportionem, ita diatessaron cum tono diapente perfectum ac iddem diapente cum diatessaron aut e converso diapason perfectum, non aliter progredi potes eosdem componendo motus usque infinitum, si namque duplam cum sexqualtera componas, ut hic: II IIII VI. Triplam componis, in qua diapason diapente perfecta resonat, sed non simplex consonantia. Si vero triplam ex sexquitertiam copules, non dubium, quin externi numeri surgant in quadruplam, ut hic: I III IIII. Proportionem, quae sicuti dupla simplicem diapason, ita compositam bisdiapason consona etiam generat. Quid ultra dicam? Nulla fit utique de sonis ac vocibus concordia sive discordia canendo, quae non cadat etiam in his proportionibus simul aggregatis numerando. Quod ut lector facilius capere valeat ubicunque tractandum est de numeris.

[313] Hoc expleto primo libro secundum a quinque generibus inaequalitatis inchoare disponimus, ubi tota natura numerorum ac inaequalium proportionum habetur.

Explicit liber primus.


Next file: GALRIT2