THESAVRVS MVSICARVM LATINARVM

Multipart file
Next file: GENTSPE_MGRU70  


[f.106v] Prologus.

IBi incipere debet musice practica: ubi desinit eius theorica. [A. in marg.] Vnde musica secundum Isidorum libro tercio ethimologiarum est peritia modulandi et facilis ad perfectionem canendi via. Et diuiditur musica: Nam alia est armonica: alia organica: et alia rigmica. Musica Armonica est: que fit humanis rebus. Musica organica est: que in flatu consistit ut in organis tibijs tubis et fistulis: et similibus. Musica Rigmica est: que fit in pulsu digitorum in neruis et cordis ut in lutis quinterpis cytharis et similibus. Sed hec diuisio magis uidetur sumi a denominatione instrumentorum musicalium: quam ab ipsa musica ut scientia. [B. in marg.] Vnde aliter diuiditur musica Nam alia est musica mensurabilis: que ideo mensurabilis dicitur quia certis modis et temporibus prolationibusque distinguitur et mensuratur. de qua in tractatu euisdem domino donante) infra uidebitur. Et alia est musica plana: qua ad persoluenda diuina officia. sancta mater uertur ecclesia: quam quidem musicam planam Beatus Gregorius Hieronimus et Guido monachus ordinis beati benedicti. Ambrosius et alij doctores sancte ecclesie: ad laudem dei instituerunt: que ideo plana dicitur quia nulla limitata mensura: sed equa grauitate pronuntiatur. [C. in marg.] De qua musica plana dicit Isidorus ubi supra: quod non minus est dedecus non scire canere quam litteras ignorare: hijs saltem qui de sorte domini sunt: propter quod quilibet qui se ad sortem domini dederit: illam scire naturaliter debet desiderare: et ut addiscat penam apponere. Sed forsan dicet aliquis Conueniens organum uocis non habeo: quid ergo multum curare debeo de musica: canant qui congruentia organa uocum habent: ego autem orabo: Vnde uersus.

Non uox sed uotum non garrula musica sed cor:

Non clamor sed amor pulsat in aure dei. Ad quod ego respondeo et fateor quod dominus non uocis dulcedinem: sed mentis attendit deuotionem. Sed propter inconuenientiam uocis non debet quis ab acquisitione scientie musicalis desistere quia defectum nature continuata et usitata ars nonnumque solet reformare. [D. in marg.] Et hic nota: quod ad hoc: quod aliquis dicatur habere conueniens organum uocis: quatuor requiruntur. Primo quod ipsa uox sit clara hoc est quod non sit unpedita. Secundo quod sit fortis Tercio quod sit alta. Quarto quod sit dulcis et suauis. Clara quidem ut aures impleat. Fortis ne trepidet: alta ut in sublimi sufficiat. Et dulcis et suauis ut auditum non terreat. Vnde Isidorus vbi supra.

[f.107r] Quatuor Isidorus dat uocis proprietates.

Primo sit clara: sit fortis et alta suauis: Et ut nihil ad propositum redeamus Quia ipsa theorica musice finit in monocordo ut supra uisum est. Ideo et practica eius. Hic incipit a scala musicali que in supratacto monocordo fundatur. Vnde sicut Iuuenibus scribere incipientibus: apices exemplares prescribuntur in tabula: ut et illos ipsi paulatim et successiue quam proprius possint depingant et sic scribere addiscant ita etiam hic musicam scire uolentibus scala musicalis pro exemplari preponitur ut patet in figura folio verso. Verte folium et tunc vide hic.

De expositione scale musicalis Capitulum primum.

SCala musicalis aliquando sub nomine manus denotatur: et econtra: manus aliquando sub nomine scale musicalis: Vnde scala musicalis in se continet decet lineas: que decem linee: sibi intercipiunt nouem spacia et ad istum compotum fuerunt 19 gradus musicales scilicet decem in linea: et nouem in spacio. Posteri uero dicentes ipsam scalam musicalem siue manum in vna claue fore defectuosam: ipsam correxerunt: et ei vnam clauem superaddiderunt nomen illi imponentes. eela. In signum cuius superadditionis ipsam clauem eela superius extra manum siue extra scalam in spacio posuerunt: ut patet tam in manu quam [in add. supra lin.] scala musicali. Et sic modernis temporibus in manu siue in scala musicali sunt: 20 gradus musicales: decem scilicet in linea: et decem in spacio. Vnde uersus.

Clauditur ipsa manus nouem spaciis: lineisque.

Denis Posteritas clauem superaddidit vnam.

Quam supra scalam tu cernis esse locatam.

Qua sunt viginti claues scala manuali.

Quod septem sunt littere musicales. Capitulum secundum.

SEptem sunt littere musicales scilicet. a. b. c. d. e. f. g. que sunt principia nominum musicalium: Et sex sunt voces musicales: que sunt eorundem nominum musicalium complementa scilicet vt.re.mi.fa.sol.la. quibus omni cantus siue simplex siue compositus pronunciatur. Vnde uersus.

Littere sunt septem: quis [idest quibus supra lin.] musica principiatur.

A. b. c. d. e. f. g. sex vocibus atque

Vt re. mi. fa. sol. la.cantum perfice totum.

Quod septem prime littere alphabeti tribus artibus deseruiunt: quibus signanter vtitur ecclesia catholica Capitulum tercium.

[E. in marg.] SEptem suprascripte littere alphabeti tribus artibus deseruiunt in sancta matre [f.107v] ecclesia scilicet grammatice: musice et arti compotiste siue kalendario. Nam grammatice deseruiunt in alphabeto ex litteris ad sillabarum aggregationem et compostionem. Musice deseruiunt in scala musicali ad ordinatam vocum musicalium discretionem. Et compotistis deseruiunt: in kalendario ad feriarum significationem. Sunt ergo huiusmodi littere grammatice elementa: musice uiuamenta: et compotistis instrumenta. [F. in marg.] Et predicte littere in musica. merito dicuntur principia nominum musicalium quoniam ex ipsis et ex sex vocibus supra descriptis: ipsa nomina musicalia manifestissime componuntur tanquam ex principiis inchoantibus et complentibus nominum musicalium compositionem. [G. in marg.] Et nota: quod ipse littere musicales a diuersis diuersimode nominantur. Vnde Guido in micrologo suo eas appellat notas. Est enim nota idem quod noticia: ut dicit grammaticus. Sicut enim noticie suorum nominum musicalium etiam quandoque suarum vocum. Sed beatus Gregorius in libro de arte tonorum huiusmodi litteras appellat signa et merito: quia signum est signati signum ut dicunt logici. Signata autem per litteras sunt voces musicales: et etiam nomina musicalia. Vnde quod voces representent patet quia dicimus ab A graui ad D. grauem esse dyatesseron et clarum est: quod non inter illas litteras A et D. sed inter voces eis suppositas: dyatesseron habet fieri scilicet inter re et sol. Quod etiam huiusmodi littere ipsa nomina musicalia representent seu significent patet quia cum dicimus: quod A grauis est in spacio: et a. acuta est in linea: designatur quod Are est in spacio: et alamire in linea. [H. in marg.] Aliqui etiam huiusmodi litteras musicales appellant claues quia sicut per clauem reseratur sera: ita per litteras musicales reseratur musice melodia. Et sicut clauis in sera reuoluitur ita totius musice cantus sub istis litteris musicalibus replicatur. Sillabe uero ex quibus ipsa nomina musicalia componuntur connius voces seu note dicuntur. Voces quidem quando a nobis proferuntur et note quando in libris cantualibus notantur. Et nota quod multi musici: et quasi omnes moderni non litteras musicales: sed nomina musicalia: claues appellant: eo quod per musicalia nomina nobis omnes aperiuntur voces: quibus omnis cantus contexitur. Et ergo nomina musicalia in sequentibus claues volumus appellari.

Sequitur figura scale musicalis et cetera.

[f.108r] [Gent, Rijksuniversiteit, 70(71), f.108r; text: Figura Scale musicalis. Claues graues. Claues acute. Claues superacute, Claues, [Gamma], A, [sqb], C, D, E, F, G, a, b, c, d, e, f, g, aa, bb, [sqb][sqb], cc, dd, ee, ut, re, my, fa, sol, la, Tonus. semitonium minus, semitonium maius, Graduum Numerus, 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10, 11, 12, 13, 14, 15, 16, 17, 18, 19, 20, Sequuntur proprietates. 1 1 [sqb] durum graue. 2 2 Natura grauis. 3 3 b molle graue. 4 [sqb] durum acutum. 5 Natura acuta. 6 b molle acutum. 7 [sqb] durum superacutum. Cantus musicalis, In genere, In specie] [GENTPRA 01GF]

[f.108v] [Gent, Rijksuniversiteit, 70(71), f.108v; text: Figura manus. Pollex. Index. medius, medicus. Auriculaus. 1. [Gamma] vt, 2 Are. 3 [sqb]my. 4 Cfaut. 5 Dsolre. 6 Elamy, 7 Ffaut. 8 Gsolreut, 9 alamyre, 10 [sqb]mybfa. 11 csolfaut. 12 dlasolre. 13 elamy. 14 ffaut, 15 gsolreut. 16 aalamyre. 17 [sqb][sqb]mybbfa. 18 ccsolfa. 19 ddlasol. 20 eela] [GENTPRA 02GF]

Quod inter quamlibet vocum prout sese subsequuntur ordine naturali siue ascendendo siue descendendo sit plenus tonus excepto inter mi et fa. siue ascendendo siue descendo. Capitulum quartum.

[I. in marg.] INter supratactas voces musicales ut:re.mi.fa.sol.la. continue et immediate subsequentes cadit plenus tonus: preterquam inter mi et fa siue ascendendo siue descendendo: inter quas voces mi et fa est semitonium idest tonus imperfectus: non a semis quod est dimidium: quia tonus vere dimidiare non potest: ut [f.109r] supra visum est in theorica: capitulo sexto: sed a semus a. um. quod est imperfectus a. um. [K in marg.] Et est duplex semitonium scilicet maius et minus. Semitonium maius plus est: quam dimidius tonus: si tonus in duo equalia diuideretur quod non. et semitonium minus minus est: quam dimidius tonus si tonus in duo equalia diuideretur quod non: quia vera medietas toni in rerum natura non consistit. sed ista duo semitonia simul coniuncta precise reddunt tonum: Que quidem differentia istorum duorum semitoniorum a uiuenibus sic potest agnosci: quia semitonium maius nusquam cadit: nisi vbi my et fa. inueniuntur in vno et eodem gradu musicali: et in eadem linea siue in eodem spacio sicut ponuntur in vtroque bfa[sqb]my. quia fa. ibi cantatur per bmolle et my per [sqb]durum. fa quidem propter bmolle remittitur et my. propter [sqb]durum extenditur. Sed semitonium minus cadit vbi my et fa inueniuntur in diuersis gradibus musicalibus: ita quod quando my. cadit in linea: fa. cadit in spacio: et econtra quando my cadit in spacio: fa cadit in linea. vt in cantu naturali: vbi nec bmolle locum habet nec [sqb]durum Vnde uersus.

Hijs sex formantur sex motus sed variantur.

Vt cum re plene: modulatur my quoque cum re.

Voce sonat plena: fa. cum sol sol quoque cum la.

Dantque semi myfa: nec fit plenus tonus infra.

Quare ipse septem littere musicales: in scala musicali plurice repetuntur. Et quare sub diuersis figuris repetuntur. Capitulum quintum.

[L. in marg.] AD istam questionem quare ipse septem littere musicales in scala musicali uel in manu quod idem est pluries repentur. Et quare sub diuersis figuris repetuntur. Sic responderi potest saluo meliori quod quia soni in musica aliqui pronuntiantur in vocis grauitate et basse: et aliquando in acutie et altius quam prius: et aliquando in excellentis vocis acumine et superacute. Ex quibus graues voces conueniunt senibus et monachis acute Iuuenibus et clericis: et superacute mulieribus et pueris non mutatis. Vt ergo harum vocum notabilis sciretur differentia suprascripte littere musicales: iuxta ipsae tres series ter repetuntur. Et sicut ipsorum sonorum triplex est differentia: ut supradictum est: ita etiam huiusmodi littere musicales sub triplici differentia figurarum conscribuntur. Prima enim littera non est latina sed greca: et caractere greco conscripta scilicet [Gamma]. Deinde septem prime littere latine scribuntur sub figuris litterarum capitalium ut hic: A. B. C. D. E. F. G. Et dicuntur claues graues: eo quod sonis et grauibus vocibus deseruiunt: [f.109v] nam et voces sub eis prolate sonant graue. Septem uero medie littere: scribuntur sub figuris minutis et simplicibus vt hic. a b. c. d. e. f. g. et dicuntur claues acute: eo quod sonis et vocibus acutis deseruiunt: et vocis sub eis prolate sonant acute Relique uero quinque littere scribuntur sub figuris minutis sicut medie sed duplicantur vt hic. aa. bb. cc. dd. ee. Et dicuntur claues superacute: eo quod sonis et vocibus excellentibus siue superacutis deseruiunt et voces sub eis prolate sonant excellenter et superacute Vnde uersus

Primam dat grecus reliquas septem capitales:

Nostri idest latini per literas scribunt septemque seguentes..

Simplice sub littera conscribunt atque minuta.

Quatuor extremas minuta. sed duplicata.

Ex quibus octo primas: dices fore graues.

A simplex acuit: superacuit aa duplicata.

Tunc lege sic manum: gammaut in linea:

Hijs omnibus scitis potes per singulos gradus (hoc est) per lineas et per scale musicalis spacia ipsas claues (hoc est) litteram cum suis vocibus lineis spacijs adaptare: quasi ipsam scalam musicalem legas hoc modo Gammaut in linea Are in spacio. Bmy in linea Cfaut in spacio. Dsolre in linea [M. in marg.] Elamy in spacio Ffaut in linea. Gsolreut in spacio. Alamire in linea. bfa[sqb]my in spacio. csolfaut in linea dlasolre in spacio. elamy in linea. ffaut in spacio. gsolreut in linea. aalamire in spacio. bfa[sqb]my in linea. ccsolfa in spacio. ddlasol in linea. eela in spacio.

Quare ante primam literam alphabeti que est A. in principio scale musicalis ponitur alia litera scilicet .g. Et quare ipsa .g. non latino sicut cetera sed greco caractere scribitur et pronuntiatur scilicet gamma. Capitulum sextum.

[N. in marg.] AD hanc questionem sic responderi potest: saluo saniori: quod quamquam Pictagoras. Boetius et ceteri primi musice inuentores grauissimum sonum musice fundasse videantur in Are: tanquam fundamentum omnium aliorum sonorum et vocum vt patet in monocordo greco Boetij folio vicesimo. Tamen quia ipse autor qui scalam musicalem instituit: qui secundum aliquos fuit quidem venerabilis dominus Guido monachus ordinis beati benedicti. Vel secundum aliquos Beatus Gregorius: a quo ipse planus cantus: usque in hodiernum diem adhuc appellatur cantus gregorianus considerauit quod secundus tonus: de quo infra videbitur sub suo finali scilicet. Dsolre. aliquando requireret dyapenthe. quod fieri non potuit nisi subtus Are. per vnum plenum tonum descenderetur. ut patet in illo Responsorio. [f.110r] Educ de carcere Dominica quarta psalme ad vesperas. Et in offertorio misse de sancta cruce in illo verbo. dextera domini. et in pluribus alijs locis. Ideo ipse autor scale musicalis huius modi tonum sub prima littera sui nominis in memoriam sui sempiternam instituit. Vel quia in ceteris nominibus ascensuum et descensuum scale musicalis littera g. sub littera a. communiter reperitur ut esset processus equiformis literarum. [O. in marg.] Sed quare caractere greco conscribitur potest dici quod hoc ideo est: ut per hoc habeatur tam facilior discretio illius .g. ad sequentes quarum vna ponitur sub figura capitali. et alia sub figura littere minute ut supra dictum est vel sic. quod melius credo. quod ipse hoc fecerit ad innuendum: quod musica a grecis cepit originem sicut supra patuit in theorica. capitulo. secundo et.quarto decimo.

Quare omnia nomina musicalia. vnica littera per claue uel signo concluduntur preterque bfa[sqb]my vtrunque quod duas habet claues sicut et duas voces. Capitulum septimum.

QVodlibet nomen musicale scribi et pronunciari debet: [P. in marg.] vnica littera pro claue in capite: et deinde suis vocibus subsequentibus preterquam vtrumque bfa[sqb]my. quod duas habet claues. scilicet b rotundam ad quam cantatur fa. et [sqb] quadratam ad quam cantatur my. Qua claue in quolibet nomine musicali remota remanent voces que sub quolibet nomine musicali habent cantari. Vnde uersus.

Queuis per literam clauis describitur vnam

Preter vtrumque bfa. quod scribe [sqb]my variata.

Qua dempta: videas voces vbique canendas.

Sed hec queri solet: quare omnia nomina musicalia: [Q. in marg.] vnica littera pro claue uel signo concluduntur preterquam vtrumque bfa[sqb]my. quod duas habet claues sicut et duas voces. Ad quod sic potest responderi: saluo meliori: quod quia omnes voces: etiam et si plures sub vna claue contineantur in omnibus nominibus musicalibus preterquam in vtroque bfa[sqb]my. vno eodem et equali sono siue in spacio siue in linea fuerint: proferuntur et sonant: quod clarius percipitur in instrumentis musicis quam in vocibus humanis. Et ideo vna litera tanquam vnica claue: uel vnico signo contentantur. Sed bfa[sqb]my: quia ille due voces fa. et my. non vno et eodem et equali sono proferri possunt: ut patet in situ earum in scala musicali planius quam ostendi potest in manu et prout infra (domino donante) plenius deducetur cum ipse voces fa et my. in ipso gradu bfa[sqb]my. inter se faciant semitonium maius de quo supra dictum est. in theorica capitulo vicesimo secundo et ultimo: et patet in figura deductionis monocordi [f.110v] deductione musicali et armonica: folio vicesimo septimo. Et sic quia ipse due voces fa et my. in bfa[sqb]my vno eodem et equali sono proferri non possunt: necesse fuit: ut hoc nomen musicale bfa[sqb]my duas claues uel duo signa haberet: sicut et duas voces: quarum clauium quamlibet suam vocem et sonum designaret Vnde [sqb] quadrata designat my. et b rotunda designat fa. [sqb] quadrata dicitur [sqb]durum: quia sonus my tendens ad ascensum dure idest eleuate debet sonari et cantari. b uero rotunda dicitur b molle: quia sonus fa. tendens ad descensum molliter idest depresse sonari debet et cantari. [R. in marg.] Posset etiam hic queri quare b molle figuratur sub rotundo et [sqb] durum sub quadrato. Ad quod responderi potest saluo meliori quod hoc est ad innuendum quod ipsa b rotunda superaddita sit isti arti: quia quod rotundum est volubile est: et nonfixum .[sqb]. uero quadrata huic arti naturalis est: et per consequens permanens et stabilis. [S. in marg.] Ex quo etiam elici potest causa quare cantus b mollaris in libris cantualibus indiget expresse signari per b molle: quia b molle ex sua enormitate: cum videtur extraneum norme musicali hanc legem habet: quod vox eius non intelligitur nisi ibidem b scribatur: quod non oportet de [sqb] duro: nisi cantus b mollaris inexpletus precesserit: scilicet qui neque infra se neque supra se tetigit clauem e quia tunc debet mutari in cantum naturalem. [T. in marg.] Et ex consequenti etiam posset queri: quare ipsa b rotunda superaddita sit isti arti. Ad quod respondetur saluo saniori quod hoc factum sit ratione generis melorum dyatonici vt scilicet ipsa F. grauis supra se haberet dyatesseron. Nam inter F grauem et [sqb] acutum est dissonans tritonus que est species constans ex tribus tonis perfectis quem tritonum ipsum genus diatonicum excludit. Considerauerunt etiam periti musici ex seretimento naturali: quod cantus aliquando indiguit mollicie sine dulcedine modulationis et ergo b. addiderunt quod bmolle vocauerunt: quia vocem mollem et magis depressam representat: Sed [sqb]durum vocem eleuatiorem et durius proferibilem representat. [V. in marg.] Vlterius ex precedentibus adhuc queri posset: quare in [sqb]my in grauibus. non ponitur duplex clauis scilicet b. rotunda et [sqb] quadrata: et vox duplex scilicet my et fa. sicut in vtroque bfa[sqb]my: cum ipsum bfa[sqb]my: saltem in acutis dyapason faciat ad [sqb]my Ad quod breuiter respondetur saluo semper vertori quod hoc ideo est: quod si ibi fa adderetur in [sqb]my sicut in bfa[sqb]my: ipsum fa quod cantatur per bmolle non haberet f sub se: ad quam faceret dyatesseron: sicut supra se haberet f. ad quam faceret dyapenthe. quia sub gamma non est alia clauis ponenda in musica positiua: uel eadem ratione fieret [f.111r] processus in infinitum sub [Gamma]. secus tamen est de musica ficta. quam musici appellant conuinctas et hodiernis temporibus ponunt vbi volunt. nescio tamen si ita liceat. [X. in marg.] Quod autem fa et my in bfa[sqb]my. vno eodem et equali sono proferri non possunt. Sic potest probari quia inter my. de alamire et fa de bfa[sqb]my. in acutis est semitonium minus: eo quod fa et my. stent sub diuersis clauibus seu gradibus.. Vnum quidem scilicet my in linea et fa in spacio: et ad perficiendum tonum: restat semitonium maius vt supra visum est: in theorica capitulo sexto folio .undecimo. Et inter re de alamire et my de bfa[sqb]my in acutis est tonus perfectus: a quo tono perfecto si demas semitonium minus inter fa de bfa[sqb]my et my de alamire necessario remanet semitonium maius inter fa et my. in bfa[sqb]my: quae fa et my. in bfa[sqb]my acuto ponuntur in eodem spacio: et in bfa[sqb]my superacuto ponuntur in eadem linea. [Y. in marg.] Ex quo sequens correlarie quod b rotunda: et [sqb] quadrata in bfa[sqb]my. distinguuntur tria semitonia inter alamire et csolfaut in acutis quorum duo extrema: sunt duo semitonia minora. ergo medium horum est semitonium maius scilicet quod est inter b rotundum et inter [sqb] quadratum: et sic non possunt fa et my in bfa[sqb]my vno eodem et equali sono proferri et cantari quod fuit probandum.

De applicatione scale musicalis ad manum. Capitulum octauum.

REferunt quedam: quod ipse dominus Guido monachus ordinis beati benedicti: qui scalam musicalem dicitur inuenisse considerans 14. articulos siue articulorum iuncturas esse in digitis manus hominum et quisque summitates digitorum: que quidem iuncture et summitates simul iuncte aut numerate faciunt 19. Applicauit singula nomina graduum scale musicalis singulis iuncturis interioribus et summitatibus digitorum manus sinistre: ut iuuenes ipsam scalam musicalem per hoc clarius intelligerent: et leuius corde retinerent: Ita quod in summitate pollicis posuit gammaut qui est infimus gradus musicalis. In articulo autem medio pollicis euisdem posuit Are. et in radice euisdem [sqb]my. Item in radice indicis posuit Cfaut et radice medij digiti posuit Dsolre. In radice media Elamy. et in radice auricularis Ffaut A qua radice auricularis per singulos articulos euisdem digiti usque ad summitatem ascendendo gradatim posuit Gsolreut alamire bfa[sqb]my. A qua summitate auricularis ad summitates singulorum digitorum ordinate procedendo posuit csolfaut dlasolre elamy. et diuide a summitate indicis per duos descendentes articulos posuit ffaut gsolreut. A quo articulo indicis proximo radici iterum recirculando uel regirando per articulum interiorem medij proximum radice usque [f.111v] ad articulum interiorem medici proximum radice posuit aalamire bbfa[sqb][sqb]my. et de hinc ascendendo in eodem digito medico posuit ccsolfa et in articulo proximo summitati digiti medij posuit ddlasol. et deinde extra manum supra unguem digiti medij posuit eela. Sed hic nota quod quamquam ipsa nomina scale musicalis in applicatione ad manum nunc ascendant nunc descendant: nuncque dextrorsum vadant et nunc sinistrorsum. Tamen intelligendum est: quod ipsa nomina musicalia in scala musicali continue et equaliter ascendant a radice usque ad summitatem: ut patet in figura ipsius scale.

Quare autem inuentor scale musicalis quisque fuerit ille sinistram manum potius quam dexteram pro scala musicali instituit: talis dari potest persuasio (saluo firmiori) quia ut in pluribus: digiti sinistre manus flexibiliores sunt: et magis viui: ad hoc quod index numeret articulos pollicis et pollex econuerso articulos reliquorum digitorum. Nam manus dextera propter suum robur ad grossa opera excertitatur et ergo eius plus quam digiti sinistre manus obriguerunt. Vnde etiam eadem rationem compotiste: illa manu sinistra vtuntur in computatione dierum et festorum kalendarij plus quam dextra ut patet dum computant per uersus illos et sillabas. Cisio Janus Epi. et cetera

Quare voces seu note musicales septies in scala musicali repetuntur et non magis neque minus. Capitulum nonum.

[B. in marg.] AD hanc questionem ratio dari potest: salua meliori quod hoc ideo est: propter tres cantus in genere et septem in specie: [C in marg.] Vnde hic nota quod cantus apud musicos duplicitus accipitur: vno modo communiter scilicet pro qualibet ordinationem plurium vocum musicalium quomcumque ordinentur et sic prolatio istarum trium vocum fa sol re et similium potest dici cantus: sed sic non accipitur hic. Alio modo et magis proprie accipitur cantus pro ordinato processu sex vocum seu notarum musicalium scilicet quando voces sex seu note musicales secundum ordinem continue proferantur aut ponuntur siue ascendendo siue descendendo: ut hic ut re my fa sol la la sol fa my re ut et hoc modo accipitur hic. [D. in marg.] Et secundum hoc tres sunt cantus in genere scilicet cantus [sqb]duralis cantus naturalis: et cantus bmollaris Et septem in specie scilicet tres [sqb]durales duo naturales et duo bmollares. Vnde uersus.

Musica conseruat tres cantus in generali

Cantum nature: bmollaremque [sqb]dura.

Scindens predictos in septem particulares

In ter [sqb]durum: bis naturamque bmollem.

Vnde cantus [sqb]duralis est ille: cuius prima vox seu nota [f.112r] ut ponitur sub claue g. siue in grauibus siue in acutis. Cantus naturalis est ille: cuius prima vox seu nota ut ponitur sub claue c. siue in grauibus siue in acutis. Sed cantus bmollaris est ille: cuius prima vox siue nota: ut ponitur sub claue f. siue in grauibus siue in acutis Vnde regula est musicorum quod ista nota ut posita sub claue g. et omnes alie voces ad eam [consequentes add. in marg.] methas ut la. non excedentes: cantantur per [sqb]durum. Item quod ista nota vt posita sub claue c. et omnes alie voces ad eam consequentes methas ut la non excedentes: cantantur per naturam. Et quod nota ut posita sub claue f. et omnes alie voces ad eam consequentes et methas ut la. non excedentes cantantur per bmolle. Vnde uersus

C naturam dat. F bmolle tibi signat.

G. per [sqb]durum se dat cantare securum.

Vbi autem quelibet supradictorum septem cantuum in specie incipiat uel terminetur ad oculum patet in figura scale musicalis: quod et docent uersus sub sequentes.

In gamma primi cantum distingue [sqb]duri:

Altrum Gsolre sic: ggsolreque ternum:

Nature primum Cfaut: csolfaut ymum:

Primum bmollis Ffaut: ffaut altrum.

Propter quem septuplicem cantum in specie oportuit ipsas voces seu notas musicales: in scala musicali septies reiterari siue resumi: an repeti: et non magis neque minus:

Quare ista vox seu nota ut posita sub claue g. magis dicitur cantari per [sqb]durum quam per bmolle uel per naturam Capitulum decimum

QVod hic queratur de illa voce seu nota ut: que cantari dicitur per [sqb]durum: similiter queri posset: de eadem voce que cantari dicitur per naturam: quare non dicatur cantari per [sqb]durum uel per bmolle et sic de alijs. Sed ad questionem propositam mihi dicendum videtur saluo tamen semper meliori quod ista vox uel nota ut posita sub claue g. ideo dicitur cantari per [sqb]durum quia cantatur ad my de bfa[sqb]my. que vox my ibidem dure cantari oportet. Et ipsa vox ut posita sub claue f. dicitur cantari per bmolle: quia cantatur ad fa. de bfa[sqb]my. que vox fa ibidem molliter cantari oportet. Vides ergo: quod ipsa vox ut sub diuersis clauibus posita ad my et ad fa cantari habet que ponuntur in vno et eodem gradu puta in bfa[sqb]my. cuius my eleuatio et depressio. fa. in eodem gradu inter se faciunt semitonium maius: sicut ad longum deductum est supra in theorica. Ideo ut cadit sub claue g. quia cantatur ad my. cantari dicitur per [sqb]durum. Et ut que cadit sub claue f quia cantatur ad fa. cantari dicitur per bmolle. Vt uero posita sub claue c. quia non habet litteram b. in cantu suo: nec [f.112v] attingit [sqb]durum: propter quod dure cantari debeat: ipsa vox my cantus naturalis: nec attingit bmolle propter quod fa ipsius cantus naturalis molliter cantari debeat. Ideo oportet vt cantetur per naturam. Et attende quod fa et my istius cantus per naturam stant sub diuersis gradibus puta my in Elamy. et fa in Ffaut. et sic ibidem inter fa et my solum est semitonium minus et non maius. [F. in marg.] Sed nunc queri posset: quid tunc de voce seu nota ut posita in gammaut: cuius cantus gradum bfa[sqb]my non attingit: quare ergo ibi ut dicitur cantari per [sqb]durum: cum ex precedentibus videatur quod debeat cantari per naturam quia cantatur in ordine ad my et fa positas in diuersis gradibus: my videlicet in [sqb]my. et fa in Cfaut Ad hoc vtique responderi potest semper saluo veriori quod quamquam cantus incipiens in gammaut et terminans in Elamy in spacio respectum immediatum non habeat ad bfa[sqb]my. quem gradum non attingit ut clarum est. habet tamen ad ipsum per [sqb]my respectum mediatum eo quod [sqb]my ad bfa[sqb]my. facit dyapason propter quod my. in [sqb]my dure sonat sicut et my in bfa[sqb]my Et sic ut in gammaut respectu my in [sqb]my dicitur cantari per [sqb]durum. Et vtique musici frequenter in [sqb]my superaddunt fa. quando cantare volunt per coniunctam.

Vtrum propter duritiem que cantatur my in bfa[sqb]my cetere voces musicales ad eam consequentes durius preferri debeant quam a natura. Et similiter vtrum propter molliciem que cantatur fa in bfa[sqb]my cetere voces musicales: que ad eam consequuntur mollius preferri debeant quam a natura Capitulum undecimum.

QVestionem istam a nullo vnque musicorum plene decisam inueniri. Sed videtur quod sic ex communi doctrina musicorum qui dicunt quod my in alamire cantatur per bmolle. de bfa[sqb]my. et re per [sqb]durum: quod non esset nisi my mollius cantaretur quam re: et re durius quam my in eodem gradu: ergo propter duriciem vocis huius my. in bfa[sqb]my. cetere voces ad eam consequentes durius cantari debent: ut proportionalius ascendant. Et propter molliciem fa (eadem ratione) cetere voces consequentes ad eam mollius cantari debent: ut proportionalius descendant. Oppositum tamen huius aliqui inducere volunt: ex experientia musicalium instrumentorum que instrumenta musicalia docere videntur (ni fallatur auditus) quod omnes voces eiusdem clauis: vno eodem et equali sono proferuntur ut supra est dictum. in septimo huius secundem partis. Ego uero ex proportionibus numerorum: in quibus fundantur proportiones sonorum: hoc experiri volens: accepi hunc numerum qui est in directo e acute in deductione monocordi deductione arismetrica folio vicesimo tercio. [f.113r] scilicet .3072. et supra eum formari volens sesquioctauam cui correspondet tonus in musica Diuisi 3072. per .8. et venerunt 384 [corr.]. que addidi supra .3072. et habui 3456. et hoc fuit pro tribus equis vocibus la sol et re. in d. in acutis: quem numerum iterum diuisi per .8. ut haberem tonum et venerunt 432. que addidi supra .3456. et habui 3888. et hoc fuit pro tribus equis vocibus sol fa et ut. in c. in acutis. Et quia nunc habui duos tonos cantus [sqb]duralis restabat semitonium minus. ut haberem dyatesseron. qua propter iterum accepi numerum in e in acutis scilicet 3072. et ut ex eo formare dyatesseron diuisi eum per 3. et venerunt .1024. que addidi supra 3072. et habui .4096. et hoc fuit pro my in bfa[sqb]my. quem numerum iterum diuisi per 8. ut veniret tonus et venerit 512. que addidi supra .4096. et habui .4608. et hoc fuit pro tribus equis vocibus la my et re in a in acutis. Sed hunc numerum .4608. iterum diuisi per .8. vt veniret tonus. et venerunt 576. que addidi supra 4608. et habui .5184. et hoc fuit pro tribus equis vocibus sol re et vt. in G. in grauibus. Et in hoc habui totum cantum [sqb]duralem in hac parte completum. Tunc Iui ad cantum bmollarem: et accepi numerum qui est in directo d. in acutis in deductione monocordi deductione arismetrica. folio vicesimo tercio. scilicet 3456. et super eum formare volens sesquioctauam cui correspondet tonus in musica. diuisi 3456. per .8. et venerunt 432. que addidi supra 3456. et habui 3888. et hoc fuit pro tribus equis vocibus sol fa et ut in c in acutis. Quem numerum 3888. iterum diuisi per .8. et venerunt 486. que addidi supra .3888. et habui 4374. et hoc fuit per fa in bfa[sqb]my. Et quia modo habui duos tonos cantus bmollaris restabat semitonium minus: ut haberem dyatesseron: quapropter accepi iterum numerum in d. in acutis scilicet 3456. ut ex eo formarem dyatesseron: et diuisi eum per 3. et venerunt 1152. que addidi supra .3456. et habui 4008. et hoc pro my in alamyre siue a in acutis: et est semitonium minus ad fa de bfa[sqb]my: quem numerum 4608. iterum diuisi per 8 et venerunt 576. que addidi supra 4608. et habui 5184. et hoc fuit pro tribus equis vocibus solre et ut in G. in grauibus. Quem numerum iterum diuisi per 8. et venerunt 648. que addidi supra 5184. et habui 5832. et hoc fuit pro duabus equis vocibus fa et ut in F. in grauibus: et in hoc habui totum cantum bmollarem. Sed nunc vides quam pulchre ex deductione vtriusque cantus [sqb]duralis scilicet et bmollaris per tonos et semitonia ijdem numeri sibi obuij fiunt scilicet 3456. pro tribus equis vocibus la sol et re. in dlasolre. et 3888. pro tribus equis vocibus [f.113v] sol fa et ut in csolfaut: et 4608. pro tribus equis vocibus la my re in alamyre: re quidem tonus ad my de bfa[sqb]my: et la re vterque tonus ad sol ut de Gsolreut. 4096. pro my in bfa[sqb]my. A quo numero si substraxeris 3888. remanent 208. et hoc est semitonium minus: inter fa de csolfaut et my de bfa[sqb]my. Et pro fa de bfa[sqb]my habes 4374. a quo numero si substraxeris 4096. qui numerus representat my in bfa[sqb]my. remanent .278. ecce semitonium maius inter fa et my de bfa[sqb]my. quem numerum 4374. si substraxeris a .4608. qui est numerus de alamyre. remanent .234. et hoc est semitonium minus: inter fa de bfa[sqb]my et my. de alamyre. Habes ergo inter alamyre et csolfaut duo semitonia minora: et vnum maius: et hoc est quod dicebatur supra capitulo sexto: folio tricesimo quinto. recto. Ex quo sequitur correlarie. Patet ergo clarissime: quod propter duriciem qua cantatur my. in bfa[sqb]my: cetere voces ad eam consequentes non debeant cantari durius quam cantari debeant naturaliter et quod propter molliciem qua cantatur fa in bfa[sqb]my cetere voces ad eam consequentes non debeant cantari mollius quam cantari debeant naturaliter Et ad argumentum dicitur quod in alamyre: my non dicitur cantari per bmolle: eo quod in alamyre mollius cantetur quam cetere voces de alamyre: sed dicitur cantari per bmolle in ordine ad fa de bfa[sqb]my: que vox fa in bfa[sqb]my molle cantatur: Similiter re in alamyre non dicitur cantari per [sqb]durum: eo quod in alamyre durius cantetur quam cetere voces de alamyre: sed dicitur cantari per [sqb]durum in ordine ad my de bfa[sqb]my: que vox my. in bfa[sqb]my dure cantatur Et sic de alijs.

Quare in libris cantualibus non ponitur tota scala musicalis: sicut solum ponitur eius pars. Capitulum duodecimum.

AD istam questionem sic responderi potest: quod ideo ut euitetur multitudo linearum et spaciorum: que plus parerent confusionem quam aliquid boni facerent: Nam quinque linee: et quatuor spacia in cantu mensurabili communiter sufficere videntur Et quatuor linee et tria spacia in plana musica. Quod si propter cantus ascensum uel descensum plures linee aut spacia requirantur potest talis defectus facile suppleri: mutando vnam lineam in aliam: per variationem clauium: secundum sub et supra: prout ipse cantus expostulat Exempla patebunt in sequentibus cantibus.

[Gent, Rijksuniversiteit, 70(71), f.113v; text: 1, Primus [sqb]duralis: primus] [GENTPRA 03GF]

[f.114r] [Gent, Rijksuniversiteit, 70(71), f.114r,1; text: 2, 3, 4, 5, 6, 7, naturalis primus bmollaris, Secundus [sqb]duralis, secundus naturalis, Secundus bmollaris, Tercius [sqb]duralis. et cetera.] [GENTPRA 03GF]

[G. in marg.] Iuuenes etiam in arte musice proficere volentes sepius repetere et regirare debent ipsas voces musicales et hoc sub diuersis situbus et positionibus nunc quidem continue: nunc interpolate tam ascendendo quam descendendo: quantum scilicet ipse voces musicales sepe consequuntur sine mutationibus adinuicem ut sic ipsi Iuuenes assuefiant in cantu: sub debitis et congruis sonis. Et interuallis canere: ad quod tale datur exemplum.

[Gent, Rijksuniversiteit, 70(71), f.114r,2; text: Diuersi situs et positiones cantus per quos Iuuenes possunt et debent adiscere cantum qui in vera et firma. arte musice volunt fundari puer nobis nascitur] [GENTPRA 03GF]

[H. in marg.] Interuallum dicitur hic ascensus uel descensus de vna voce ad aliam immediate se subsequentem: sicut de vna linea ad spacium quod immediate sequitur siue ascendendo siue descendendo: siue distantia fuerit vnius toni siue vnius semitonij: ita quod interuallum nullam ponit differentiam uel discretionem inter tonum et semitonium: sed hoc facit naturale sentimentum. Et secundum hoc inter istas voces ut fa sunt quatuor interualla: scilicet vt re my fa. Et inter istas voces ut sol sunt quinque interualla: scilicet ut re my fa sol. et sic de alijs. Item debet cantans in soluisando: attendere: ut [f.114v] semper seruet quantum possit ordinem vocum musicalium prout sese naturaliter subsequuntur tam ascendendo quam descendendo ut hic ut re my fa sol la la sol fa my re ut: Quapropter in soluisando siue ascendat cantus siue descendat: non quelibet vox nominis musicalis accipienda est ad libitum: sed illa quidem que proprius et immediatius ipsum cantum ducere possit ad extremum ultra quod progredi non possit: absque mutatione ut si cantus incipiat in Ffaut: et ascendat usque in la. non debes in isto casu pro prima voce seu nota accipere fa quamquam fa habeas in ffaut: eo quod ipsa vox fa non posset te ducere usque ad la sine mutatione: sed debes accipere vt: que te ducere posset usque ad la: absque mutatione ascendendo: uel si cantus incipiat in dlasolre: et descendat usque in vt: non debes pro prima voce uel pro prima nota in dlasolre in isto casu accipere sol uel re: quamquam sol et re habeas in dlasolre: sed debes accipere la: eo quod la naturaliter et continue te ducere potest usque ad ut descendendo. et cetera Exempla sequuntur hic inferius.

[Gent, Rijksuniversiteit, 70(71), f.114v,1; text: Exemplum primi. Exemplum secundi. Exemplum de simili.] [GENTPRA 04GF]

Etiam non singule voces seu note cuiuslibet gradus musicalis per quem transitur in soluisando exprimuntur Sed solum illa vox seu illa nota sub quolibet gradu musicali exprimitur que proprius facit ad accessum vocis sequentis siue ascendendo siue descendendo: ut si cantus incipiat in G solreut: et finiat in csolfaut: non oportet dicere sol re ut: la my re my fa sol fa ut. Sed quia cantus [sqb]duralis est: sufficit dicere vt re my fa: Vel si cantus esset bmollaris sufficeret dicere re my fa sol: et sic de singulis etiam in descensu ceteris paribus. Exempla sequuntur et patent hic inferius.

[Gent, Rijksuniversiteit, 70(71), f.114v,2; text: Exemplum primi. Exemplum secundi] [GENTPRA 04GF]

De mutatione vnius vocis seu note in aliam. Capitulum tercium decimum.

QVia in precedenti capitulo tactum est: de mutatione vnius vocis seu note in aliam. Sciendum quod mutatio talis a musicis sic describitur. Mutatio est dimissio vnius vocis uel note pro alia eiusdem gradus musicalis in vno et sono eodem et sub eodem signo hoc est sub eadem claue. Et notantus dicitur eiusdem gradus musicalis quia nunquam vox uel nota alicuius gradus musicalis mutari potest in vocem seu notam ei non attributam hoc est que non est de suo gradu [f.115r] Vnde licet in alamyre hee voces la et my successiue mutari possunt in re: et re in my et in la Tamen in Elamy nec [la supra lin.] potest mutari in re nec my in re cum ille gradus Ela my non habeat re Nec etiam fit mutatio vocum seu notarum adinuicem: que sese in vno et eodem gradu non compatiuntur sicut la nunquam mutatur in ut: quia nullum gradum habes in musica: ubi simul habeas la et ut: nec la in fa nec econtra nec my in ut nec econtra: nec fa in my nec econtra. Quod si in vno et eodem gradu habeas fa et my puta in vtroque bfa[sqb]my non potest tamen ibi mutare fa in my nec econtra eo quod fa et my in bfa[sqb]my non stant in vno et eodem sono et sub eodem signo hoc est sub eadem claue: quia si starent in vno et eodem sono et sub eodem signo diceretur bfamy vbi nunc dicitur bfa[sqb]my. Quod autem fa et my non stent in vno et eodem sono in bfa[sqb]my patet. quia fa magis adheret gradui alamyre quia cantatur ad my de alamyre: et my in bfa[sqb]my magis adheret gradui csolfaut: quia cantatur ad fa de csolfaut: propter quod ponuntur sub diuersis signis. id est sub diuersis clauibus: quia fa ponitur sub claue uel signo b rotunde et my ponitur sub claue uel signo [sqb]quadrate ut patet ad oculum in scala musicali. [K. in marg.] Hic etiam notandum est: quod duplici de causa uel duplici ratione fit mutatio vnius vocis uel note in aliam scilicet uel ratione ascensus uel descensus ipsius cantus: uel ratione signi scilicet: quando signum adueniens mutat proprietatem cantus vt dum cantus variatur de [sqb]duro in naturam uel econtra de natura in [sqb]durum: uel de [sqb]duro in bmollem: aut econtra. Vnde uersus.

Duplex in cantu fiet mutatio vocum:

Ascensus primam uel descensus facit ymam

Ac propter signum duplici causa variandum.

Quod si ratione ascensus uel descensus ipsius cantus fieri debeat mutatio: ita quod illa vox seu nota que mutari debet ipsum gradum ascensus uel descensus attingere non potest tunc semper debet talis vox seu nota mutari in aliam vocem seu notam eiusdem gradus musicalis: que ex naturali ordine ipsarum sex vocum musicalium propius et immediatius ad ipsum gradum ascensus uel descensus potest peruenire. Sonus enim quod ex naturali ordine sex vocum musicalium ut sonat in infimo. la uero in supremo. Ergo si supra la ascendat cantus: debet la. mutari in aliam vocem seu notam eiusdem gradus musicalis que ipsum gradum ascensus propius et immediatius possit attingere Similiter si infra ut descendat cantus debet ut mutari in aliam vocem seu notam eiusdem gradus musicalis: que ipsum gradum descensus: propius et immediatius possit attingere. [f.115v] Ex quibus colligi potest: per simile qualiter agendum sit: de vocibus seu notis intermediis: inter ut et la. Iuxta ascensus et descensus ipsorum cantuum Exempla quidem in discursu singulorum graduum scale musicalis infra plenius docebunt modum agendi et vsum. Si vero commune signi superuenientis fieri debeat mutatio omnino fiat sicut supra dictum est: etiam ascensu uel descensu cantus non cogente. Hic etiam nota: quod mutatio ascensus uel descensus solum contingit in cantu naturali uel [sqb]durali non habendo respectum ad bmolle. Sed mutatio ratione signi solum contingit [sqb]durali uel bmollari: inquam tum se mutuo respiciunt. Quod ideo dicitur quia non oportet semper [sqb]durum respectu bmolle: sicut in primo cantu [sqb]durali faciliter potest experiri: vbi nullum cadit bmolle ex institutione scale musicalis. propter quod videmus in libris cantualibus ipsum bmolle speciali signo scilicet b rotunda signari: quia si non signaretur vtique non cantaretur: quod non oportet de [sqb]duro nisi ipsum bmolle fuerit presignatum. Vnde quandocunque in aliquo cantu ponitur bmolle: tunc ille cantus manebit bmollaris: donec et quousque neque infra se neque supra se tetigerit gradum est nisi super uerit signum [sqb]duri. Verbi gratia Omnis cantus bmollaris incipit in Ffaut et terminatur in dlasolre: uel incipit in Ffaut in acutis et terminatur in ddlasol in superacutis quamdiu ergo: ille primus cantus non descendat in Elamy. Vel secundus non ascendat in eela tamdiu cantus erit bmollaris: nisi signum [sqb]duri superuenerit.

Etiam nota quod nulla debet fieri mutatio: neque ratione ascensus uel descensus cantus: neque ratione signi: nisi de necessitate: ubi scilicet euitari non possit.

[Gent, Rijksuniversiteit, 70(71), f.115v; text: ut, re, my, fa, [rob]fa, la, Mutatio ratione ascensus uel descensus, Mutatio ratione signi.] [GENTPRA 04GF]

[L. in marg.] Sed aliquando contingit quod in illo gradu musicali in quo cantus cadit ad descensum nulla potest fieri mutatio ex aliqua predictarum rationum et quod cantus cadens ex naturali descensu sex vocum musicalium gradum huiusmodi descensus non potest attingere nec est vox intermedia ibi explicata ad quam possit fieri ipsa mutatio: et tunc debet talis vox cadens implicite remitti: ad imfimam vocem ordinis naturalis ipsarum sex vocum musicalium: ac si talis vox implicita explicata [f.116r] foret: et de illa voce implicita fiat mutatio ad aliam vocem eiusdem gradus musicalis que gradum descensus ipsius cantus possit attingere. Verbi gratia

[Gent, Rijksuniversiteit, 70(71), f.116r,1; text: my] [GENTPRA 04GF]

Exemplum.

Et vides my de bfa[sqb]my cadit in my de Elamy et in bfa[sqb]my nulla potest fieri mutatio: sicut supra ostensum est: nec ipsa vox my de bfa[sqb]my ex naturali ordine descensus sex vocum musicalium attingere potest ipsam vocem my in Elamy sine intermedia mutatione: Quapropter descende implicite de my in bfa[sqb]my ad ut in Gsolreut qui est terminus naturalis descensus ipsarum sex vocum musicalium ac si ibi illa vox ut scriberetur et tunc muta ut in vocem sol in eodem gradu Gsolreut: que vox sol in Gsolreut proprius et immediatius attingere potest ipsam vocem my in Elamy et tunc soluisabis sic fa fa fa re ut. re fa my. ut [mutatio supra lin.] sol my sol re fa my fa: et cetera vt patet in exemplo sequenti.

[Gent, Rijksuniversiteit, 70(71), f.116r,2; text: my (ut sol) my, et cetera] [GENTPRA 04GF]

Exemplum.

Contingit etiam aliquando quod vox tendens ad ascensum ex naturali ordine sex vocum musicalium gradum huiusmodi ascensus non potest attingere nec est vox intermedia ibi explicata: ad quam possit fieri ipsa mutatio: et tunc debet talis vox tendens ad ascensum: implicite extendi ad supremam vocem ordinis naturalis ipsarum sex vocum musicalium: ac si talis vox implicita: ibi explicata foret: et tunc de illa voce implicita fiat mutatio ad aliam vocem eiusdem gradus musicalis que gradum ipsius ascensus possit attingere Verbi gratia.

[Gent, Rijksuniversiteit, 70(71), f.116r,3; text: my, [rob]fa] [GENTPRA 04GF]

Exemplum.

Et vides quod cantus huiusmodi de my in Elamy ascendit ad fa in bfa[sqb]my: nec potes in isto casu mutare my in la in Elamy: quia illa mutatio tibi suffragari non posset ad ascendendum: sed ad descendendum solum. Vides etiam quod ipsa vox my de Elamy: ex naturali ordine ascensus sex vocum musicalium attingere non potest fa in bfa[sqb]my sine intermedia mutatione. Quapropter ascende implicite: de my in Elamy ad la in alamyre qui est terminus naturalis ascensus ipsarum sex vocum musicalium: ac si ibi illa vox la scriberetur et tunc muta la in vocem my in eodem gradu alamyre que vox my in alamyre propius et immediatus attingere potest ipsam vocem fa in bfa[sqb]my: et [f.116v] tunc soluisabis sic ut re fa fa sol fa my (la my) [mutatio supra lin.] fa re fa: vt patet in exemplo sequenti.

[Gent, Rijksuniversiteit, 70(71), f.116v,1; text: my, lamy, [rob]fa] [GENTPRA 05GF]

Exemplum.

Quod si quis mihi dixerit ista duo exempla communissima et planissima sunt: et cantari possunt per disiunctam: que disiuncta dicitur vehemens transitus ab vna deductione vocum musicalium in aliam altius scilicet quam la uel bassius quam vt absque quacumque mutatione ibi fieri possibili ergo non oportet tantas fringas facere de huiusmodi soluisatione. Ad quod ego respondeo quod ego (deo laus) etiam scio cantare per coniunctam et per disiunctam: sed hic nitor docere Iuuenes non musicos. [M. in marg.] Musicos quidem appello: qui ratione. propensa non solum opeis seruitio sed etiam speculationis hoc est rationis imperio canendi scientiam habent: et ostendunt quod in edificiorum bellorumque opere: contrarium videmus scilicet nuncupatione vocabuli eorum namque nominibus uel edificia asscribuntur uel dicuntur triumphi quorum imperio ac ratione instituta sint uel adepti non quorum opere seruitioque perfecta uel consequuti. Vnde quidem philosophus Guido in musica sic ait Rigmatice.

Musicorum et cantorum magna est distantia.

Isti docent: illi cantant: que componit musica.

Nam qui canit que non sapit diffinitur bestia.

Et ad idem quidam egregius versificator

Bestia non cantor qui non canit arte sed usu

Non vox cantorem facit artis sed documentum.

Exemplum vbi tritonus inuenitur valde raro contingit. [N. in marg.] Et est Responsorium de beato Johanne euangelista. Ecce puer.

[Gent, Rijksuniversiteit, 70(71), f.116v,2; text: tritonus, my, lare, fa, meus, repetitio, Complacuit] [GENTPRA 05GF]

Doctrina qualiter ipse voces musicales per singulos gradus manus uel scale musicalis ad inuicem soluisantur: et de mutationibus nedum ipsarum vocum sed et cantuum adinuicem. Capitulum quartum decimum

DE mutationibus quidem tales dantur regule. Prima est: quod in quocunque gradu musicali vna sola vox seu nota reperitur ibi nulla potest fieri mutatio. Secunda regula est: quod in quocunque gradu musicali due voces seu note reperiuntur ibi fieri possunt due mutationes scilicet prime ad secundam et econtra secunde ad primam: preterquam in vtroque bfa[sqb]my sicut supra visum est. capitulo tercimo decimo folio XL. Quod si in vno et eodem. Tercia regula est: quod in quocunque gradu musicali tres [f.117r] voces seu note reperiuntur ibi possunt fieri sex mutationes scilicet prime ad secundam et econtra: prime ad terciam et econtra et secunde ad terciam et econuerso. Vnde uersus.

Clauis vbi sola: vox est: tibi nil variabit.

Sed si sint bine: fiat mutatio bina.

Preter vtrumque bfa: que fit variatio nulla

Si sint tres voces: bis ter mutatio fiet.

Gammaut habet vnam clauem scilicet [Gamma] grecam et vnam solam vocem seu notam scilicet ut et est fundamentum primi [sqb] duri et nullam habet mutationem per primam regulam: quia vnam solam habet vocem seu notam

Are habet vnam clauem scilicet A. grauem et vnam solam vocem seu notam scilicet re que vox re cantatur per primum [sqb]durum ad ut de gammaut: et nullam habet mutationem per primam regulam quia vnam solam habet vocem seu notam.

[sqb]my habet vnam clauem: scilicet [sqb]durum graue: et vnam solam vocem seu notam scilicet my: que vox my cantatur per primum [sqb]durum ad ut de gammaut et nullam habet mutationem per primam regulam quia vnam solam habet vocem seu notam.

Cfaut vnam habet clauem scilicet C grauem et duas voces seu notas scilicet fa et ut et duas habet mutationes per secundam regulam scilicet fa ut ut fa. fa enim cantatur per [sqb]durum ad ut de gammaut: sed ut cantatur a semetipso per naturam quia ponitur sub claue C.fa mutatur in ut ascendendo de primo cantu [sqb]durali in primum cantum naturalem et econtra ut mutatur in fa descendendo de primo cantu naturali in primum cantum [sqb]duralem.

[Gent, Rijksuniversiteit, 70(71), f.117r; text: Cfaut. Dsolre.] [GENTPRA 05GF]

Dsolre habet vnam clauem scilicet D grauem: et duas habet voces scilicet sol et re: et duas habet mutationes per secundam regulam scilicet sol re re sol. Sol cantatur per primum [sqb]durum ad ut de gammaut: sed re cantatur per primam naturam ad ut de Cfaut. Sol mutatur in re ascendendo de primo cantu [sqb]durali in primum cantum naturalem: et econtra re mutatur in sol descendendo de primo cantu naturali: in primum cantum [sqb]duralem

Elamy habet vnam clauem scilicet E grauem: et duas voces siue duas notas scilicet la et my et duas habet mutationes per secundam regulam scilicet la my my la: la enim cantatur per primum [sqb]durum ad ut de gammaut: sed my cantatur ad primam naturam ad ut de Cfaut. la mutatur in my ascendendo de primo cantu [sqb]durali inprimum cantum naturalem: et econtra my mutatur in la descendendo de primo [f.117v] cantu naturali in primum cantum [sqb]duralem. Ffaut vnam habet clauem scilicet F grauem et duas voces siue notas scilicet fa et ut. et duas habet mutationes per secundam regulam scilicet fa ut ut fa. fa cantatur per primam naturam ad ut de Cfaut et ut cantatur per seipsum per primum bmolle quia ponitur sub claue f. fa mutatur in vt ascendendo de primo cantu naturali in primum cantum bmollarem: et econtra ut mutatur in fa descendendo de primo cantu bmollari in primum cantum naturalem: quorum exempla sequuntur

[Gent, Rijksuniversiteit, 70(71), f.117v,1; text: Ela my. Ffa ut.] [GENTPRA 05GF]

Gsolreut habet vnam clauem scilicet G grauem: et tres voces seu notas scilicet sol re et ut et sex habet mutationes per terciam regulam scilicet solre resol solut utsol reut utre Sol cantatur per primam naturam ad ut de Cfaut. Re cantatur per primum bmolle ad ut de Ffaut et ut cantatur a semetipso per secundum cantum [sqb]duralem quia ponitur sub claue G. Sol mutatur in re ascendendo de primo cantu naturali in primum cantum bmollarem et econtra re mutatur in sol descendendo de primo cantu bmollari in primum cantum naturalem. [B supra lin.] [c. in marg.] Re mutatur in ut ascendendo de primo cantu bmollari in secundum cantum [sqb]duralem. Et ut mutatur in re ascendendo de secundo [sqb]duro in primum cantum bmollarem [b. in marg.] Sol mutatur in ut ascendendo de primo cantu naturali in secundum cantum [sqb]duralem: et econtra ut mutatur in sol descendendo de secundo cantu [sqb]durali in primum cantum naturalem.

[Gent, Rijksuniversiteit, 70(71), f.117v,2; text: G sol re ut.] [GENTPRA 05GF]

Alamyre habet vnam clauem scilicet a paruam et simplicem et tres voces siue notas scilicet. la my re et sex habet mutationes per terciam regulam scilicet lamy myla lare rela myre remy. la cantatur per primam naturam ad ut de Cfaut: my cantatur per primum cantum bmollarem ad ut de Ffaut: et re cantatur per secundum cantum [sqb]duralem ad ut de Gsolreut. la mutatur in my. ascendendo de primo cantu naturali in primum cantum bmollarem et econtra my mutatur [f.118r] in la descendendo de primo cantu bmollari in primum cantum naturalem. La mutatur in re ascendendo de primo cantu naturali in secundum cantum [sqb]duralem: et econtra. Re. mutatur in la descendendo de secundo cantu [sqb]durali in primum cantum naturalem. Et my muutatur in re ascendendo de primo cantu bmollai in secundum cantum [sqb]duralem. Et re mutatur in my ascendendo de secundo cantu [sqb]durali in primum cantum bmollarem quorum exempla sequuntur hic.

[Gent, Rijksuniversiteit, 70(71), f.118r,1; text: A. la my re] [GENTPRA 06GF]

bfa[sqb]my habet duas claues scilicet b rotundam et [sqb]quadratam: et habet duas voces seu notas scilicet fa et my: fa seruit ad b rotundam: et my seruit ad [sqb] quadratam: fa cantatur per bmolle ad ut de Ffaut: et my cantatur per [sqb]durum ad ut de Gsolreut. et nullas habet mutationes per exceptionem a secunda regula.

csolfaut habet vnam caluem scilicet c paruam simplicem et tres voces siue notas scilicet sol fa et ut et sex habet mutationes per terciam regulam scilicet solfa fasol solut utsol faut utfa. Sol cantatur per bmolle ad ut de ffaut. fa cantatur per [sqb]durum ad ut de Gsolreut: et ut cantatur a semetipso per secundam naturam quia ponitur sub claue c. Sol mutatur in fa descendendo de primo cantu bmollari in secundum cantum [sqb]duralem. Et similiter fa mutatur in sol descendendo de secundo cantu [sqb]durali in primum cantum b mollarem. Sol mutatur in ut ascendendo de primo cantu bmollari in secundum cantum naturalem: et ut mutatur in sol descendendo de secundo cantu naturali in primum cantum bmollarem fa mutatur in ut ascendendo de secundo cantu [sqb]durali in secundum cantum naturalem et ut mutatur in fa descendendo de secundo cantu naturali in secundum cantum [sqb]duralem. Exempla.

[Gent, Rijksuniversiteit, 70(71), f.118r,2; text: C sol fa vt] [GENTPRA 06GF]

Dlasolre habet vnam clauem scilicet d paruam simplicem: et tres notas siue voces scilicet la sol et re: et sex habet mutationes per terciam regulam scilicet lasol solla lare rela solre resol la cantatur per [f.118v] bmolle ad ut de Ffaut. Sol cantatur per [sqb]durum ad ut de Gsolreut: et re cantatur per naturam ad ut de csolfaut la mutatur in sol descendendo de primo cantu bmollari in secundum cantum [sqb]duralem. Et sol mutatur in la etiam descendendo de secundo cantu [sqb]durali in primum cantum bmollarem. La mutatur in re ascendendo de primo cantu bmollari in secundum cantum naturalem. Et re mutatur in la descendendo de secundo cantu naturali in primum cantum bmollarem. Item sol mutatur in re ascendendo de secundo cantu [sqb]durali in secundum cantum naturalem: Et re mutatur in sol econverso descendendo de secundo cantu naturali in secundum cantum [sqb]duralem. Sequuntur exempla.

[Gent, Rijksuniversiteit, 70(71), f.118v,1; text: d. la sol re] [GENTPRA 06GF]

Elamy habet vnam clauem scilicet e paruam simplicem et duas voces siue notas scilicet la et my. et duas mutationes habet per secundam regulam scilicet lamy myla. La cantatur per [sqb]durum ad ut de Gsolreut: et my cantatur per naturam ad ut de csolfaut. La mutatur in my ascendendo de secundo cantu [sqb]durali in secundum cantum naturalem: Et my mutatur in la econuerso descendendo de secundo cantu naturali in secundum cantum [sqb]duralem. Ffaut habet vnam clauem scilicet f paruam simplicem et duas voces siue notas scilicet fa et ut et duas habet mutationes per secundam regulam scilicet fa ut ut fa. Fa cantatur per naturam ad ut de csolfaut et ut cantatur a semetipso per secundum bmolle quia ponitur sub claue F. Fa mutatur in ut ascendendo de secundo cantu naturali in secundum cantum bmollarem: et ut mutatur in fa descendendo econuerso de secundo cantu bmollari in secundum cantum naturalem. Vnde exempla sequuntur hic inferius.

[Gent, Rijksuniversiteit, 70(71), f.118v,2; text: e. la my. F. fa ut] [GENTPRA 06GF]

gsolreut habet vnam clauem scilicet g paruam simplicem: et tres voces siue notas. scilicet sol re et ut et sex habet mutationes per terciam regulam scilicet solre resol solut utsol reut utre. Sol cantatur per secundam naturam ad ut de csolfaut. re cantatur per secundum bmolle ad ut de ffaut: et ut cantatur a semetipso [f.119r] per tercium [sqb]durum: quia ponitur sub claue g. Sol mutatur in re ascendendo de secundo cantu naturali in secundum cantum bmollarem et econtra re mutatur in sol descendendo de secundo cantu bmollari in secundum cantum naturalem. Sol mutatur in ut ascendendo de secundo cantu naturali in tercium cantum [sqb]duralem et econtra ut mutatur in sol descendendo de tercio cantu [sqb]durali in secundum cantum naturalem. Re mutatur in ut ascendendo de secundo cantu bmollari in tercium cantum [sqb]duralem. Et ut mutatur in re ascendendo de tercio cantu [sqb]durali in secundum cantum bmollarem Vnde hic inferius sequuntur exempla.

[Gent, Rijksuniversiteit, 70(71), f.119r,1; text: g sol re ut] [GENTPRA 07GF]

aalamyre habet vnam clauem scilicet aa paruam sed duplicatam et tres voces siue notas scilicet la my et re et sex habet mutationes per terciam regulam scilicet lamy myla: lare: rela: myre: remy: La cantatur per secundam naturam ad ut de csolfaut: my cantatur per secundum bmolle ad ut de ffaut: et re cantatur per tercium [sqb]durum ad ut de gsolreut. La mutatur in my. ascendendo de secundo cantu naturali in secundum cantum bmollarem. Et econtra my mutatur in la descendendo de secundo cantu bmollari in secundum cantum naturalem. La mutatur in re ascendendo de secundo cantu naturali in tercium cantum [sqb]duralem Et re mutatur in la descendendo de tercio cantu [sqb]durali in secundum cantum naturalem. Item my mutatur in re ascendendo de secundo cantu bmollari in tercium cantum [sqb]durale. Et re mutatur in my ascendendo de tercio cantu [sqb]durali in secundum cantum bmollarem. Exempla sequuntur

[Gent, Rijksuniversiteit, 70(71), f.119r,2; text: aa la my re] [GENTPRA 07GF]

bbfa[sqb][sqb]my habet duas claues scilicet bb. rotundam sed duplicatam et [sqb][sqb] quadratum etiam duplicatam et habet duas voces seu notas scilicet fa et my. fa seruit ad bb rotundam et my seruit ad [sqb][sqb] quadratam. Fa [f.119v] cantatur per secundum bmolle ad ut de ffaut: et my cantatur per tercium [sqb]durum ad ut de gsolreut: et nullas habet mutationes per exceptionem a secunda regula. ccsolfa habet vnam clauem scilicet cc paruam sed duplicatam: et duas voces seu notas scilicet sol et fa: et duas habet mutationes per secundam regulam scilicet solfa fasol. Sol cantatur per secundum bmolle ad ut de ffaut: Et fa cantatur per tercium [sqb]durum ad ut de gsolreut. Sol mutatur in fa desecendendo de secundo cantu bmollari in tercium cantum [sqb]duralem. Et fa mutatur in sol etiam descendendo de tercio cantu [sqb]durali in secundum cantum bmollarem. ddlasol habet vnam clauem scilicet dd. paruam sed duplicatam et duas voces siue notas scilicet la et sol. et habet duas mutationes per secundam regulam scilicet lasol solla. La cantatur per secundum bmolle ad ut de ffaut. et sol cantatur per tercium [sqb]durum ad ut de gsolreut. La mutatur in sol descendendo de secundo cantu bmollari in tercium cantum [sqb]duralem Et sol mutatur in la descendendo de tercio cantu [sqb]durali in secundum cantum bmollarem Exempla vtrobique patent hic inferius descripta.

[Gent, Rijksuniversiteit, 70(71), f.119v; text: cc sol fa dd la sol] [GENTPRA 07GF]

eela habet vnam clauem scilicet ee paruam sed duplicatam: et vnam solam habet vocem siue notam scilicet la: et nullas habet mutationes per primam regulam: quia non habet nisi vnam notam scilicet la: Et cantatur la per tercium [sqb]durum ad ut de gsolreut Et bene aduerte sicut patet ex supra scriptis: quod due ultime mutationes de vtroque gsolreut et vtroque alamyre fiunt ambe ascendendo: et due prime mutationes de csolfaut et dlasolre fiunt ambe descendendo: Similiter in ccsolfa et ddlasol.

De tredecim speciebus musice quas ponit dominus Guido in suo micrologo et de discretione vnius ad alteram. Capitulum quintum decimum.

VEnerabilis dominus Guido monachus beati benedicti ordinis in sua musica ponit .13 species musice que sunt vnisonus semitonium minus tonus. Semiditonus Ditonus. Dyatesseron. Tritonus Dyapenthe. Semitonium cum dyapenthe. Tonus cum dyapenthe. Semiditonus cum dyapenthe. Ditonus cum dyapenthe: et dyapason. Quia ergo istarum specierum [f.120r] cognitio necessaria est ei qui scientiam canendi vult habere propter quod dicit ipse Guido vbi supra: quod cantares suo tempore cadebant in maximum cantandi errorem: eo quod nesciebant vim toni et semitonij: et per consequens nec vim seu naturam ceterarum specierum musicalium. Ideo hic ad singulas ipsas species percurrendum est et quelibet ab alia propter Iuuenes discernatur et vis et natura cuiuslibet ostendatur Vnde Vnisonus est vnius et eiusdem vocis immediata repetitio. Et dicitur vnisonus quasi vniformis prolationis sonus in eadem linea uel in eodem spacio: ut sunt toni istarum trium vocum seu notarum sol sol sol in eodem gradu musicali: vbi sol reperitur Et vnisonus nullum habet interuallum. Et notanter dicitur vnius et eiusdem vocis: quia si essent diuerse voces etiam in eadem linea uel in eodem spacio que vno eodem et equali sono proferri non possent: ut si in bfa[sqb]my due voces inueniantur quarum vna sit fa et altera my non esset vnisonus quia fa et my in bfa[sqb]my vno eodem et equali sono proferri non possunt: sicut supra ostensum est capitulo septimo huius secunde partis folio XXXV. littera X. secus est de diuersis vocibus in alijs gradibus scale musicalis seu manus quam in bfa[sqb]my quia quotquot in quolibet gradu voces fuerint: omnes vno eodem et equali sono proferuntur quia idem est si cantem in gsolreut: sol re ut: siue cantem sol sol sol quia omnes ille voces sol re ut vno eodem et equali sono proferuntur et sic de alijs.

Quid autem sit semitonium minus dictum est supra capitulo quarto huius secunde partis in principio. et non fit semitonium minus nisi inter my et fa quando cadunt in diuersis gradibus: et habet semitonium duo interualla scilicet my fa et econtra

Tonus prout hic sumitur a Boetio sic diffinitur Tonus est coherentia duarum vocum plenum et perfectum sonum emittentium sicut inter istas voces utre reut remy myre fasol solfa solla lasol. et dicitur a tono as are: quia potenter et perfecte tonat. et duo habet interualla. Semiditonus est: quedam species que inter musicos tercia imperfecta appellatur eo quod ponitur ex vno tono perfecto: et vno imperfecto: qui tonus imperfectus semitonium minus appellatur: sicut re ad fa uel my ad sol et econtra et habet tria interualla scilicet re my fa uel my fa sol. Et dicitur semiditonus a semus a um quod est imperfectus a um et dytonus quasi imperfectus dytonus quia ad duos tonos perfectos peruenire non potest. Dytonus est quedam species que inter musicos: tercia perfecta appellatur et continet in se duos tonos perfectos sicut ut ad my uel fa ad la. et econtra. Et dicitur a dya quod est duo et tonus quia ibi sunt duo toni simul iuncti. Et habet tria [f.120v] interualla scilicet ut re my: uel fa sol la: et econtra. Dyatesseron est quedam species: que inter musicos quarta imperfecta appellatur et continet in se duos tonos perfectos et vnum imperfectum: qui tonus imperfectus dicitur semitonium minus sicut ut ad fa uel re ad sol uel my ad la et econtra. Et dicitur a dya quod est de et tesseron quod est .4. quasi consonantia de 4. vocibus: quapropter 4. habet interualla scilicet ut re my fa: uel re my fa sol: uel my fa sol la: et econtra. Tritonus est quedam species que inter musicos. quarta perfecta appellatur et continet in se tres tonos perfectos sicut de fa in Ffaut ad my de bfa[sqb]my uel de fa in bfa[sqb]my. ad my in Elamy et econtra. Et dicitur a tris quod est tres et tonus quasi tres tonos in se continens et habet 4. interualla scilicet fa sol la mutata in re et my et econtra. Dyapenthe est quedam species que inter musicos quinta appellatur et continet in se tres tonos perfectos et vnum imperfectum qui tonus imperfectus semitonium minus dicitur: sicut ut ad sol: uel re ad la: et econtra: Et dicitur a dya quod est de: et pentha quod est quinque quasi species [de supra lin.] quinque vocibus quapropter quinque habet interualla: scilicet ut re my fa sol vel re my fa sol la: et econtra Semitonium cum dyapenthe: est quedam species que apud musicos dicitur sexta imperfecta et componitur ex tribus tonis perfectis et duobus imperfectis hoc est ex duobus semitonijs minoribus sicut sonat my de Elamy ad fa de csolfaut et habet 6. interualla scilicet my fa sol la mutata in re my fa et econtra. Tonus cum dyapenthe est quedam species que apud musicos dicitur sexta perfecta continens. 4. perfectos tonos cum vno imperfecto hoc est cum vno semitonio: sicut sonat ut de cfaut ad la de alamyre et habet .6. interualla: scilicet ut re my fa sol la et econtra Semiditonus cum dyapenthe est quedam species que apud musicos vocatur septima imperfectam et continet quatuor tonos perfectos et duos imperfectos que sunt duo semitonia minora hoc est continet quinque tonos dempto comate: sicut sonat my in [sqb]my ad la in alamyre: et habet septem interualla: scilicet my fa sol la mutata in my fa sol la et econtra. Ditonus cum dyapenthe est quedam species que apud musicos septima perfecta appellatur et continet in se quinque tonos perfectos et vnum imperfectum qui semitonium minus dicitur sicut sonat fa de Ffaut ad la de elamy in acutis et habet septem interualla scilicet fa sol la mutata in re my fa sol la et econtra. Dyapason est quedam species que apud musicos octaua appellatur et continet in se quinque tonos perfectos et duos imperfectos qui sunt duo semitonia minora: et habet octo interualla et sonat [f.121r] dyapason de qualibet littera scale musicalis uel manus ad quamlibet litteram sibi similem ut de [Gamma]ut ad Gsolreut in spacio et de Gsolreut in spacio ad gsolreut in linea: uel de Are in alamyre: et sic de alijs: Et dicitur a dya quod est de: et pan quod est totum et cheron quod est vox. quasi in se continens omnes alias voces uel aliarum specierum voces. Et sicut omnes supra scripte species infra dyapason ordinantur ad vnisonum: ita et ipse singule repeti et ordinai possunt supra dyapason. ymmo et supra duplicem dyapason que velit. Sequitur quedam antiphona auctentica et famosa quam ipse venerabilis dominus Guido ordinauit ad huiusmodi species intonandas uel saltem magis vsitatas: Tonus uero secundum Iheronimum est acuta annuntiatio vocis. Est enim tonus armonie differentia et quantitas que in vocis accentu uel tenore consistit usque ad nouem

[Gent, Rijksuniversiteit, 70(71), f.121r; text: novem. Ter terni sunt modi: quibus omnis cantilena contexitur. Vnisonus. Semitonium Tonus Semiditonus Dytonus Dyatesseron Dyapenthe Semitonium cum dyapenthe Tonus cum dyapenthe. Adest sonus dyapason si quem delectat: hunc eius esse modum cognoscat Cumque tam paucis clausulis, 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9] [GENTPRA 08GF]

[f.121v] [Gent, Rijksuniversiteit, 70(71), f.121v,1; text: tota armonia formetur. Vtilissimum est eam alte memorie commendare: nec prius ab huiusmodi studio quiescere donec vocum interuallis cognitis. totius armonie facillime queas comprehendere noticiam. seculorum Amen. E u o v a e.] [GENTPRA 09GF]

Supradictus dominus Guido in hac sua antiphona exemplari non posuit tritonum Semiditonum et Dytonum cum dyapenthe: eo quod sint species omnino dissone: et raro occurrunt in cantu.

[Gent, Rijksuniversiteit, 70(71), f.121v,2; text: Vnisonus. Semitonium [A. in marg.] Tonus Semiditonus Ditonus Dyatesseron Dyatesseron [per coniunctam supra lin.] Tritonus Dyapenthe [B. in marg.] Dyapenthe [per coniunctam supra lin.] Semitonium cum dyapenthe. Tonus cum dyapente Semiditonus cum dyapenthe] [GENTPRA 09GF]

[f.122r] [Gent, Rijksuniversiteit, 70(71), f.122r; text: Ditonus cum dyapenthe. Dyapason. et cetera] [GENTPRA 10GF]

Quid sit dicere ficta musica: uel quid sit dicere cantare per coniunctas Capitulum sextum decimum.

Ficta musica nihil aliud est quam positio toni pro semitonio et econtra. Et si inter duos gradus musicales immediatos semitonium poneretur vbi regulariter ponendus esset tonus: uel econtra. Ficta musica est: quam fictam musicam appellant plerique cantare per coniunctas [C. in marg.] Vnde sciendum quod coniuncta dicitur alicuius deductionis uel proprietatis musicalis de loco proprio ad locum alienum secundum sub et supra transpositio. Vnde sequitur quod tunc cadit semitonium vbi regulariter deberet cadere tonus et econtra que tamen coniuncte dicuntur propterea inuente: ut si quis cantus irregularis foret per eas ad regularem cantum debite reduci posset. Pro cuius euidentia notandum quod omnis coniuncta aut signatur per bmolle aut per [sqb]durum (hoc est per b rotundam uel per [sqb] quadratam et hoc in locis inusitatis et hoc est extra bfa[sqb]my qui est proprius gradus huiusmodi clauium uel signorum b et [sqb]. Quare attende quod vbicunque ponitur bmolle extra bfa[sqb]my: ibi debet verus sonus illius gradus deprimi per vnum semitonuum maius: et debet ibi dici fa vbi vero signatur [sqb] quadratum: ibi debet verus sonus illius gradus elevari per vnum semitonium maius et debet ibi dici my. Et quandocunque aliquod istorum signorum scilicet bmolle uel [sqb]durum pro coniuncta ponitur in principio linee uel spacij: cuiuscunque cantus tunc omnes voces illius deductionis uel proprietatis musicalis transposite cantari debent ad respectum illius signi in principio positi: nisi per aliud signorum supradictorum interpositum hoc tollatur etiam si fieret transitus de vna deductione in aliam puta de [sqb]duro uel bmolli in naturam uel econtra. [D. in marg.] Vnde sciendum quod apud veteres ficta musica solum in tribus gradibus ponebatur scilicet primo my per [sqb]durum in Ffaut in linea cuius vox ut cadebat in Dsolre cum correspondentia ceterarum vocum ad ipsam consequentium. Secundo ponebant fa per bmolle in Elamy in linea cuius vox ut cadebat in bfa[sqb]my in spacio cum correspondentia ceterarum vocum ad eam consequentium. Et tercio ponebant my per [sqb]durum in Ffaut in spacio cuius vox ut cadebat in dlasolre cum correspondentia ceterarum vocum ad eam consequentium. Vnde tales extant versus.

Vt dsolre tent: bfa[sqb]. simul et dlasolre.

[f.122v] Quando ficta suum depromit musica cantum.

[E. in marg.] Posteri uero adhuc alias coniunctas superaddunt cantu id exigente ut dicunt. Nam aliqui ponunt fa per bmolle in [sqb]my in grauibus cuius deductio incipit in F. sub [Gamma]ut et finit in Elamy in spacio: et cantatur hec deductio per bmolle propter signum superueniens: que vtique regulariter cantari deberet per [sqb]durum de [Gamma]ut. Ex quo patet quod ista coniuncta nihil aliud est quam illius deductionis siue proprietatis cantus que incipit in [Gamma]ut ad inferiorem locum siu transpositio. Exempla huius coniuncte habentur in Responsorio de beata virgine Sancta et immaculata virginitas. Ibi non poterant. Et in Responsorio de Machabeis domine deus melius est. ibi et miserere.

[Gent, Rijksuniversiteit, 70(71), f.122v,1; text: non poterant, Et miserere.] [GENTPRA 10GF]

Alij ponunt fa per bmolle in Elamy in spacio cuius deductio incipit in [sqb]my in grauibus et finit in Gsolreut in spacio et cantatur hec deductio per bmolle propter signum superueniens: que tamen regulariter cantari deberet per naturam de Cfaut. Ex quo patet: quod ista coniuncta nihil aliud est quam illius deductionis siue proprietatis: que incipit in Cfaut ad inferiorem locum sui transpositio. Exemplum huius coniuncte habetur in Responsorio de beata virgine Gaude Maria virgo ibi intere

[Gent, Rijksuniversiteit, 70(71), f.122v,2; text: intere misti.] [GENTPRA 10GF]

Alij ponunt my per [sqb]durum in Ffaut in linea: cuius deductio incipit in Dsolre et finit in bfa[sqb]my in spacio et est prima positio antiquorum: et cantatur ista deductio per [sqb]durum propter signum superueniens extra suos limites que vtique alias cantari regulariter deberet per [sqb]durum de Gsolreut. Ex quo patet quod ista coniuncta nihil aliud est quam illius deductionis que incipit in Gsolreut ad superiorem locum sui transpositio Exemplum in communione de confessoribus Beatus seruus ibi inuenerit vigi

[Gent, Rijksuniversiteit, 70(71), f.122v,3; text: inuenerit vigilantem.] [GENTPRA 10GF]

Alij ponunt my per [sqb]durum in csolfaut cuius deductio incipit in alamyre in linea et finit in ffaut in spacio et cantatur hec deductio per [sqb]durum propter signum superueniens extra suos limites: que alias nihil cantaretur per [sqb]durum in suo limite. Ex quo patet quod ista coniuncta nihil aliud est quam illius deductionis uel proprietatis [f.123r] cantus: que incipit in Gsolreut ad superiorem locum sui transpositio Exemplum huius coniuncte habetur in illo Responsorio de beata virgine Aue festiua ibi triclinia.

[Gent, Rijksuniversiteit, 70(71), f.123r,1; text: triclinia.] [GENTPRA 11GF]

Alij ponunt my per [sqb]durum in Ffaut in spacio cuius deductio incipit in dlasolre et finit in bfa[sqb]my in linea et est tercia positio antiquorum. Et cantatur hec deductio per [sqb]durum propter signum superueniens extra suos limites que tamen alias regulariter cantari deberet: per naturam de csolfaut Ex quo patet quod ista coniuncta nihil aliud est quam illius deductionis siue proprietatis cantus que incipit in csolfaut ad superiorem locum sui transpositio Exempla huius coniuncte habentur in Responsorio Si consurrexisti ibi que sursum sunt. Et in alleluia de sacramento ibi et sanguis.

[Gent, Rijksuniversiteit, 70(71), f.123r,2; text: que sursum sunt, et sanguis] [GENTPRA 11GF]

Alij ponunt my per [sqb]durum in Cfaut. Alij etiam ponunt fa per bmolle in Elamy in linea Et alij fa per bmolle in alamyre in linea. Et alij fa per bmolle in alamyre in spacio. Et alij ponunt my per [sqb]durum in ccsolfa. Sed quia horum exempla non inueni autentica ideo illa hic deducere non curaui.

[Gent, Rijksuniversiteit, 70(71), f.123r,3; text: Tabula coniunctarum id est ficte musice: [Gamma], A, [sqb], C, D, E, F, G, a, b, c, d, e. f. g. aa, [sqb]b, cc, dd, ee, Ff, ut, re, my, fa, sol, la, fa ut, sol re, la my, sol re ut, la my re, fa [sqb] my, sol fa ut, la sol re, sol fa, la sol] [GENTPRA 11GF]

[f.123v] Huic monocordo greco Boetij dominus Guido monachus quidam ordinis beati benedicti superaddidit adhuc 4. gradus seu cordas scilicet bb[sqb][sqb] cc dd ee sub duplicibus litteris. Dicens hee enim a multis superflue dicuntur nos autem maluimus ab ut dare quam deficere: fiuntque XX. in simul gradus: quibus si adiungatur [Gamma] greca eisdem temporibus adinuenta fiunt in vniuerso. XXII gradus siue corde musicales Aliqui volunt dicere quod ipse Guido non addiderit ee: qui est ultimus gradus monocordi sed hoc parum facit quis addiderit: cum et moderni illo gradu vtantur

[Gent, Rijksuniversiteit, 70(71), f.123v; text: Duplex dyapason. Dyapason. dyatesseron. dyapenthe. gradus principales, gradus medij, gradus acuti, gradus excellentes, A, [sqb], C, D, E, F, G, B, Netheyperboleon. Paratritheyperboleon. Tritheyperboleon. Netediezeumenon. Paranediezeumenon. Tritediezeumenon. Paramese. Tritesinemenon. Mese. Lycanosmeson. Parypatheymeson. Ypatheymeson. Lycanosypaton. Perypatheypaton. Ypatheypaton. Proslambanomenon Ypopanthos, tonus. semitonium minus, semitonium maius, Monocordum grecum Boetij. Monocordum Guidonis. eela. ddlasol, ccsolfa, [sqb]-my, b-fa, aalamyre, gsolreut, Ffaut, elamy, dlasolre, csolfaut, alamyre. Gsolreut, Elamy, Dsolre, Cfaut, Are, [sqb]my, gamma [Gamma]ut] [GENTPRA 12GF]


Next file: GENTSPE_MGRU70