THESAVRVS MVSICARVM LATINARVM

Multipart file
Previous file: TINCPT2  


[146] Incipit Tertius.

Capitulum I--De octo generalibus regulis circa omnem contrapunctum observandis, quarum prima est quod omnis contrapunctus per concordantiam perfectam incipere finireque debet.

Quoniam autem huc usque de usu concordantiarum permissuque discordantiarum ac utratumque ordinatione in quovis contrapuncto satis superque disseruimus, finem huic operi nostra daremus, nisi octo generalium regularum circa onmem contrapunctum observandarum relatio nos aliquantisper eum differre compelleret.

Unde ut a prima incipiamus, omnis contrapunctus per concordantiam perfectam et incipere et finire debet. Quemadmodum omnia huius libri exempla superius posita manifestissime ostundunt. Si tamen aliqua pausa cantum antecesserit, cantus ipse per imperfectam concordantiam incipere poterit, ut hic patet:

[CSM22/2:146,1; text: J'aime qui m'aime, Tenor, J'aime qui m'aime] [TINCPT3 01GF]

Praeterea nonnulli, quibus assentior, dicunt non esse vitiosum si multis super librum canentibus aliqui eorum in concordantiam desinant imperfectam. Quod tamen intelligendum censeo ubi plures fuerint concinentes quam concordantiae perfectae vocibus eorum contentae, ita etiam quod a sexta, tertiadecima, vicesimaque supra notam inferiorem abstineant. Sic enim nulla earum propter eius duritiem et praecipue cum quinta, duodecima et decimanona perfectioni congruit, ut hic probatur:

[CSM22/2:146,2; text: Exempla proxime dictorum] [TINCPT3 01GF]

Capitulum II--De secunda generali regula secundum quam licitum est per imperfectas concordantias non autem perfectas cum tenore ascendere ac descendere.

[147] Secunda regula est quod per concordantias imperfectas non autem perfectas eiusdem speciei cum tenore ascendere descendereque debemus ut in exemplo praeposito omnibusque aliis antecedentibus patet.

Verumtamen ubi compositio trium aut plurium partium fit, nonnulli unam partem cum alia inferiori duntaxat excepta, per easdem species concordantiarum etiam perfectarum ascendere descendereque permittunt. Immo si duarum partium ascensus aut descensus per concordantias perfectas eiusdem speciei fiat, dummodo aliqua intervenerit pausa, compositor a pluribus excusatur, ut hic patet:

[CSM22/2:147; text: O mater Dei memento mei. Tenor, O mater Dei memento mei. Contratenor, O mater Dei memento mei.] [TINCPT3 01GF]

[148] Huiusmodi tamen ascensus vel descensus per concordantias perfectas eiusdem speciei multis quos imitari studeo displicet. Et profecto nisi in compositione quatuor aut quinque aut plurium partium necessitate alicuius venustae perfectionis aut ordinatae progressionis eos minime censeo permittendos. Utque clarius regula haec cum sequenti proxima intelligatur, sciendum est concordantias sive perfectas sive imperfectas eiusdem speciei dictas, quae speciei non differunt, sicut duo unisoni, duae tertiae, duae quintae, et sic de aliis.

Capitulum III--De tertia regula generali quae tenore in eodem loco permanente plures concordantias non solum imperfectas verum etiam perfectas unam post aliam continuo assumi permittit.

Tertia regula est quod tenore in eodem loco permanente licet plures concordantias non solum imperfectas verum etiam perfectas eiusdem speciei unam post aliam continuo assumere, ut hic:

[CSM22/2:148,1; text: Exempla] [TINCPT3 02GF]

Attamen ubi aliae concordantiae possunt intermitti, huiusmodi contrapunctus super cantum planum canendo diligenter est evitandus.

In re facta vero, praecipue si imperfectae fuerint concordantiae aliquando propter verba convenientissime admittitur, ut hic probatur:

[CSM22/2:148,2; text: O Barbara virgo, Tenor] [TINCPT3 02GF]

[149] [CSM22/2:149,1; text: pulcherrima.] [TINCPT3 02GF]

Capitulum IV--De quarta generali regula per quam praecipitur ut quam proximus et quam ordinatissimus poterit contrapunctus fiat.

Quarta regula est quod quam proximus et quam ordinatissimus poterit contrapunctus fieri debebit, etiam licet coniunctionibus longorum intervallorum tenor sic e converso formatus, ut hic patet:

[CSM22/2:149,2; text: Exempla] [TINCPT3 02GF]

Sed ab hac regula eximuntur, qui magis contrapuncto dulciori ac venustiori student quam propinquiori. Quique pluribus super librum canentibus ut contrapunctum diversificent, eum cum moderatione instar quodammodo compositorum longinquum efficiunt, ut hic patet:

[CSM22/2:149,3; text: Contrapunctus, Contrapunctus, Tenor] [TINCPT3 02GF]

[150] Capitulum V--De quinta regula generali quae praecipit ut supra nullam prorsus notam perfectio constituatur per quam cantus distonari possit.

Quinta regula est quod supra nullam prorsus notam sive media, sive superior sive inferior fuerit, perfectio constitui debet per quam cantus distonatio contingere possit. Quodquidem penitus aurium iudicio reliquendum censeo, ut hic:

[CSM22/2:150,1; text: Contrapunctus, Tenor] [TINCPT3 03GF]

Sumitur autem hic perfectio pro cuiusque cantus media seu finali clausula per concordantiam perfectam regulariter efficienda, quamvis et interdum loco eius assumatur imperfecta, ut hic:

[151] [CSM22/2:151; text: O Georgi regnans feliciter, Ora Deum pro nobis iugiter. Contratenor, Tenor] [TINCPT3 04GF]

[152] Capitulum VI--De sexta generali regula quae redictas fieri prohibit.

Sexta regula est quod super cantum planum canentes in quantum possumus redictas evitare debemus maxime si aliquae fuerint in tenore, ut hic:

[CSM22/2:152,1; text: Exempla] [TINCPT3 05GF]

Et quamvis ex omni parte in re facta regulariter etiam prohibeantur, aliquando tamen sonum campanarum aut tubarum imitando, ubique tollerantur, ut hic patet:

[CSM22/2:152,2; text: Qui regnas in caelestibus se- , Tenor, Contratenor] [TINCPT3 05GF]

[153] [CSM22/2:153; text: -des, conterens infimas da gaudiis felicibus perfrui nostras animas.] [TINCPT3 06GF]

[154] Utque patet in his exemplis, redictas nihil aliud est quam unius aut plurium coniunctionum continua repetitio:

Capitulum VII--De septima regula generali qua duas perfectiones in eodum loco fieri continue vetatur.

Septima regula est quod super planum cantum etiam canendo duae aut plures perfectiones in eodem loco continue fieri non debent, licet ad hoc quodammodo cantus ipse planus videatur esse coaptatus, ut hic:

[CSM22/2:154; text: Contrapunctus, Tenor] [TINCPT3 07GF]

Quaequidem regula tam exacte a compositoribus est observanda ut nec etiam huiusmodi tenorem conficere debent, qui bis in eodem loco duarum aut plurium continuarum perfectionum dispositionem habeat. Talis enim compositio cum redictis evidentissimam contrahit affinitatem, unde tamquam varietati contraria omnino est evitanda.

[155] Capitulum VIII--De octava et ultima generali regula quae varietatem in omni contrapuncto exquirendam accuratissime praecipit.

Octava siquidem et ultima regula haec est quod in omni contrapuncto varietas accuratissime exquirenda est, nam, ut Horatius in sua Poetica dicit, "Cytharedus ridetur corda si semper oberrat eadem."

Quemadmodum enim in arte dicendi varietas, secundum Tullii sententiam, auditorem maxime delectat, ita et in musica concentuum diversitas animos auditorum vehementer in oblectamentum provocat, hinc et Philosophus in Ethicis varietatem iocundissimam rem esse naturamque humanam eius indigentem asserere non dubitavit.

Hanc autem diversitatem optimi quisque ingenii compositor aut concentor efficiet, si nunc per unam quantitatem, nunc per aliam, nunc per unam perfectionem, nunc per unam proportionem, nunc per aliam, nunc per unam coniunctionem, nunc per aliam, nunc cum syncopius, nunc sine syncopis, nunc cum fugis, nunc sine fugis, nunc cum pausis, nunc sine pausis, nunc diminutive, nunc plane, aut componat aut concinnat. Verumtamen in his omnibus summa est adhibenda ratio, quippe ut de concentu super librum taceam qui pro voluntate concinentium diversificari potest, nec tot nec tales varietates uni cantilenae congruunt quot et quales uni moteti, nec tot et tales uni moteti quot et quales uni missae.

Omnis itaque res facta pro qualitate et quantitate eius diversificanda est prout infinita docent opera, non solum a me, verum etiam ab innumeris compositoribus aevo praesenti florentibus edita. Plures enim ac aliae [156] varietates existunt tam in missis L'homme armé Guillermi Dufay, Et vinus G. Fauges, quam in motetis Clangat Johannis Regis et Congaudebant Anthonii Busnois, et plures ac aliae tam in his motetis quam in cantilenis Ma maistresse Johannis Okeghem et La Tridaine, a deux Firmini Caron. Quosquidem cantus pro conformatione huius nostrae regulae meis quidem pratermissis in exempla non ab re produxi. Enimvero et eos summis laudibus extollendos et penitus imitandos censeo, ne contra officium boni viri me solum probare, alios autem ubi recte fecerint contemnere videar.

Capitulum IX--Operis conclusio in qua assiduitas tam componendi quam super librum canendi ad artem in utroque consequendam plurimum commendatur. Haec sunt, prudentissime Rex, quae de arte contrapuncti, ratione ac scientia quam optime potui hoc in opusculo collegi. Sed profecto frustra nisi quisquis in ipsa arte praeclarus evadere nitetur, diligenti cum assuetudine componat aut super librum canat. Nam, ut Cicero Ad Herennium ait, in omni disciplina infirma est artis praeceptio sine summa assiduitate exercitationis.

Siquidem assiduitas sola et unica est quae post vocum, notarum, quantitatum atque concordantiarum generalem quandam cognitionem, arithmetica potius quam musica disciplina Boethii postergata, numerosos cantores et eos praecipue quos superius expressi compositores praestatissimos ac celeberrimos effecit. Neque putandum est hos aut illos huiusmodi compositionis aut super librum cantationis assiduitati, a provecta aetate velut Socratem fidium tractandarum immo a pueritia se penitus tradidisse. Quemadmodum enim Socratem ipsum, tarde nimium sonare incipientem, licet omnium sapientissimus Apollonis oraculo sit iudicatus, a nullo tamen auctore musicum divinum, ut Deodocum ab Homero, aut praeclarum, ut Epaminondam a Tullio, dictum fuisse comperi, sic et nostra tempestate neminem prorsus cognovi qui si a vicesimo anno aetatis eius aut supra sive componere sive super librum canere inceperit, eminentem aut clarum inter musicos locum sibi vendicaverit.

Sed de his hactenus.

Caeterum, inclyte Princeps, quoniam tuis ingentibus beneficiis mihi tantum otii conceditur ut cum animi tranquillitate hoc in tuo almae pacis unico regno, dulcique Parthenope, qua se vatum lumen splendissimum, Virgilius olim poetice [157] studentem nutritum fuisse gloriatur, ingenuae arti musicae operam dare valeo, tuae sacratissimae maiestati una cum ipso opusculo, et animo meo hos versus Ovidii humiliter offero:

"O referant grates, quoniam non possumus ipsi

Dii tibi, qui referunt si pia facta vident."

Liber tertius et ultimus de arte contrapuncti feliciter explicit, quem totum integrum Johannes Tinctoris, ut praefertur, iurisconsultus atque musicus illustrissimi regis Siciliae capellanus, Neapoli incepti absolvitque anno domini 1477o mensis octobris die undecima. Deum orate pro eo.


Previous file: TINCPT2