THESAVRVS MVSICARVM LATINARVM

Multipart file
Next file: AARIH2  


[f.Air] LIBRI TRES DE INSTITVTIONE HARMONICA EDITI A PETRO AARON FLORENTINO INTERPRETE IOANNE ANTONIO FLAMINIO FOROCORNELITE.

[f.Aiir] PETRVS AARON FLORENTINVS CLARISSIMO EQVITI HIERONYMO SANCTO PETRO. SALVTEM DICIT

SCio, te non ignorare Clarissime Eques Hieronyme Sancte Petre, quantam Musicae operam impenderim: quantusque artis eximiae cultor extiterim, meque ex eo non nihil famae esse adeptum: adeo quidem ut non desint, qui me aliquid esse inter nostri seculi musicos arbitrentur. Fuit igitur mos ille mihi constans, atque perpetuus excolere pro uirili parte artem assidue, et cupere propagari maxime. Hinc factum est ut ubicunque hactenus fuerim et libenter, et fideliter illam docuerim. Testes quidem extant pene innumerabiles, qui quod me doctorem habuerint, glorientur, et se plurimum profecisse fateantur. Verum quemadmodum pulchrum duco prodesse, quantum queas praesentis aeui hominibus, ita pulcherrimum ac omni laude prosequendum iudico si quis ita elaborauerit, et cauerit, ut bonum illud perpetuum, ac immortale fiat, et posteris etiam prosit. Haec me ratio, hoc desyderium impulit, ut pulcherrima, et maxime necessaria totius artis praecepta colligerem: et in unum quasi corpus membra congererem. Quanto autem studio, ac diligentia id a me factum sit tecum iudicent ii, quicunque legerint. Qua quidem in re (fateor) magno mihi fuit adiumento Ioannes Antonius Flaminius Forocorneliensis, uir quidem hoc nostro seculo (ut te scire non dubito) famae non incelebris. Is enim et arte dicendi, et sermonis elegantia: quibus quantum polleat cernere poteris, sic nostros labores iuuit, et ornauit, ut sperem, omnibus, quicunque legerint (modo liuor absit) non utilem solum sed et iucundam admodum lectionem fore. Quod opus tam grandem materiam tribus complexum uoluminibus, qualecunque sit, tuo nuncupandum nomini duximus. Quibus id causis (Nam multae sunt atque iustissimae) motus id fecerim, dicerem equidem, nisi et notissimae omnibus forent: et illarum commemoratio potius ab adulatione proficisci quam ob officio uideri posset. Erant quippe alii multi et clarissimi et principes [f.Aiiv] uiri, quibus forte non ingratum esse id potuit, attamen, ut te unum ex omnibus delegerim, ac tibi praecipue dicandum putauerim, eximiae, quae in te effulgent, dotes ac tua ingentia merita effecere. Quod tu quidem ita suscipiendum arbitrabere ut et tuo patrocinio in publicum egredi non reformidet, et sit non apud te solum, et praesentis seculi homines, sed etiam apud posteros mei quidem in te amoris, ac ueteris obseruantiae praecipuum, ac perpetuum pignus, ac testimonium. Vale Ex Forocornelii. VIII Kalendas Februarias. MDXVI.

INDEX CAPITVM TOTIVS OPERIS.

De cantu plano. Caput I.

Manus diuisio in treis partes. Secundum quosdam etiam in quattuor. Caput II.

Alia manus diuisio in treis partes. Caput III.

Positiones manus uiginti. Caput IIII.

Claues in manu dupliciter. Caput V.

Vocem quamlibet per suam proprietatem cani debere. Caput VI.

Per quas proprietates praedictae uoces cani debeant. Caput VII.

Deductiones septem ex proprietatibus. Caput VIII.

Vt quomodo cani debeat. Caput IX.

Mutationes manus. Caput X.

B fa [sqb] mi non pati mutationem. Caput XI.

Mutationem in b fa [sqb] mi aliqua pacto inueniri. Caput XII.

Quomodo mutationes in cantilenis planis faciende sint. Caput XIII.

Mutationes ascendentes non esse semper ascendentes. Caput XIIII.

B molle necessario esse inuentum: atque obesse accidentale. Caput XV.

De tono. Caput XVI.

De semitonio. Caput XVII.

De semiditono. Caput XVIII.

[f.Aiiir] De ditono. Caput XIX.

De tritono. Caput XX.

De diatessaron. Caput XXI.

De diapente. Caput XXII.

De hexachordo. Caput XXIII.

De heptachordo. Caput XXIIII.

De diapason. Caput XXV.

De tonis quattuor antiquis. Caput XXVI.

De tono perfecto imperfecto, et plusquam perfecto. Caput XXVII.

De tono mixto et commixto. Caput XXVIII.

De chorda tonorum. Caput XXIX.

De modulatione sine tono. Caput XXX.

De diapente coniuncto et disiuncto. Caput XXXI.

De terminarione troporum irregularium. Caput XXXII.

De principio, medio, ac fine tonorum. Caput XXXIII.

De principiis tonorum, et seculorum differentiis. Caput XXXIIII.

Quid sit mentio seculorum toties facta. Caput XXXV.

SECVNDI LIBRI CAPITA

De contrapuncto. Caput I.

Musicum et cantorem ualde differre. Caput II.

De mutationibus cantilenarum mensurabilium. Caput III.

De mutationibus quattuor ordinariis in locis b mollis. Caput IIII.

De reliquis duobus b mollis locis. Caput

De mutationibus tenoris. Caput V.

De mutationibus in locis tenoris per b molle cantati. Caput VI.

De mutationibus bassi. Caput VII.

De mutationibus sub signo b mollis in partibus grauibus faciendis. Caput VIII.

De tribus modulandi generibus Diatonico Enormatico, atque Chromatico. Caput IX.

De modo, duplici. Caput X.

De modo minori. Caput XI.

De tempore. Caput XII.

[f.Aiiiv] De prolatione. Caput XIII.

Quomodo maximae, ac longae modus applicetur. Caput XIIII.

Quod sunt duo modi necessarii, non arbitrarii. Caput XV.

Quomodo prolatio semibreui assignetur. Caput XVI.

Quomodo sine indice perfectum tempus, ac prolatio cognosci queat. Caput XVII.

De triplici breuium, ac semibreuium differentia. Caput XVIII.

Quomodo notarum quantitas minuatur. Caput XIX.

De perfectis notis, et imperfectis. Caput XX

De tribus modis, quibus notarum perfectio cognoscitur. Caput XXI.

De tribus modis quibus notarum imperfectio cognoscitur. Caput XXII.

Quot modis et quomodo maxima et longa perfectae fiant, et imperfectae. Caput XXIII.

Quomodo maxima reddatur imperfecta. Caput XXIIII.

Quod a duabus breuibus maxima non possit imperfecta reddi. Caput XXV.

Quomodo longa reddatur imperfecta. Caput XXVI.

Longam tribus modis perfectam cognosci. Caput XXVII.

De punctis cantilenarum ordinariis, ac primum de puncto perfectionis Caput XXVIII.

De puncto diuisionis. Caput XXIX.

De puncto augmentationis. Caput XXX.

De pausis numerabilibus. Caput XXXI.

Quomodo index contra indicem cani debeat. Caput XXXII.

De toni diuisione pulcherrima cognitu. Caput XXXIII.

TERTII LIBRI CAPITA

De contrapuncto, et eius generibus. Caput I.

De diuisione consonantiarum. Caput II.

De consonantiis perfectis, et imperfectis. Caput III.

De dissonantiis. Caput IIII.

De consonantiis compositis. Caput V.

De consonantiis replicatis. Caput VI.

De modo componendi praefatio. Caput VII.

[f.Aiiiir] De quattuor modulationis partibus. Caput VIII.

Vsque ad quem numerum partium cantilena componi et quomodo possit. Caput IX.

Vnde etiam secundum ueteres inchoanda sit modulatio. Caput X.

Quomodo inchoanda sit modulatio et terminanda. Caput XI.

De ordinandis in contrapuncto consonantiis. Caput XII.

Quomodo secundum praecepta ueterum ordinandae sint consonantiae. Caput XIII.

Quomodo perfecte consonantiae diuersi generis sibi inuicem succedant. Caput XIIII.

Mi contra fa cur uitari debeat. Caput XV.

Probatio quintae imperfectae, et octaue per Monochordum. Caput XVI.

Quomodo partes modulationis inter se ordinandae sint ac primum de cantu et tenore. Caput XVII.

De basso. Caput XVIII.

De alto ubi sit locandus. Caput XIX.

De alio cantus loco, et reliquarum partium. Caput XX.

De basso iterum cum tenore. Caput XXI.

De basso rursum cum tenore. Caput XXII.

De basso etiam si tenor in octaua cum cantu. Caput XXIII.

De locis ordinariis in quibus modulatio potest inchoari. Caput XXIIII.

De diesi. Caput XXV.

Quomodo plures tertiae, pluresque sextae alia post aliam locari possint. Caput XXVI.

Quomodo plures sextae componi queant. Caput XXVII.

De ordinatione sextae tenoris cum cantu. Caput XXVIII.

De secunda tertia tenoris cum cantu. Caput XXIX.

De ordinatione tertiae Tertiae tenoris cum cantu. Caput XXX.

Quomodo tertiis iisdem in descensu sit utendum. Caput XXXI.

Quid faciendum, ubi tenor in octaua cum cantu. Caput XXXII.

De alia structura cantilenae. Caput XXXIII.

De modo componendi faciliore. Caput XXXIIII.

De indicibus cantilenarum et cadentiis. Caput XXXV.

Cadentiarum genera duo. Caput XXXVI.

[f.Aiiiiv] De cadentiis simplicibus. Caput XXXVII.

Quomodo sint ordinandae duplicatae cadentiae. Caput XXXVIII

De locis cadentiarum ordinariis, ac illarum suspensionibus. Caput XXXVIIII

De duobus suspensionum modis. Caput XL.

Quando suspendendae non sunt cadentiae. Caput XLI.

De duobus locis cadentiarum tenoris. Caput XLII.

De secundo loco per diatessaron. Caput XLIII.

De ligaminum differentia per [sqb] quadrum: ac rotundum compositorum. Caput XLIIII.

De progressu eiusdem ligaminis per b molle. Caput XLV.

De modo et compositione uocum quae mutatae dicuntur. Caput XLVI.

De cadentiis per unisonum faciendis. Caput XLVII.

De societate, et compositione iuxta praeceptum antedictum. Caput XLVIII.

De terminatione, et compositione tertii, et quarti toni. Caput XLIX.

Quod etiam non conceditur, antedictam cantilenam per unisonum terminari. Caput L.

Cautio aduersus uitia supra monstrata. Caput LI.

De uaria cantilenae compositione, quae per fugam uulgo dicitur. Caput LII.

De proportionibus. Caput LIII.

De generibus quinque proportionum. Caput LIIII.

Multiplex genus. Caput LV.

Super particulare genus. Caput LVI.

Super patiens genus. Caput LVII.

Multiplex super particulare. Caput LVIII.

Multiplex super patiens. Caput LIX.

De ligaturis. Caput LX.

De maximis, et longis simul ligatis. Caput LXI.

De ligaturis longarum, et breuium. Caput LXII.

Finis Tabule

[f.Bir] IOANNES ANTONIVS FLAMINIVS FOROCORNELIENSIS PETRO AARON FLORENTINO SVO. SALVTEM DICIT

FVIT mihi tecum Petre Aaron uetus, et constans beniuolentia, familiaritas et consuetudo, tanta ut nullo cum homine coniunctus uixerim. Fecit hoc quidem singularis erga me tuus amor ingenii suauitas, et eximia uirtus, quae tibi iamdiu locum inter claros nostri seculi homines celebrem dedit, ut ego non parum amicitia, et familiaritate tua me assecutum putem. Fuit sermo inter nos saepius non insuauis, neque ieiunus de litteris, deque litteratis huiusce temporis hominibus: inter quos tu amice quidem scio, an satis uere nescio, me numerandum putas, et tuo iudicio, et uirorum excellentis doctrinae testimoniis, que te non latent, in eam oppinionem adducetis. In quem sermonem cum proximis diebus incidissemus (eramus tum forte domi meae) ac tibi ostendissem poeticos nostros libellos, quos Bononiae nuper impressos (uti nosti) edidimus, laudis, et famae (sicut uidere potui) dulcedine tactus mihi quidem gratulatus plurimum, et non paucis uerbis gaudium, quod tu ex ea re caperes, egregie testatus es. Reticuisti postmodum, et uultu in terram defixo aliquamdiu cogitabundo similis fuisti. Feci ego statim coniecturam, quid in animo uolueres, ac subridens, Age inquam mi Petre, quid te sic tristem ex gaudio, et tam suspenium repente uideo? Respondes, Felicem te Flamini: qui adhuc uiuens partam tibi nominis imortalitatem uides, et per hora hominum uolitas. Tunc ego, Non ne et tu ea iam parasti monumenta, propter quae tua fama, quae te etiam uiuo celebris est, posteris commendetur? Legi ego egregium illud opus tuum, quod de arte musica scripsisti, pulcherrimum quidem, ac utilissimum, tantaeque expectationis ut omnes iamdiu illud efflagitent. Tu tamen cunctabundus, ac haesitanti similis pulsatum diu limen egredi non sinis ac hominum uota moraris. Scio in quis, esse quam plurimos, qui dillatam editionem meam mirentur ac moleste ferant. Sed morae diuturnioris duae fuerunt causae, quarum [f.Biv] altera est, quod horatiani praecepti memor supprimenda diutius scripta, nec temere uulganda putaui. Altera quod me quidam pudor impediit quod eos libellos forte non insulsos, neque contemptibiles propter illustrem materiam quam complexi sunt, latino sermone non si mediturus. Scio enim quantum illis ob hanc rem absit, et quantam illius autoritatem, pondus, et gratiam latina oratio potuerit addere. Tunc ego nonne inquam latinos facere poteras? Poteram inquis, sed neque mihi plene, neque tui similibus facturus eram satis, Fateor enim ingenue non esse mihi eam dicendi facultatem, ac sermonis elegantiam latini, quam tam grandis materia posceret, et ob id quidem communi potius et uernaculo sermone scribendos arbitratus sum, et hac una re tandem mihi displiceret, neque alia de causa editionem differo. Tunc ego appraehensa manu tua quid mi Aaron, quid inquam, si paucis diebus latini fiant? Paucis diebus, inquis, latini fiant? et cuius opera? aut quis tam breui laborem tantum suscipiat? et onus tam graue subeat? Flaminius inquam tuus. Frontem contraxisti, ac inter laeticiam, et admirationem mirabundus iocaris, ne inquis Flamini, an serio dicis? At serio inquam, et sic quidem, ut nulli studium meum, ac operam libentius unquam praestiterim. Gaudium tibi uehemens continuo uocem praeclusit, nec loqui statim potuisti, sed me complexus, ac exosculatus post breuem moram: Felicem me inquis, ac tum demum uoti compotem, si operam mihi istam insperatam quidem, sed adeo mihi desyderabilem, ac in supremis ponendam uotis Flaminius meus mihi praestiterit. Iterum me recipio praestiturum et ubi uelis aggressurum. Aderat tum forte Phileros meus Achilles Bocchius iuuenis candidissimus, et graece, latineque doctissimus utriusque nostrum familiaris qui Fauentiam postridie profecturus ad Flaminium suum ueterem hospitem diuerterat. Aderat Leander Albertus Bononiensis et ipse necessarius noster, uir quidem (Nec me decipit amor) inter sectae praedicatoriae uiros litteris, ac morum sanctitate monstrabilis. Aderat et filius meus iunior Flaminius adolescens (parcius ut de eo loquar paterna iubet uerecundia) certe non illiteratus, et alii complusculi et candidi, et docti uiri, qui te simul amant, et ob sacerdotium, ac uirtutem colunt, quique libenter me conuisunt. Sustulerunt omnes in coelum manus, Nec mihi quidem uisi sunt laetari minus (uide quo candore animi, quae te beniuolentia prosequuntur) quam si res singulorum ageretur et ad me conuersi omnes pro te rogare coeperunt, ne frustra spem tantam, atque laetitiam simul tibi concitassem. Tunc ego, quandoquidem uideo, quanto meam hanc operam usui fore iudicetis, ac sua tantum referre noster Aaron autumat, ut illam praestem, faciam quidem, quod sum pollicitus [f.Biir] quodque illum maxime, ac uos simul uelle intelligo. Egisti tu quidem mihi gratias certe tantas quantae absoluto iam opere multominus tibi, quam ego sum coniuncto sufficere potuissent. Et quanquam uidebam, quantum negocium susciperem tum ob rei magnitudinem, tum quod mihi et publice, et priuati (ut nosti) occupatissimo uix quidem respirandi locus est, iussi tamen, ut bono aio estes me daturum enixe operam, ne et ego promisiste, et tu operam a me hanc frustra sperasse uiderere. Vbi finem his fecimus conuersus ad me Phileros meus Flamini, inquit, uideo te rem grandem, sed nequaquam supra uires tuas aggredi, et praeclarum Petri nostri opus diuinum labore tuo futurum, et utrique gratulor, quos non solum praesens aetas, sed et posteri omnes magna cum laude sint celebraturi, qui non minus uestra, quam mea gloria laetor. Sed rogo te quando insigni musico operam istam praestiturus es, priusquam hinc abeamus, aliqua de laudibus Musices dicere ne graueris, non mea quidem, uel Leandri, uel iunioris Flaminii causa, hi enim me cum iamdiu Musicae claritatem, et excellentiam magna ex parte nouerunt sed aliorum gratia, siqui adsunt, qui minus illam, quanti sit facienda nouerint. Crescit enim rei precium, quam diligens aliqua praefatio commendauerit. Tunc omnes intentis in me oculis, et signis non dubiis, quantopere id cuperent significantes ad audiendum iam se parabant: cum sic ego respondi. Video, quanta de re mihi ex tempore sit sermo habendus, et quanta sit omnium uestri expectatio, et me insuper angustia temporis praemit, est enim (uti uidetis) hora iam serior, ut si caetera non absint, tempus tamen narranti sit defuturum, ut facile intelligam, non posse me pro rei dignitate, ac magnitudine, et pro uestra simul expectatione sermonem extendere, et erat hoc Petri quidem munus. Sed quando is quoque uobiscum idem uelle significauit, non quantum res ipsa et consessus iste posceret, sed quantum angustia temporis sinet et memoria suppeditare poterit, dicam. Scio esse quam plurimos ex uulgo imperitorum, qui tarditate ingenii, et crassitudine quadam torpentes nihil altum non modo aggrediantur, sed nec etiam cogitare ualeant. Et ii quidem Musicam arbitrantur esse rem paruam, et ideo non magnificiendam, uel, sicut in caeteris infirmo sunt, ac hebeti iudicio, etiam contemendam. Sed norint ii Musicen omnium in litteris studiorum esse antiquissimam, ut grauissimus autor asserit Timagenes, quae tantum iam antiquis temporibus, ut Quintilianus ait, non studii modo, uerum [f.Biiv] etiam uenerationis habuit, ut iidem Musici, et uates, et sapientes iudicarentur. Constat autem, omnes quicunque nomine sapientiae clari fuerunt artis huiusce studiosos fuisse. Quis nescit, quae de Orpheo, et Lino posteritatis memoriae tradita sunt? Qui non solum feras, sed etiam syluas, et saxa cantu mouisse perhibentur, atque ob id utrunque diis genitum crediderunt. Taceo, quae de Amphione uulgata sunt. Quis ignorat Pythagoram, et qui eum secuti sunt, illam inuulgasse opinionem, mundum scilicet musica ratione esse compositum? Socrates iam senex instrui lyra non erubuit. Architas, et Aristoxenus quosdam etiam numeros membris insertos edocuit, quod et Pythagoras affirmauit. Prodanus apud Eupolin et Musicen, et litteras docet, et Maricas nihil se ex musicis scire, nisi litteras confitetur. Diuinus Plato ciuili uiro necessariam musicen credidit, cuius Timaeum quis musicae ignarus intelliget? Themistocli cum in coena oblata esset lyra, ac se eius imperitum confessus esset (ut autor est Cicero) habitus est indoctior. Lycurgus durissimarum apud Lacaedemonios legum autor musices disciplinam probauit. Quare Spartani ad concentus tybiarum pugnas obibant, nec prius in certamen gradiebantur quam musis sacrificassent. Ad tibias quoque pugnabant amazones, quarum una cum ad Alexandrum macedonum regem concipiendi gratia uenisset, donata postmodum ab eo tibicine, ut magno munere laetata discessit. Tibiasaones in laudes inflauere coelestium. Tibiarum etiam cantu apud maiores nostros cadauera efferebantur. Heroum quoque laudes, et fortium uiuorum ad tibiam res gestae cantabantur. Tibiis Gracchus in concione usus est. Cretes quoque ad cytharam praelia inibant. Adde, quod et animi, et corporis aegritudines sanat Harmonia. Populares seditiones crebro cantus inhibuit. Theophrastus ad affectiones animi tibias adhibebat. Damon musicus iuuenes ebrios, ac petulantes modulorum grauitate compescuit. Xenocrates organica modulatione lympaticos sanabat. Phreneticis etiam symphonia mentem restituit, quod Asclepiades medicus experimento comprobauit. Hierophilus etiam aegrotantium uenas rhythmorum collatione pensabat. Tales cretensis suauitate cytharae morbos, ac pestilientiam fugauit. Cicni cantum sequuntur. Fistulis capiuntur [f.Biiir] cerui. Fistulis aues allici, nemo est, qui nesciat. Elephantos etiam organica detineri uoce compertum est. Fides delphinis amicitiam hominum persuasere. Infantum quoque uagitus crepundia sedant. Quin et instrumenta diuinae artis quaedam diuis attributa sunt. A Mercurio lyram aiunt inuentam. Tibiam Palladi assignant. Fistulam ad Pana referunt. In infinitum se se extendat oratio, si cuncta persequi uelim, et quam late hoc coeleste bonum pateat, ostendere, Siquidem eo coelum abundat. Terra referta est. Maria non carent, quod natura ipsa uidetur ad tolerandos facilius labores, uelut numeri nobis dedisse. Haec pauca dixisse uolui, ut et uestrae petitioni aliqua in parte satisfacerem et ut artem eximiam, sed et labores mi Petre tuos merita laude non fraudarem, Studia enim praemio laudis augentur, et uetus sententia est, artes honore nutriri. Haec autem et tuo et omnium, qui aderant, miro assensu comprobata sunt. Tibi uero tantus ardor accessit, sic inflamatus es, quod nactus esses hominem tibi amicissimum, qui tuas uigilias, oratione sua uideretur posse illustriores facere, ut affirmaueris, uelle te nouum opus formare, ac multo plenius et uberius materiam tractare, et te quidem (si ita mihi uideretur) cotidie ad me accessurum praemeditatum, ac dictarum, quae ego exciperem pollicitus quidem, te adiecturum plurima ex intimis artis penetralibus, quae a nullo ad huc uulgata fuissent, ut nihil ultra desyderari oporteret, fassus quidem, solere nostri temporis musicos talia supprimere, et tanquam naturae inuidentes pati quidem artis arcana in occulto latere. Probauimus omnes istum omni tui candorem, ac tantam liberalitatem: ut affirmaremus diuinum fore opus illud ac immortale, si unquam in manus hominum ueniret. Respondisti, uenturum quidem, et breui, nisi Flaminius ipse tibi deesset, At ego statim confirmaui et ea quae iam dixeram, et sum pollicitus, me tibi cotidie satis horis uacaturum. Igitur postero die ad me reuersus in hunc modum exorsus es.

[f.Biiiv] PETRI AARON FLORENTINI HARMONICAE INSTITVTIONIS AD MAGNIFICVM EQVITEM AC IVRIS PERITVM HIERONYMVM. SANCTVM PETRVM BONONIENSEM PATRICIVM LIBER PRIMVS IOANNE ANTONIO FLAMINIO FOROCORNELIENSI INTERPRETE.

MAGNVM EST FLAMINI QVOD heri sum pollicitus nec me quidem poenitet aut sententiam muto, immo rei magnitudine magis, et claritate crescit animus, et in horas fit ardentior. Tu tantum mihi praesta, quam hesterno die pollicitus es promptam, et alacrem operam, et nihil non successurum putes. Arduum sane est, quod mente agito, ac prope diuinum. Sed mearum ipse uirium sum conscius, et quid possim intelligo non immemor horatiani illius praecepti. Sumite materiam uestris, qui scribitis aequam

Viribus, et uersate diu, quid ferre recusent

Quid ualeant humeri, speroque diuinam opem mihi non defuturam, qui hac in re prodesse hominibus maxime cupio, et artis huiusce arcana pandere, ac nihil in tactum relinquere, quod prodesse queat, aut quoquomodo necessarium putem. Siquid forte omissum a nobis quispiam putauerit, aequum se iudicem praebere debebit, ac existimare, uel id nobis uisum esse minus necessarium, uel quod humana parum cauerit natura, Neque enim omnia possnmus omnes, uti poeta inquit. Sed mea quidem sententia, nihil quod ad rem faciat, aut quisquam mirari possit omissum praetermissuri sumus. Forte non deerunt maligni interpretes, qui liuore moti hos nostros labores improbent. Quosdam etiam puto non defore, qui moleste ferant, ac etiam indignentur, quod artis arcana, quae sibi tantum nota esse uellent, sic inuulgauerimus, Non enim desunt qui arbitrentur, sic quasi sacra prophanari. Sed nos publicae studentes utilitati, quid corrupto iudicio quidam sensuri sint, non curamus. Rectis mentibus haec scribimus. Deo igitur praeside, a [f.Biiiir] quo bona omnia proueniunt, et cuius munere sumus, quicquid sumus, rem aggredientes, totam quidem materiam bifariam diuidemus, digestamque per capita, quo res facilior, et iucundior cognitu et inuentu fiat, in treis libros partiemur. Erit ego prius nobis sermo de cantu plano, ac ea dicemus, quae ad illius cognitionem pertinere putabimus. In altera uero operis parte de contrapuncto (ut dicitur) pulcherrima cognitu, et utilissima tractabimus, sensimque uiam ad componendam quamlibet cantilenam aperiemus. Ibi sese ars tota ostentabit, et arcana illa perpaucis nota prodentur Quae sic plana, sic aperta faciemus, ut (nisi fallimur) diligens lector, ac studiosus nihil ultra sibi requirendum arbitretur. Igitur cantus planus dicitur, cuius notae aequali mensura, et pari tempore pronunciantur, Cuius legem mutare solum in Patrem omnipotentem, quem cardineum uocant, permittitur, sicut in libris apparet ecclesiasticis. In quo, quemadmodum Augustino, et post illum Gregorio placuisse accepimus, quinque ordines ad huiusmodi cantum pertinentes instituti sunt, De quibus particula (ut uocant) omnis ecclesiastica gignitur. Verum ut omnis tollatur ecclesiasticus error, praedictos ordines in hunc modum disponendos esse putauimus, ut primus ordo differens sit. Secundus indifferens. Tertius prosaicus. Quartus metricus: Quintus denique communis. Differens ordo dicitur, quando antiphonae tota compositio perfecta est, ut iuxta suum terminum ad diapason usque ascendat. Indifferens est, quando cantilena eiusmodi compositionem non habet. Prosaicus est, quando uerba, super quibus est facta compositio, prosa oratione contexta sunt, qualia sunt in sacris, quae dicuntur offertoria, gradualia, et iis similia, In quibus quidem plures sane abundant neumae, pauciora insunt uerba. Non desunt, qui putent, quando in talibus uni tantum syllabae notae plures applicantur, uel arbitrio compositoris fieri, uel ut cantilena productior fiat. Sed errant ad modum, qui hoc asserunt, Nam diuus Gregorius inquit, neumarum multitudinem paucitati syllabarum iccirco adiectam, non ut cantus prolixior fiat sed ut ille qui canit, dum diutius paucis immoratur syllabis, uerborum diligentius sensum consyderet, ac coelestia contempletur. Quartus ordo metricus dicitur, Cui nomen ideo tale inditum est, quia metris, hoc est uersibus cantus ille subiicitur, quales sunt hymni omnes, quos quidem constare uersibus nemini dubium est, In quibus quidem modulationibus mos est, totidem, quot [f.Biiiiv] sunt syllabae, notas adhibere. Communis demum ordo is dicitur qui ex Diapente, et Diatessaron constat. Haec de quinque ordinibus dicta sufficiant. Nam de cantu plano plura quidem alio loco dicturi sumus.

MANVS DIVISIO. CAPVT .II.

MAnum quidam in treis partes quidam in quattuor diuidunt, et id quantum ad uoces attinet, Nam et aliae sunt ipsius diuisiones. Qui in treis illam partes diuidunt in graues partiuntur, acutas, et superacutas. Qui uero in quattuor unam adiiciunt, quam subgrauem appellant, eamque in solo [Gamma] ut locum habere dicunt. Post hanc igitur graues statim sequuntur quae ab A re incipientes usque in D la sol re naturae acutae protenduntur, ibi enim la uocum ultima est grauium, licet quaedam intermediae, ac simul mixtae uoces nomen acutarum habeant, quae a [sqb] quadro acuto principium sumunt. Post graues acutae ueniunt, quae a [sqb] quadro acuto (sicut diximus) oriuntur et usque ad [sqb] quadrum superacutum extenduntur. Ergo a [sqb] quadro superacuto uoces, quae superacutae uocantur principium habent licet quaedam ex genere acutarum intermixtae sint, quae a C sol fa ut naturae acutae originem trahunt.

ALIA MANVS DIVISIO. CAPVT .III.

SCio equidem has uiginti uoces, siue litteras, sub quibus uoces ipsae continentur, aliter etiam diuidi, ut scilicet a [Gamma] ut usque ad G sol re ut acutum graues sint Acutae uero ab eodem G sol re ut usque ad secundum numerentur. Caeterae uero, quae a G sol re ut secundo restant, superacutarum appellatione censeantur. Sic quidem graues erunt septem. Totidem acutae. Superacutae autem sex.

POSITIONES MANVS VIGINTI. CAPVT .IIII.

IN tota igitur manu secundum litterarum numerum uiginti positiones sunt, quae ideo sic dicuntur, quod litterae ipsae tanquam sedes quaedam in quibus uoces sunt positae.

CLAVES IN MANV DVPLICITER. CAPVT .V.

[f.Bvr] SVnt etiam in ipsa manu claues, quae uniuersales dicuntur quoniam unaquanque litteram complectuntur. Igitur quaelibet littera est suae quidem positionis clauis, quia quemadmodum clauis, qua hostium recluditur uiam nobis ad ingrediendum aperit, et quae intus erant, nobis pandit, et manifesta facit, sic littera ipsa quasi clauis officio fungens nomen aperitur uocis ac indicat, quae illi subiecta est. Sunt praeterea claues, quae principales appellantur, quae nobis quamlibet proprietatem aperiunt et tanquam duces in cantu sunt, sine quibus omnis melodia confusa erit, ac incerta, et tanquam in mari sine clauo, ac sine remige, et sine gubernatore nauis. Tres autem sunt, Nature scilicet grauis prima, quae in F fa ut b mollis grauis locum habet. Secunda b mollis grauis, quae in b fa [sqb] mi priore consedit. Tertia [sqb] quadri acuti, quae sibi sedem in C sol fa ut uendicauit. Quae quidem claues in media melodia propter officium regendi cantum, et gubernandi locum iure sortitae sunt, sicut princeps, et populi rector non in angulo urbis, sed in loco celebri, et in media ciuitate sedem sibi constituit.

VOCEM QVANLIBET PER SVAM PROPRIETATEM DEBERE. CAPVT .VI.

SVpradictae omnes uoces debent secundum suas proprietates cani, Nam quaecunque in [sqb] quadro inueniuntur duriori quodam sono canendae sunt. Quae uero b molle tenent, molliori sunt quadam, et suauiori uoce pronunciandae. Quae autem naturam possideant, medium quemdam sonum, atque ex [sqb] quadro, et b molli temperatum habere debent, ut ne durus prorsus, nec mollis etiam, sed ex utroque mixtus uideri possit.

PER QVAS PROPRIETATES PREDICTAE VOCES CANI DEBEANT. CAPVT .VII.

VOces, quae sub antedictis uiginti litteris continetur, per tres quidem proprietates cani debent, hoc est per [sqb] quadrum. Per naturam. Per b rotundum siue molle. Quas tamen in septem sic nos diuidimus, in [sqb] quadrum triplicitur, idest in graue, Acutum, Superacutum. In naturam duplicem Grauem, et Acutam Eodem modo b molle in graue simul et acutum.

[f.Bvv] DEDVCTIONES SEPTEM EX PROPRIETATIBVS. CAPVT .VIII.

EX his uero proprietatibus deductiones fiunt septem, quas ideo sic uocamus, quoniam singulae secum sex uoces deducunt. Ibi autem deductionis cuiuslibet est locus, ubicunque inuenitur, cuius uoces quidem comites seruato semper ordine sequuntur, uidelicet Re.MI.FA.SOL.LA. Quas quidem uoces christiana religio pridem consecrauit, et in hymno diui Ioannis Baptistae celebrat, hoc pacto, Vt Vt queant laxis Re, resonare fibris. Mi Mira gestorum Fa famuli tuorum. Sol, solue polluti La labii reatum Sante Ioannes.

VT QVOMODO CANI DEBEAT. CAPVT .IX.

ILlud autem sciendum est, ubicunque VT in G reperiatur, illud per [sqb] quadrum cani. In C uero per naturam. In F autem per b molle, quod hoc monosticho sumus complexi. C natura capit. F molle b. G sibi durum.

MVTATIONES MANVS. CAPVT .X.

MVtationes in manu quattuordecim in locis fiunt, quarum principium a C fa ut sumitur, Nanque inde usque ad finem manus septendecim positiones sunt, De quibus bis b fa [sqb] mi et E la excipiuntur, simplices enim sunt uoces, et nullam mutationem patiuntur. Quattuordecim ergo loci (uti diximus) computantur. Igitur, ubicunque fuerint sub una littera duae, uel plures notae, ibi mutationes fient. Vbi uero simplex inuenietur nota, fieri nulla ibi mutatio poterit. Est autem mutatio, uocis unius, et proprietatis in alteram uocem, ac proprietatem seruato eodem loco, ac sono uariatio, siue translatio. Illud autem in mutationibus faciendis aduertendum est: ubi duae sint notae, duas fieri mutationes, Exemplo sit C fa ut, ubi ascendendo Fa [sqb] quadri grauis in ut naturae grauis mutatur, atque transfertur. Descendendo autem illud ipsum VT in fa [sqb] quadri grauis, ut prius erat, conuerso ordine mutatur et sic quidem uox et proprietas per ascensum, atque descensum uariatur, locus tamen, ac sonus idem perdurat. Vbi uero tres fuerint uoces, sex fieri mutationes necesse erit, sicut in G sol re ut, quo quidem loco, et similibus sic mutationes [f.Bvir] fiunt, scilicet primae notae cum secunda, et ordine retrogado, secundae cum prima. Item eodem modo primae cum tertia, et tertiae cum prima. Item secundae cum tertia, et tertiae cum secunda hoc modo, Sol Re, Re Sol, et sunt mutationes duae Sol ut, Vt sol, et sunt iam quattuor. Re Vt. Vt RE. ita sex fiunt. Idem fit in reliquis huiusmodi. Omnis autem mutatio quae in Vt re mi terminatur, ascendit. Quae in Fa sol la, descendit.

B FA [sqb] MI NON PATI MVTATIOnem Caput .XI.

IN b fa [sqb] mi nulla quidem sit mutatio. Cur autem non fiat, diligentius inspiciendum est, cum duas ibi esse uoces constet. Quare sciendum est, quod licet ibi duae sint uoces, non eo quidem sunt modo, quo caeteris in locis conspiciuntur Duae quidem sunt uoces, sed duae quoque sunt litterae, et sic quidem, ut una ibi littera unam tantum notam occupet. Dictum autem supra est, ibi non posse mutationem fieri, ubi sub una littera simplex sit nota. hac ergo ratione fieri mutatio ibi non potest. Alia quoque ratio impedit, Nanque Fa ibi praeter ordinem, ac morem suum locum inferiorem tenet, Mi uero superiorem, Siquidem illud Fa, est b mollis grauis, Mi autem [sqb] quadri acuti ita ut mi sit uno quidem semitonio maiori, quam Fa sublimius. Quare nec locus idem seruari sicut in mutationibus conuenit, nec sonus potest, Nam cum Fa sub littera sit b mollis, Mi autem sub littera [sqb] quadri acuti, et utrunque loco et figura differat, necesse est, etiam sono fieri dissimile. Ex his ergo facile constat, quare in b fa [sqb] mi ubicunque sit, fieri mutatio non possit.

MVTATIONEM IN B FA [sqb] MI ALIQVO PACTO INVENIRI. CAPVT .X.II.

VErum, tametsi mutationem ibi fieri non posse efficacibus et ueris quidem rationibus satis (ni fallor) ostendimus aliquid tamen in contrarium posse dici uidetur, et mutationem eo in loco, quam omnes repellunt, aliquam fieri. Quae nos ratio moueat proposito exemplo constabit: Debet enim qui praecepta dat aliis cautus esse ac maxime diligens possit ne praeceptis, quae tradit, aliquid obiici. Scio equidem in modulationibus ecclesiasticis, etiam in cantilenis quae a nobis mensurabiles dicuntur, non inueniri solere notarum progressus, per quos in dicto b fa [sqb] mi mutationes facere cogamur: Attamen, siquis unquam [f.Bviv] legem hanc communem praeterire uellet, qua ratione id facere possit, monstrabimus, ut si forte in talem Cantilenam unquam inciderit, non miretur, et nostra praesenti admonitione cautus fiat. Exemplum proponam, ut quo modo id fieri possit, appareat. Erit quaepiam immensurabilis (ut dici solet) cantilena, cuius prima quidem nota in C sol fa ut erit, quae Fa dicet, et per gradus usque ad E la mi ascendet, diceturque Fa sol la. Post dictam uero notam la, non gradatim quidem, sed saltim in b fa [sqb] mi acutum descendet, postmodum in F fa ut graue per unum item saltim deueniet. Ibi necesse quidem erit, si talem progressum canere uelis ut mutatio in b fa [sqb] mi fiat, et nota mi in fa mutetur, ut in subiectum F fa ut graue possis descendere. Videtur ergo ibi praeter omnium sententiam fieri mutationem. Attamen sciendum est talem notae mi in fa reuera non debere mutationem dici, sed per mutationem, quia necesse est, ut notam fa, quae ipsi mi per semitonium maius (uti iam diximus) subiecta est, capias, et in uoce ac sono mi canas. Sic quidem non mutatio proprie, sed permutatio fiet, quia de loco in locum notam remouere, est quidem permutationem tam in ascensu, quam in descensu facere, non re uera mutationem. Verumtamen talis uariatio uocis Fa in sonum Mi durissima quidem est, et admodum difficilis ad pronunciandum, quoniam a dicto Fa usque ad Mi semitonium illud maius est, quod quidem praeter id, quod ualde incommodum est, asperum quoque, ac difficilimum se se canenti offert. Si tamen unquam in id incideris, quo meliori poterit modo canendus erit. Mutationes autem Totius manus in unum collectae duae sunt et quinquaginta. Loci uero (ut iam dictum est) quattuordecim.

QVOMODO MVTATIONES IN CANTILENIS PLANIS FACIENDAE SINT. CAPVT .XIII.

DVo quidem in Cantilenis, quae planae dicuntur, seruanda sunt. Quorum alterum est ut nunquam, nisi necessitas cogat, mutatio fiat, Nam quamdiu uoces habeas, quibus ascendere possis, atque descendere, mutatio semper uitanda est. Alterum ut in ultimam semper notam mutationem differas, quae quidem nota, dum fit mutatio, duplicatur quidem quamuis appellatione diuersa pronunciatur. Puta si fa quod [f.Bviir] est in C fa ut, mutare uolueris in VT, debebis illud Fa prius quidem pronunciare, deinde sub eodem sono VT canere. Idem in caeteris similibus locis seruandum erit. Hoc autem ideo institutum est ut facilior rudibus, ac inexpertis fieret ad canendum uia, quibus alioquin difficilis esset uocis apprehensio.

MVTATIONES ASCENDENTES NON ESSE SEMPER ASCENDENTES. CAPVT .XIIII.

PRaeceptum est illud uulgatum, ac generale VT.RE.MI scandere. FA.SOL.LA descendere, Contra quod aliquando posse dici uidetur. Nam duae illae mutationes ultimae RE.VT, VT.RE Ascendunt quidem. Attamen, cum dicitur VT.RE mutationem esse de [sqb] quadro in b rotundum ascendentem utique falsum est, siquidem ex alto in imum non ascendimus sed descendimus, Nanque ex [sqb] quadro in b rotundum, quod quidem inferius est, fit descensus. Sed et alio probatur exemplo praedictam mutationem per descensum fieri. Nam puta erit Cantilena non mensurabilis, in cuius medio ac fine huiusmodi progressus erit idest cuius prima nota in G sol re ut acuto erit secunda in F fa ut inferiori. Tertia deinde in b fa [sqb] mi acuto. Necesse quidem est, quod ad naturalem ordinem attinet ut in illa prima nota VT dicatur, quae in G sol re ut est si uelis deinde ad sequentem notam, quae in dicto F fa ut inferiori est, progredi, necesse est, ut in tali descensu nota illa scilicet VT, quae prima est in sol mutetur, quod est in G sol re ut, dicaturque ut sol, postea uero fa, quod est inferius. Quod si ascensus quoque ad tertiam notam, quae in b fa [sqb] mi est acuto, fiat, mutatio est quidem antedictae notae fa, quae in f fa ut est, uidelicet in VT eiusdem loci, et ad praedictum locum b fa [sqb] mi fit ascensus, In quibus progressibus proculdubio dicetur, Vt sol fa ut Fa ubi primum VT, quod est in G sol re ut in sol mutatur. Fa uero, quod est in f fa ut inferiori in Vt uertitur. Talis ergo mutatio ostendit, Vt sol fa ut fa, in quo tam paruo quidem interuallo duae fiunt mutationes, quod minime concedendum est, Nam quo ad eius fieri possit, mutationes sunt uitandae et nisi magna urgeat necessitas, non sunt admittendae. Duplici autem ratione necessitas eiusmodi mutationis contingit, Quarum [f.Bviiv] est altera, quando Cantus ascensum, ac descensum non attingit tunc enim necessario sequitur mutatio. Altera est, quando licet Cantus ascensui seruiat, atque descensui, attamen necesse est in aliud mutari, quemadmodum saepe de [sqb] duro in b molle sit transitus ut Cantilena suauior fiat, sicut superiori patuit exemplo, uidelicet a nota G sol re ut acuti ad notam F fa ut grauis, ubi mutationem unam habemus. Ab ipso autem F fa ut cum ad b fa [sqb] mi fiat ascensus, altera sequitur, et sic duae fiunt. Sumatur antedictum Vt, quod est in G sol re ut, illudque in re b mollis demutetur, In F fa ut autem sumatur Vt, cum quo quidem ad b fa [sqb] mi ascendatur, In hoc progressu una tantum mutatio fit, quod sane melius est. Ratione igitur ostendimus, atque probamus VT RE mutationem esse, quae per descensum, non semper autem per ascensum fiat. At dicet aliquis non debere VT in RE b mollis mutari, quia in cantu non mensurabili per b molle canendum non sit. Id quidem alibi non negamus, Sed hoc in loco duabus de causis ira facere compellimur, quarum altera est, ut una tantum mutatio fiat, aliter enim duas fieri necesse esset, Altera, ut Tritonus euitetur. Quare antedictum sequi ordinem satius est. Alia tamen ratio est, cur eiusmodi mutatio, non descendens, sed ascendens esse dicatur, Nam quando VT RE dicimus, maius quidem interuallum offertur, pluresque notae supersunt, quibus possit magis ascendi, Si quidem ab re usque ad VT solus est gradus et nihil est medium, et ipsum VT nota est infima sub qua nulla sit alia. In ascensu autem prima quidem nota VT offertur, post quam multae usque ad supremum LA sequuntur. Hinc fit, ut mutatio dicatur ascendens RE VT, et VT RE non autem descendens, quae tamen ob id, quod supra diximus, quandoque dici descendens poterit. Idem quoque in A LA MI RE accidit. In mutationibus etiam descendentibus, contra uulgatum praeceptum fieri uidemus, quia non semper descendunt, sicut in C sol fa ut: et in D la sol re, aliisque similibus apparet locis: In quibus eadem ratione, quam diximus, una dictarum mutationum ascendens inuenitur.

B, MOLLE NECESSARIO ESSE INVENTVM. ATQVE, OB, ID ACCIDENTALE esse. Caput .XV.

[f.Bviiir] ILlud quoque praetermittendum non est, quod ad maiorem b mollis cognitionem pertinet, id quidem necessario inuentum esse ad temperandam Tritoni asperitatem Ideoque non esse id proprium, ac naturale, se accidentale dicimus Quibus autem id moti rationibus affirmare non dubitemus, nunc aperiendum est, ac primum quidem asserimus, non posse id in ordinem redigi litterarum septem, quae musicae manus elementa constituunt. Neque iccirco uel lineam propriam, uel spatium occupare, nec locum habere naturalem, Nam si de numero quidem illarum foret, per duplarem proculdubio consonantiam idest per octauam alicui grauium uel superacutarum certe responderet. Verum quod grauibus quidem non respondeat, hinc patet, quia semitonium illi deesse deprehenditur. Quod autem superacutis quoque non subseruiat, et consonet manifestum quidem est, quia modum praeterit, ac in semitonium luxuriat. Hac de causa graeci nomen illi conueniens indiderunt menon idest accidens illud appellantes. Vnde fit, ut adesse atque abesse integra modulatione possit. Quare id quidem, nisi ubi necessarium fuerit, apponi, atque appingi non debet.

DE TONO. CAPVT .XVI.

TOnus, quemadmodum Martianus inquit, est spatii magnitudo, qui ideo Tonus dicitur, quia per hoc spatium ante omnes prima uox, quae fuerit, extenditur, hoc est de nota qualibet in notam. Secundum uero Cleonidem tonus quattuor modis dicitur, ut phthongus, et interuallum, et ut uocis locus, ac Tenor. Sunt autem toni, ut idem ait ex Aristoxeni sententia tredecim, quos apud ipsum legere poteris. Vel tonus est coniunctio duarum uocum, siue complexio per spatium perfectum: Nam duplex quidem spatium est perfectum scilicet ipsorum tonorum, Imperfectum semitoniorum. Perfecti quidem exemplum sit, VT RE, RE.MI. FA SOL. SOL LA. Imperfecti autem MI FA. FA MI.

DE SEMITONIO CAPVT XVII.

Semitonium est coniunctio duarum uocum per spatium imperfectum, ut de mi fa, et de fa in mi. Sed est quidem Semitonium maius, et minus. Et maius quidem duplici diesi, et commate constat: Quid autem diesis, et quid comma sit infra explicabitur. Sed maius quidem semitonium in naturali ordine manus nusquam inuenitur nec nisi ubi [f.Bviiiv] sit b fa [sqb] mi. Nam accidentaliter quidem reperitur, ubicunque sit Tonus, sicut in Monochordo apparet. Minus autem duas tantum pulso commate dieses habet. Diesis autem pars est toni, significat autem latine diuisionem, siquidem a graeco uerbo (ut tu Flamini dicere soles) quod est diesco uenit, quod apud nos diuido est, Nam tonus quidem in quattuor dieses, et unum comma diuiditur. Comma uero nona est pars toni, et graece quidem comma, ut ex te saepe audiui: dici latine incisio potest, quia est particula quaedam quasi de tono incisa. Tonus autem ipse, qui: ut diximus, quattuor dieses complectitur, in nouem commata diuisus est.

DE SEMIDITONO CAPVT .XVIII.

SEmiditonus autem tonus est cum minori Semitonio. hic etiam treis uoces, sed non per ambo spatia perfecta complectitur, et per ascensum quidem a RE usque ad Fa. Per descensum autem a SOL usque ad MI. Vnde nomen illi, quod non sint pleni duo toni, est inditum. Et hic Tertiam minorem facit, quae quidem ex tono, et semitonio minori constat.

DE DITONO CAPVT .XIX.

DItonus quidem duo sunt toni, qui per spatia duo perfecta extenditur, et sic treis uoces amplectitur, sicut ab VT usquae ad MI a FA usque ad LA patet, et Ditonus ipse Tertiam conficit, quae maior appellatur.

DE TRITONO CAPVT .XX.

POst ditonum se se Tritonus offert durus, asper, et inamabilis, ac, si fieri possit repellendus semper, Qui quidem in tantum aures ueterum uel offendit, uel exterruit: ut necessitatem illis imposuerit, omni solertia uestigandi qua ratione, qua lege leniri posset, ac temperari, ne tantum auribus obstreperet. Inuentum est igitur b, quod a soni lenitate molle dicimus, qui se se illi opponens, ac se opportune canentibus offerens illius asperitatem atque duritiem miro temperamento molliret. Qui ipso quoque nomine duritiem quandam praeseferens etiam [f.Cir] compositionem qua nulla est asperior, indicat, si quidem a tribus tonis de quibus constat, nomen sortitus est. Quattuor autem in locis (de manu loquor) inuenitur, quorum duo naturalem sequuntur ordinem, duo per accidens sese inferunt. Et naturalium quidem locorum altera FA naturae grauis principium capiens in mi [sqb] quadri acuti desinit. Sic quidem a leni grauitate exoriens in asperum acumen extenditur, quod lenitas b mollis intercurrens domat, et moderatur. Alter autem a fa naturae acutae in mi [sqb] quadri superacuti excurrit, ubi fa molle sese opponens eodem quo supra officio fungitur. Accidentalium uero locorum altera Fa b mollis grauis in mi naturae acutae protenditur, in cuius mi locum fa b lenis accidentaliter, ac opportune sese obiiciens succedit. Alter uero, qui collatis omnibus locis quartus est, a fa b mollis acuti in E la naturalis terminum manus euehitur, ubi quidem fa b mollis eodem modo pro la succedens eandem, immo etiam propter nimium acumen longe maiorem duritiem lenit, ac temperat. Ex his autem omnibus, quod memoria tenendum est, facile constat, quattuor uoces absque semitonio propter innatam duritiem non recte locum habere posse.

DE DIATESSARON. CAPVT .XXI.

DIatessaron a numero uocum, quas continet dicitur appellatione graeca, FLAMINIVS. Verum id quidem est nam dia graeca est prepositio et per significat. Ta tessara quattuor et Martiano teste ex quattuor dicitur. AARON. ita sane est, est enim quattuor uocum symphonia ex duobus tonis et semitonio minori constans, et ut uerbis utar Martiani tui recipit sonos quattuor, spatia tria, productiones duas et dimidiam, ubi sonos uocat, quas nunc uoces, siue notas appellamus. Productiones uero appellat, quos et ipse crebro, et nos quoque nunc tonos dicimus Cleonides quoque Diattessaron inquit tonorum duorum atque dimidii esse. Haec tamen consonantia in treis diuiditur species, quarum prima est RE.MI.FA.SOL, Nam a tono incipit sequitur semitonium, dein uero tonum. Secunda uero MI.FA.SOL.LA, ubi a semitonio minori incipiens in duos desinit tonos. Tertia de VT.RE.MI.FA constat, quae duos tonos praemittens [f.Civ] in semitonium minorem terminatur. Verum licet compositione ipsa sic differat, re tamen in idem deuenit, atque redigitur.

DE DIAPENTE. CAPVT .XXII.

DIapente symphonia est, sicut idem Martianus ait, quae constat sonis quinque, qui inter se quattuor spatiis diuiduntur. Productiones habet tres, mediamque praecidit hoc est tonos tres ac medium. Haec Martianus. Igitur diapente consonantia est, ex quinque constans uocibus, ut ipsum nomen indicat. FLAMINIVS. Ita quidem est, siquidem a dia praepositione graeca, de qua modo diximus, et pente idest quinque dicitur, quia de quinque uocibus conficitur. AARON. Haec treis tonos, ac semitonium minorem continet. Eius quattuor sint species, quae quidem et ipsae compositione differunt, re uero conueniunt. Prima igitur species a D.SOL.RE. naturae grauis incipiens in A.LA MI.RE. Finitur. Secunda ab E.LA.MI. naturae item grauis in MI. subsequens b fa [sqb] mi terminatur. Tertia a FA b mollis grauis in FA naturae acutae, hoc est in C.SOL.FA.VT. finem habet. Quarta a G.SOL.RE.VT. [sqb] quadri acuti originem trahens in D.LA.SOL.RE. protenditur. Etiam Cleonides in quattuor species quanquam diuerso modo partitur.

DE HEXACHORDO. CAPVT. XX.III.

HExachordon graeco uocabulo demonstrat consonantiam, siquidem, ut ex te Flamini saepius audiui ex graece sex latine significat chordi uero chorda siue fidis dicitur et quia ex chorda lyrae uel citharae sonus emittitur, et uox, in hac compositione pro sono, ac uoce accipi debet. Est igitur Hexachordon sex uocum symphonia. Sed duplex est, Maius, ac Minus, et maius quidem ex quattuor tonis, et uno minori semitonio constat, sicut a [Gamma] ut usque ad E la mi. Idem fiet, ubicunque toni quattuor cum minori semitonio sese obtulerint, a quibusdam tonus cum diapente dicitur, ex quibus sane Hexachordon constare manifestum est. Hexachordon minus est, quod ex tribus quidem tonis, et duobus semitoniis minoribus conficitur, ut ab E.LA MI. usque ad C.SOL.FA.VT. patet.

[f.Ciir] DE HEPTACHORDO. CAPVT .XXIIII.

HEptacordon ex septem comflatur uocibus, ut ipsum nomen indicat, ex duabus graecis dictionibus compactum Siquidem epta septem latine chordi uero fidem, et uocem siue sonum dicimus. Est ergo de septem conflata sonis symphonia. Verum et hoc maius quidem, ac minus est. Maius quinque tonos ac semitonium minus recipit, sic ut ditonus cum diapente dici possit. Inuenitur autem, ubicunque septem uoces cum minori semitonio sint. At minus Heptachordon toni quattuor cum duobus semitoniis minoribus faciunt. Sic uno tantum tono Hexachordon minus superat.

DE DIAPASON. CAPVT .XXV.

DIapason symphonia est omnium absolutissima, cuius uide mirandam uim, ac plenitudinem. Haec enim consonantia adeo integra, adeo plena est, sic omnibus perfecta numeris, ut non solum uoces omnes, sed et caeterae quidem consonantiae ad unam illam tanquam ducem confluant, tanquam principi sese subiiciant illam uti omnis symphoniae moderatricem, ac reginam uenerentur, atque suspiciant. Nec immerito quidem prisci illi musicae artis uiri tanto illam nomine decorarunt. Haec enim uoces omneis continet, quibus harmonia conflatur. Haec item consonantias quaslibet, et eas quidem, quas supra commemorauimus complexa est, et eas, quae plurime adhuc restant, tanquam foecunda parens ex sese emittit, ac generat omni laude dignissima, omni fauore prosequenda. Hanc graece quidem, ut tu dicere Flamini soles Diapason proprio ac eleganti uocabulo nuncuparunt apotu diaketopan quod omne (sicut ais) significat deducto, quasi de omnibus constans non modo uocibus sed etiam consonantiis. Latini octauam a numero uocum, de quibus illa conficitur, nominant. Illud quoque in hac una mirum dictu, ac memorabile est, quod per totam manum tanquam moderatrix, ac domina excurrens ubique sedem sibi inuenit. Hoc facile experieris, et ita esse fataberis si totam percenseas manum, in qua quidem illam ab una littera ad alteram similem terminari uidebis. Haec autem consonantia quinque tonos, et duo semitonia complectitur, ut quanquam caeteras illam ambire consonantias dixerimus, iure tamen [f.Ciiv] quodam insignius Diapente cum Diatessaron admittere dicamus. FLAMINIVS uerum, ne praetereamus ueterum quoque scriptorum de diapason sententiam, Cleonides, cuius supra mentionem fecimus, inter ueteres graecos magnae scriptor authoritatis, illud in sex tonos extendit, Nam tonum ille adnumerat, quae nos duo minora semitonia facimus. Idem tamen paulopost iterum diapason loquens inquit, At in diapason hemitonia duo, toni quinque. Ad hemitoniorum autem habitudinem figurae inspiciuntur. Ex nostris autem Martianus ait, Tertia diapason quae ex omnibus dicitur, octo sonos recipit, spacia septem, productiones sex: Hemitonia duodecim. Vbi Hemitonia semitonia sunt, quae cum duodecim esse dicat, ad eosdem sex tonos rediguntur: Haec impresentia de excellentissima consonantia dicta sufficiant.

DE TONIS QVATTVOR ANTIquis. Caput .XXVI.

LEgimus fuisse apud graecos olim tonos tantummodo quattuor, quorum haec erant nomina, Prothus. Deuterus, Tritus, et Tetrardus, qui sunt iidem qui apud nos fiunt Primus. Tertius. Quintus, et Septimus, Quorum quidem sicut in monochordo, et antiquis apparet in libris, tantus erat ascensus, atque descensus ut praeter modum, qui canebant in templis defatigarentur. Qua diuus Gregorius diuino uir ingenio, ut plerisque alii ad sacra pertinentibus, sic rei quoque huic consulendum arbitratus quattuor illos tonos in octo partitus est, et ita quidem ascensum illum, atque descensum ueterem canentibus adeo difficilem temperauit, ut nec labor amplius, nec difficultas ulla fuerit choris. Quorum ut possit uniusquisque cognitionem assequi, singulorum quidem rationem afferemus. Illud prius dicemus, Tonos (de iis loqour, de quibus nunc agimus) esse quandam canendi normam, quae in fine per ascensum atque descensum cognoscitur. Finis autem primi et secundi est seruata lege in D.SOL.RE. Praeter legem autem in A la, mi, re acuto. Tertii, et quarti in E.LA.MI graui, Sed praeter legem in b fa [sqb] mi acuto. Quinti, ac sexti in F fa ut graui, praeter legem uero in C sol, fa, ut. Septimi et octaui in G sol, re, ut acuto, praeter legem autem, quanquam raro in D la, sol, re Toni quidem omnes bifariam diuiduntur, Sunt enim [f.Ciiir] uel authentici, uel plagales, et authentici quidem principales sunt ac ueluti dominantes. FLAMINIVS. Recte quidem, quia de graeco uerbo, quod est authenteo deduci uidentur. Plagales autem illis ignobiliores, et quasi sub eorum potestate sunt constituti. Obliqui autem posse dici uidentur, Nam plagios graece obliquus latine dicitur. AARRON. Primus igitur tonus ex prima specie diapente, et prima diatessaron conficitur, scilicet a D sol re ad A la mi re acutum, et ab A la mi re, ad D la sol re his quidem notis RE LA, et RE SOL. Secundus item ex prima specie diapente formatur ab eodem D sol re ad A la mi re, a D sol re ad A re. Vbi sciendum est, authenticorum compositionem atque plagalium in diatessaron differe, authenticorum enim asccndit, in quibus dicitur Re la, in Diatessaron autem Re sol. At in plagalibus dicitur quidem Re la, sed in diatessaron Sol re. Hoc autem ideo fit, quia authentici ascendunt, plagales uero descendunt. Tertius tonus de secunda specie diapente conficitur et ab E la mi graui ad b fa [sqb] mi acutum, et ab eodem b fa [sqb] mi ad E la mi secundum his quidem notis MI.MI, et MI la. Quartus de secunda specie diapente et secunda diatessaron componitur ab E la mi graui ad b fa [sqb] mi acutum et ab eodem E la mi ad [sqb] mi. Quintus ex tertia diapente specie ab F fa ut graui ad C sol fa ut, et ab eodem C sol fa ut, ad F fa ut acutum his quidem notis FA.FA et VT.FA. Sextus ex tertia diapente specie et tertia diatessaron ab F fa ut graui ad C sol fa ut, et ab eodem F fa ut ad C fa ut. Septimus ex quarta specie diapente: et prima diatessaron ab G sol re ut acuto ad D la sol re, et a D la sol re ad G sol re ut superacutum his quidem notis, VT sol et Re sol. Octauus demum fit ex quarta specie diapente et ex prima diatessaron a G sol re ut acuto ad D la sol re et ab eodem G sol re ut ad D sol re his notis VT Sol, et SOL Re. Illud autem memoria tenendum est, Tonos quidem omneis authenticos unam posse notam sub suum finem descendere, qui si forte etiam non descendant, sua tamen integritate non carent quia quilibet tonus diapason amplectitur. Verum authenticis, quia principales (ut iam diximus) sunt et excellentiores, descensus ille conceditur.

DE TONO PERFECTO IMPERFECTO ET PLVSQVAM PERFECTO. CAPVT .XXVII.

[f.Ciiiv] DE tonorum qualitatibus nunc agemus. Toni quidam perfecti, imperfecti alii. Tertio demum loco plusquam perfecti non nulli dicuntur et perfecti quidem sunt, qui supra terminum suum octo uocibus at tolluntur. sub terminum uero unam demittunt, quam tamen etiam si non demiserint, perfectorum (sicuti iam diximus) nomen non perdunt. Sed de authenticis loquor praeter quintum, qui non ultra semitonium descendit. Plagales quoque una queunt nota diapente commune transcendere, sicut authentici una descendere. Imperfeti toni sunt, qui suum diapason non implent. Sunt etiam, qui plusquam perfecti nuncupentur, uel sicut placet quibusdam superflui, quod et nos magis probamus Nam et philosophi aiunt, nihil ultra, citraque perfectum dari. Cum igitur in diapason perfectio constet, toni plusquam perfecti appellati rectius quidem superflui dicuntur. Sunt autem ii, qui suum diapason transcendunt.

DE TONO MIXTO ET COMMIXto. Caput .XXVIII.

TOnus est etiam, qui mixtus dicitur, et is est, qui quamuis ad perfectionem authentici perueniat, attamen de plagali aliquid accipit, quoniam duabus, tribusue, aut quattuor sub terminum suum uocibus descendit. Quando autem toni cuius modi ascendunt, uel descendunt ad suam perfectionem, uel authentici ascensum, uel plagalis habeant descensum, per spatia, siue per chordam tonorum, de qua postmodum dicemus, iudicandi sunt, et illis uel diapente, uel diatessaron tribuendum, ubi maior erit continuatio. Quod si pars quidem chordae superior plus continuationis habuerit: ratione quidem ascensus: et continuationis authenticus esse dicetur mixtus cum plagali ratione descensus: Tales toni aliquando una in parte deficiunt, et una tantum nota, ut perfecti esse dicantur, indigent, et in altera perfecti sunt. His quidem a parte pleniori nomen inditur, ut uel authentici dicantur esse uel plagales, Toni uero, qui commixti uocantur, ii sunt, qui duas treis ue diapente species habent ad suam compositionem minime pertinentes, et ii quidem commixti appellantur cum illis, quorum species participiant. Exemplum proponam. Erit antiphona primi toni, quae (ut dictum est) diapente cum diatessaron habebit, et in illa quidem huiusmodi processus erit, VT SOL et FA FA saepius tertia species et quarta. Tonus quidem eiusmodi primus dicetur ratione compositionis cum quinto, ac septimo commixtus.

DE CHORDA TONORVM. CAPVT .XXIX.

[f.Ciiiir] QVaedam in ecclesiasticis modulationes reperiuntur, quae cuius sint toni, non facile dignosci potest, causa est,, quod ascensu, atque descensu carent. Quare necesse quidem est, ut per chordam iudicentur. Quam quidem chordam esse dicimus lineam illam, uel spatium, quod terminum cuiuslibet toni tribus uocibus transcendit numeratis notis omnibus, quae supra, et infra chordam sunt non computatis ipsius chorde notis, et ubi maior pars reperitur, huius, uel illius esse toni dicitur. Hoc tamen non semper uerum est, sicut in antiphonis ferialibus apparet et in antiphona Simulabo eum ad Magnificat, et ad Benedictus Euge serue bone quae quidem Antiphonae supra et infra pares habent notas, quarum altera secundus est tonus. Altera primus, et hoc quidem propter earum species accidit. Tales antiphonae iudicari per chordam nequeunt, sed per suas tantum species censendae sunt. Igitur antedicta regula exceptionem patitur. Vocant authores artis diapente speciem communem quia per eum quaelibet ad tonos compositio pertinens gubernatur. Illud autem diapente, quo primus tonus, ac secundus formatur, quod ad cognitionem authenticorum, et plagalium tonorum, attinet, commune semper antedictis tonis erit, primo uidelicet ac secundo et quicunque ascensus supra terminum dicti diapente inuenietur, primo idest autentico tribuetur. Descensus autem sub terminum inferiorem plagali assignabitur, et ubi erit maior uel ascensus, uel descensus, illi tono cui conueniet, applicabitur. Huius autem loci praeceptum ad reliquas scito cantilenas pertinere.

DE MODVLATIONE SINE tono. Caput .XXX.

IN ecclesiaticis modulationibus quaedam reperiuntur antiphonae in quibus si rectam sequi tonorum diffinitionem uolumus, tonus non dignoscitur. Quare necesse est, eiusmodi compositiones aliquam ostendere ascensus, atque descensus sui diapason particulam, quae sane si quantitas non inueniatur, talis modulatio nulli tono poterit applicari: ratio est: quod diapason diapente, ac diatessaron praedictorum tonorum partes sunt, propter quod non apparebit, cui tono debeat adscribi. Talis ergo modulatio euphoniaca nuncupabitur idest bona sonoritas. FLAMInius. Vere quidem dicis. Si quidem Eu graece bonum, phoni autem uox dicitur. Aaron. Caue igitur, ne in talibus modulationibus secundum antedictam legem iudices.

DE DIAPENTE CONiuncto et disiuncto. Caput .XXXI.

[f.Ciiiiv] DVo diapente forma inter se differentes inueniuntur, quorum alterum coniunctum dicitur. Disiunctum alterum De quibus maxima praecipue in modulationibus ecclesiasticis differentia nascitur. Nam ubi diapente coniunctum inuenietur, tantam quidem uim habet, ut aliquando cogat, tonum suam mutare naturam, sicut in responso Sint lumbi uestri praecincti, et in responso duo seraphin Nam iuxta tradita praecepta secundus est tonus, ui tamen diapente coniunctorum toni proprietas mutatur quia de plagali fit authenticus, sicut illius principium indicat, Quare modulationes eiusmodi primi quidem toni ratione compositionis esse dicemus, at ratione descensus esse secundi.

DE TERMINATIONE TROPORVM IRREGVLARIVM. CAPVT .XXXII.

QVi artis praecepta tradidere, terminationem irregularium tonorum instituere quattuor quidem in sedibus, quae confines sunt, idest a la mi re. b fa [sqb] mi. C sol fa ut. D la sol re. Quare praecepta de tonis tradita praeterereunt et aiunt, posse tonum in quolibet manus loco terminari, ubi species illius queunt inueniri. Quod quidem si uerum est quomodo precepta seruabuntur, quae supra tradidimus? ut scilicet primus, ac secundus tonus in A la mi re terminetur acuto, in quo speciem unam primi habemus, et unam tertii? In b fa [sqb] mi tertium et quartum et species quinti habemus ac sexti? In C sol fa ut quintum, ac sextum, et septimi speciem et octaui. In D la sol re septimum et octauum, et species primi habemus, et octaui. Ex quo quidem (ut mihi uidetur) confusio magna suboritur ut et toni rectam formationem non habeant, et potius de suis speciebus, quam de fine iudicentur. Sunt, qui quaerant quare musici primi, et secundi toni terminum in A re primo quidem manus loco non constituerint, Tertii et quarti in [sqb] mi. Quibus ita respondemus, non posse in dictis terminari locis, quia, uti supra diximus, eorum species ibi nequeunt reperiri. Quare hac ratione moti asserimus, antedictam terminationem non esse recte constitutam, et mea quidem sententia toni sunt ita distinguendi, ut primus, ac secundus irregulariter in D la sol re locum habeat, quia tota illius compositio reperitur. Tertius, et quartus in A la mi re. Quintus in b fa [sqb] mi et sextus. Septimus et octauus in C sol fa ut. Et hac ratione praecepta de tonis ab illis tradita confirmamus. [f.Cvr] Sed quamuis contra praecepta dixerimus, quae authores tradidere, hic tamen apertius eorum constitutionem, hinc rectam uideri, inde non rectam ostendemus. Rectam esse hinc dicimus, quod irregularium tonorum terminationes confinia dicuntur, quae quidem digniora sunt loca excepta propria terminatione, quae in talibus reperiantur compositionibus. Cum ergo digniora sint loca antedicta, et perfectiora, permissa est cuilibet tono facultas, ut in suis confinibus terminari possit. In contrarium tamen illud dicimus, quod si antedictos uolumus tonos secundum normam, et praecepta consyderare, raro dicimus authentici toni ascensum inueniri. Sed sunt, qui dicant, talem, quam uocant irregularitatem in locis debere constitui, atque locari, quos regulares apellant. Sed sic quoque descensu carent, qui plagalibus debetur, et ob id raro eiusmodi compositio reperitur. Talis igitur constitutio tonorum species ascensus, atque descensus deponit, et uariat. Quare mihi quidem uidetur, secundum finem praesentem, et ordinem regularem iudicandos esse, atque ubi ad maiorem perfectionem tendent, esse illis attribuendos. Verum huiusmodi constitutionem irregularem magis puto cantilenis mensurabilibus; quam immensurabilibus necessariam.

DE PRINCIPIO MEDIO AC fine tonorum. Caput .XXXIII.

PRimi toni principium in F fa ut graui erit. Medium in A la mi re acuto. Finis secundum seculorum.

Secundi toni principium in C fa ut. Medium in F fa ut graui. Finis in D graui.

Tertii principum in G sol re ut acuto. Medium in C sol fa ut. Finis in A la mi re acuto ut in seculorum.

Quarti principium in A la mi re acuto. Medium in eodem A la mi re. Finis ut est in seculorum.

Quinti principium in Fa ut graui. Medium in C sol fa ut. Finis ut in seculorum.

Sexti principium in F fa ut graui. Medium in A la mi re acuto. Finis, ut est principium, quia primus, et sextus tonus simile principium habent. Finem uero ut seculorum.

Septimi principium in C sol fa ut. Medium in A la mi re acuto. Finis, ut est in seculorum.

Octaui principium in G sol re ut acuto. Medium in C sol fa ut. Finis, ut est in seculorum.

[f.Cvv] DE PRINCIPiis tonorum et seculorum differentiis. Caput .XXXIIII.

PRimi quidem toni principia, quemadmodum in libris ecclesiasticis apparet, sex sunt in locis scilicet in C.FA.VT. D sol re. E la mi. F fa ut. G sol re ut. A la mi re. In C fa ut. exemplum in antiphona Gloriosae uirginis extat, In D sol re, in antiphona, Cum autem sero. In E la mi, est in Congregate sunt gentes. In F fa ut apparet in Iterum uidebo uos. In G.SOL.RE.VT. in Cum appropinquaret dominus. In A la mi re est, Exi cito in plateas, quae quidem principia non habent idem seculorum. Attamen non negauerim saepe inueniri principia: quae idem seculorum desyderent, sed non semper, quemadmodum supra diximus, sicut facile in Antiphonario uidere poteris. Sed uarias esse authorum, et compositorum opiniones de principiis ac de seculorum in tonis antedictis uideo uerum sicut experientia indicat, et in gregorianis antihponariis manifestum est, primus quidem tonus undecim differentias seculorum habet. Secundus tonus principia quinque, seculorum uero duplicatum habet, et principa quidem in A re, c fa.ut D sol re. E la mi. F fa ut habet. In A re, ut in responso, Si bona suscepimus. In C fa ut in Antiphona Similabo eum. In D sol re ut ibi Vado ad patrem. In E la mi, ut Domine deus rex omnipotens. In F fa ut. Credimus Christum. Sed iam gradatim totum ordinem reliquorum troporum, et quantitatem explicabimus.

Tertius quidem tonus tria habet principia uidelicet E la mi. G sol re ut. C sol fa ut. In E la mi exemplum est antiphona Dum complerentur dies. In G sol re ut, Salua nos domine. In C sol fa ut. Domine mi rex. Ex quo quidem tonno quattuor nascuntur seculorum differentiae.

Quartus tonus principia quinque habet scilicet C fa ut. D sol re. E la mi. E fa ut. G sol re ut. In C fa ut exemplum est in antiphona Tulit ergo in D sol re, Innuebant patri eius. In E la mi, Prudentes uirgines In F fa ut, In feruentis olei. In G sol re ut demum, Stetit angelus in libro monastico. Hic autem tonus quattuor seculorum differentias habet.

Quintus habet principia duo, scilicet F fa ut, et C sol fa ut. In F fa ut exemplo est antiphona Sicut nouit me pater. In C sol fa ut: Ego sum uitis uera, ubi una tantum in gregoriano antiphonario differentia seculorum ostenditur. una item in monastico.

Sextus duo quoque habet principia scilicet F fa ut, et C sol fa ut. In F fa ut exemplum est antiphona Gaudent in coelis. In C sol fa ut in responso Decantabat populus Israel. Ex quoquidem tono una tantum seculorum differentia gignitur.

[f.Cvir] Septimus principia habet quinque scilicet G sol re ut. A la mi re. b fa [sqb] mi. C sol fa ut. D la sol re. In G sol re ut exemplum quidem est in antiphona Prae timore autem in A la mi re, Argentum, et aurum non est mihi. In b fa [sqb] mi: Tulerunt dominum meum. In C sol fa ut, Mulier cum parit. In D la sol re Veni sponsa Christi, ubi quattuor sunt seculorum differentiae.

Octauus demum secundum neumarum progressum principia quinque habet scilicet D sol re. F fa ut. G sol re ut. A la mi re: et C sol fa ut. In D sol re quidem exemplum est Antiphona Spiritus domini. In F fa ut, Tu es gloria mea. In G sol re ut: Veni sponsa Christi. In A la mi re. Iste sanctus in C sol fa ut Erat autem aspectus, ubi sunt duae seculorum species. Verum illud memineris quando ecclesiastica modulatio fuerit, quae in G sol re ut terminetur, et ante primam pausam usque ad suum diapente non ascendat tonum esse octauum, Neumarum autem causa id contingere. Et sunt multae quidem antiphonae, quae propter Neumas tantam uim habent, ut si etiam ad septimam uocem, aut octauam ascendant, alius non sint toni, quam octaui, sicut in antiphona diui Laurentii secundi nocturni apparet, quae ad septimam quidem uocem ascendit, et octaui tamen est toni. Et talis quidem antiphona secundum praecepta tonorum septimi esse toni, sed imperfecti debet ratione ascensus iudicari, quam tamen propter uim neumarum octaui esse dicimus.

QVID SIT MENtio seculorum, saepius facta. Caput .XXXV.

VVerum, quia dubitare quis possit, cur seculorum toties mentionem fecerimus, ad cuius dictionis cantum finem tonorum cani debere diximus, Sciendum, est esse quidem uocales, quas haec dictio EVOVAE continet, ad quarum uocalium rationem Seculorum Amen: hoc est finis cuiuslibet psalmi canitur secundum notas, quas supra dictas uocales uideris, et secundum quas tonos ipsos finiri debere diximus. Hoc autem in psalmis omnibus seruandum est, quorum ne toni in principio, medio ac fine uarientur modos omneis quibus illos oporteat cani tradidimus. Aliud quoque monendum hoc loco putamus, debere illos, qui in choris officium praecinendi antiphonas habent, bene cautos esse, ut nec altius, nec demissius illas quam oporteat inchoent, et reliquo se canentium choro accomodent. praetera cum iam cantato psalmo seculorum amen dictum fuerit non eadem uoce, qua seculorum cantatum sit, antiphonam resumant, Nam plerunque in choris minus cauti sunt qui tale officium gerunt, ex quo quidem magna dissonantia oritur, Neque enim pro arbitrio resumenda est antiphona. Ergo licet seculorum aut in re: aut in aliam quamlibet notam desierit, antiphona uero a Fa aut ab alia qualibet nota incipiet, oportebit quidem ipsum Fa [f.Cviv] uel quaecunque sit alia nota non eodem sono inchoari., quo illud re uel quaelibet alia seculorum nota desierit. Sed prout ipsius antiphonae tibi principium indicabit. Ad tollendum autem omnem errorem, differentias omneis seculorum, quae tonis subiiciuntur exposuimus omissa multorum opinione, qui non satis prudenter aiunt, cum tale fuerit Antiphonae principium, ut in antiphona Traditor autem, et Muro tuo opus esse ut seculorum habeat semper hoc modo scilicet in la la incipiendo in A la mi re acuto descendendo sol fa, post ascendendo sol la, et in sol G sol re ut acuti desinendo. Hae quidem notae simul omnes dicent. La.la sol.fa.sol.la.sol. Quare sic quidem in magnum errorem labuntur, Nam quomodo fieri potest, quod asserunt, cum in nulla unquam modulatione principia antiphonarum sint paria seculorum; Quamobrem nullo pacto illis assentiendum ducimus. Verum de cantu plano hactenus.


Next file: AARIH2