THESAVRVS MVSICARVM LATINARVM

[f.Aijr] CLARISSIMO AC DOCTISSImo viro Domino Georgio Kloken, Iurisperito apud Schuibsenses, suo et cognato, et patrono in primis colendo.

Salutem Plurimam.

IN DVBIVM NON REuoco, vir doctissime, te plurimum mirari, quidnam mihi in consilio fuerit, cur denuo iam Musicam aediderim, cum ea, quae anno a me est publicata superiori, tibi mirifice sit probata. Quare ne existimes, me ista preceptorum varietate, impigros nostrorum scholasticorum, in hac arte discenda conatus reuocari, imponitur mihi necessitas, vt consilij mei rationes paucissimis tibi exponam. Libellus prior ad captum istorum puerorum a me fuit accommodatus, qui florente adhuc nostrae scholae statu, communicatione publicae nostrae institutionis vtebantur. Cumque hi fere omnes ingruente atroci peste, salutem sibi fuga [f.Aijv] quaesierint, non ignorantes, presentissimum contra hanc teterrimam luem esse remedium, longo locorum interuallo ab eius contagione abesse, sperandumque sit, quod clementer abscissa vi pestis, et nostra in integrum restituta schola, rudes fere huius artis sese mihi dabunt auditores, mei esse duxi officij, precipua tantum Musices precepta, in hoc libello succincte simul et dilucide explicata, pueris discenda proponere. Plurimum enim refert huiusmodi primas praeceptiones et faciles et compendiosas esse, quo commodius pueri, breuitate adiuti, eas et memori mente reponant, atque ad verbum ediscant, et felicius ad fastigium huius nobilissimae scientiae progrediantur. Postrema enim sine primis disci nequeunt. Porro vir humanissime, quia multa, vt nosti, in metua, eaque preclara extant beneficia, et non modo veteri consuetudine, verum etiam sanguinis affinitate mihi arctissime es iunctus, hunc meum qualemcunque, [f.Aiijr] tamen vt spero, non infrugiferum laborem, in significationem gratae erga te mentis, tibi dedico, obnixerogans, vt hoc munusculum, quamuis exiguum, benigno, iucundoque accipias vultu, meque aduersus sycophantarum morsus tuearis, qui cum ipsi quidem, fucis similes ignauis, nihil aedant operis, eam voluptatem habent maximam, candidos aliorum conatus, summa cum libertate carpere. Hoc te cum communi studiorum vtilitati, tum summae nostrae amicitiae propenso animo daturum, nihil ambigo. Benevale, et me, vt soles, ama. Magdeburgi 7. Idus Martias, Anno M.D.XXXIX.

[f.Aiijv] IOACHIMVS WOLTERstorpius studiosae iuuentuti scholae Magdeburgensis Salutem Dicit.

ETSI EA EST OPTIMArum artium ingenita indoles et natura, vt suus quidam splendor eas ornet, et suam propter excellentiam ipsae mirabiliter semet commendent, vt alienis non indigeant praeconijs, nec peregrinam aliquam desiderent commendationem, perinde vt foemima natura spectabilis, apta et venusta membrorum iunctura, naturali bono contenta, nihil adiumenti aliunde accersit, tamen stulta iuuentus, quia magna oscitantia, atque ignauia, veluti profundo somno sopita iacet, non satis pulcherrimarum artium nitorem, vim, ac dignitatem perspicit, ac ne noscere quidem laborat. Deinde vt maxime intelligat, non tamen tanti facit res tam preciosas, quanti merito fieri [f.Aiiijr] decebat. Incumbit ergo haec cura praeceptoribus, vt quicquid imperitos adolescentes accendit, ad amorem, inque admirationem vtilium studiorum, ibi faces quasdam subdant, seduloque de dignitate optimarum disciplinarum admoneant. Quare cum et ars Musica summa fide nobis a Martino Agricola discenda proponatur, ad quam alijs laboribus discendi defatigati, secessum, ac iucundissima quaedam diuerticula habeatis, ne animus si semper ijsdem vestigijs inhereat fatigetur, et ingenij vigor obstupescat, non secus atque oculi cum vnum colorem fixius intuentur, hebetiores facti, parum acute cernunt, Adhortor vos magnopere, vt nullius pertaesi laboris, nullo absterriti tedio, nullis auocati molestijs, multam adhibeatis diligentiam, ne vnquam cessetis huc anniti, vt huius nobilissimae artis praecepta mira vobis breuitate tradita, fideliter percepta probe teneatis, idque eo maiori facietis alacritate, quod omnis [f.Aiiijv] opera et impensa peribit, omnisque conatus erit irritus, si firma et solida horum praeceptorum cognitione destituti, veram et perfectam aliquam canendi peritiam assequi conemini. Perueniri enim nisi ex principijs, vt recte inquit Fabius, ad altiora non potest. Non debet autem hic libellus ideo negligi, aut contemni, quia prima fronte nihil polliceatur egregij, nulla rerum iucunditate, varietateue discentibus taedium leuet. Est enim haec omnium artium natura, vt habeant ieiuna et nihil opum ostentantia principia. Equidem nec facile dixerim, nec costituerim, an huius artis precepta commodiori et faciliori ratione a quoquam tradi queant, cum omnia quae ad prima huius artis elementa pertineant, tanta dexteritate haec Isagoge complectatur, vt etiam mediocre ingenium et studium allaturi, ea per se intelligere, et percipere, ac deinceps ad solidiorem omnium musicalium praeceptorum cognitionem, atque [f.Avr] vsum, maxime exiguo et multo facilimo labore sint peruenturi. Quo circa cum quaeque in tanta rerum multitudine a paruis et exilibus inicijs, ad summum emergant fastigium, in primis profuerit, sedulam atque impigram, hisce rudimentis perdiscendis, operam impendere, idque eo acrius facietis, quod huic arti longe praestantissimo nostro tempore hunc videamus redire honorem, quem olim Graecia, vt Cicero refert, ei tribuit, vt non satis exculti doctrina existimentur, qui huius praeclarissimae artis sunt ignari. Valete, Magdeburgi 7. Idus Martias. Anno M. D. XXXIX.

[f.Avv] VINCENTIVS CEDDINVS HAVELburgensis, studioso puero Magdeburgensis Scholae.

Musica diuini cecinerunt cantica uates,

Moses cum multis Christicolisque uiris.

Laudibus et sancti praelustria dogmata Pauli

Nos cupiunt summum concelebrare Deum.

Ferreque sic nostrae solatia dulcia menti

Paulus apostolica sedulitate monet.

Quis dicat reliquas tot cultas laudibus artes?

Nunquid eis unquam gloria tanta fuit?

Huc paruo et tenui iuuenis studiose libello

Ducere te Agricolae sedula musa cupit.

Protinus atque omnem possis expromere cantum,

Si modo tu hunc auida triueris ipse manu.

Nanque docent multis quod longa uolumina uerbis

Id uunc perspicua sub breuitate uides.

Incipias ergo dulces nun<c> discere cantus,

Dimidium facti, qui bene caepit, habet.

[f.Avir] PRAEFATIVNCVLA.

IN PRIMIS NECESSARIum erit studiosis, summa facilitate cantandi artificium discere in animo habentibus, quatuor haec obseruare. Primo, Scalam in qua claues vna cum differentijs vocibusque suis contentae, ceu basin totius huius artis mente teneant, intelligantque. In ea nanque, quantum vox humana erigi aut deprimi debeat, per linearum spaciorumque interualla perspicue indicatur. Multum enim refert vt sciatur, quatenus vox in cantu eleuanda aut remittenda sit, quod harmoniae peculiare est, nunc in altum nunc in profundum deducere vocem. Secundo, sex voces musicales, videlicet, vt, re, mi, fa, sol, la, quo pacto in solmisando vsurpantur, in promptu habeant necesse est. His siquidem syllabis tyrunculi modorum phthongos in canendo, tanquam [f.Aviv] in legendo dictiones Alphabeti literis construere et proferre edocentur. Tertio, Clauium transpositionem, qua imperitis cantoribus saepenumero haesitatio oboritur, ita vt eam pene foedissima facta confusione, turpiter desistere cogantur, studiose animaduertant. Quarto, Octo tonos, quibus non modo cantio incorrecta emendari, verumetiam, varia concentuum ratio ac melodia, discerni ac iudicari queat. Caeterum, quod musicis symphonistisque singulis, non tam vtile, quam scitu necessarium existimatur, qua industria cuiuslibet toni recens consonansque modulatio aedenda sit, vt infra capite quarto explicabitur. Quatuor has itaque per necessarias praecipuasque solmisationis partes, compendiose quatuor capitibus comprehensas, solum pro pueris hic tradere, et quanquam singulatim ac simplicissime declarare libuit. Quarum ductu, reliqua vniuersa, breuitatis causa praetermissa, facile perspici valeant, vt [f.Avijr] in sequentibus patebit.

DE MVSICES DESCRIPTIONE AC DIVISIONE.

MVsica, secundum Augustinum, est bene modulandi scientia. Cuius vero concentus trifariam accinitur. Primo, voce humana, vtpote, vel solmisando, quod tyronum est, vt eo dexterius canendi vsum adipiscantur, Aut, quod cantoribus imputatur, textum applicando. Secundo, tibiarum sono. Tertio, Fidium tinnitu, Omnia igitur musices instrumenta, quod signum canendi praebeant, canere dicuntur. Quo circa tibicines tibia, tubicines tuba, fidicines fidibus, et caetera canere dicimus. Et est secundum vulgarem eius diuisionem duplex, Choralis vel plana, et mensurata siue figurata. Choralis, cuius notulae perpetuo aequaliter proferuntur, Est, quae planum docet cantum. Figurata est, quae mensuratum tradit concentum, [f.Avijv] cuius notulae varijs descriptae figuris, iuxta trium graduum, Modi, Temporis et Prolationis exigentiam, disparem quantitatis retinent mensuram. Ex quibus ea tantum, quae ad vtriusque cantus solmisationem pertineant breuissime eruta, pro nostri Gymnasij alumnis in hoc opusculum congessi.

CAPUT PRIMUM.

DE CLAVIBVS.

CLauis hoc loco Musicalis, est dictio ex litera et vocibus colligata, qua concentus, tanquam sera reclusa claue aperitur, id quod cantione aliqua nullis praescriptis characteribus, de qua nihil certi iudicari poterit, facile probetur. Cum vero claues characteristicae in suum restituentur locum, illico vniuersa, quae antea latuerant, apparent, oculisque exponuntur. Et sunt in receptiori vsu, duae et viginti, quae ob literarum, [f.Aviijr] in octauis ac decimisquintis, aequalitatem, instrumentalisque tabellaturae (vt vocant) causa, triplici distinguuntur differentia. Octo nanque infimae maiusculis pinguntur literis, vtpote [Gamma]ut, Are, [sqb]mi, Cfaut, Dsolre, Elami, Ffaut, Gsolreut. Mediaeque octo paruis, videlicet, a la mi re, bfa, [sqb]mi, csolfaut, d la solre, e la mi, f fa ut, g sol re ut. Supremae vero sex duplicatis, scilicet aa la mi re, bb fa [sqb][sqb]mi, cc sol fa, dd la sol, ee la. Potissimum autem quid inter b et [sqb] intersit, cum loco tantum coeunt, phthongo vero maxime differunt, summis viribus animaduerti oportebit, voces enim earum clauium, non, quemadmodum aliarum vnisonum causant, Siquidem semitonio maiori separantur, vt in scala cernetur.

DE QVATVOR CLAVIbus signatis.

QVum vero (vt Franchinus testatur) opus non sit, lineas omnes, [f.Aviijv] spaciaque omnia peculiaribus suis clauibus in harmonijs pernotare, verum paucioribus id expediri poterit, Idcirco quatuor modo ex caeteris seiunctas, in cantionum descriptione, et hoc in locis per necessarijs, nempe circa fa semitonium, qui prolatu artificiosior difficiliorque est tono, vulgariter vsurpamus, videlicet, F, b, c, g, quae vna cum scala exacte obseruatae, caeteras omnes confestim patefacient, vt subnexum Systema docet.

[f.Bir] [Agricola, Rudimenta, f.Bir; text: Triplex clauium differentia. 5. Geminatae. 8. Minutae. 8. Maiusculae. [Gamma], A, [sqb], C, D, E, F, G, a, [rob], [sqb], c, d, e, f, g, aa, bb, cc, dd, ee, vt, re, mi, fa, sol, la, maior semitonium, minor, 4 claves signatae, 4 finales, b molle, 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, [rob][rob]fa, [sqb][sqb]mi, ascendendo, descendendo, in causa] [AGRRUD 01GF]

[f.Biv] CAPVT II.

DE VOCIBVS AC SOLmisatione.

VOx, vt hic capitur, syllaba est, qua in concinendo interuallorum soni (de quibus capite vltimo) veluti dictionum syllabae in legendo literarum adminiculo, constringuntur. Vel, vt quidam volunt, Vox est interuallorum nomenclatura, Et sunt sex, vt, re, mi, fa, sol, la. Quae praesertim, quomodo sursum ac deorsum gradatin in concentibus sese comitantur, pueris diligenter praecini debent, quibus assuefactis, reliquorum omnium modorum phthongi per secundarum suarum (vt vocant) resolutione, facilime indagari poterint. Earum autem quaeque cum viciniori copulata, tonum constituunt, demptis mi et fa, quibus semitonium minns conficitur, vt in subiuncta cantione monstratur.

[f.Bijr] PARADIGMA.

[Agricola, Rudimenta, f.Bijr; text: Discantus. Altus. Tenor. Bassus.] [AGRRUD 01GF]

[f.Bijv] ALIUD PARADIGMA.

[Agricola, Rudimenta, f.Bijv; text: Discantus. Altus. Tenor. Bassus.] [AGRRUD 02GF]

DE VOCVM MVTATIONE vel repetitione.

CVm vero concentus extremas assidue excedunt voces qui, absque earum iteratione nulla ratione accini [f.Biijr] queant. Operaepretium erit eas in certis suis locis, vna in aliam mutata, repeti. Est autem mutatio vocum, vnisona syllabae vnius pro alia vsurpatio, vt ex solmisationum regulis et exemplis. liquide percipietur.

DE BREVI AC FACILI solmisandi ratione.

SOlmisatio, est debita phthongorum simul et syllabarum, iuxta notularum positionem expressio. Est enim solmisare, sonos notarum vna cum pecularibus suis vocibus, proferre. Ad quam accurate ac breuiter comparandam, tria requiruntur. Primum, vt sciatur quae claues vel voces lineis omnibus ac spacijs in cantionibus adhibentur, quod haud rectius, quam accepta scala, per claues signatas haberi potest. Secundum, ad b. clauem respectum habeat solmisator, mi ne an fa ibi modulandum sit, quod sic perspicitur. Si nihil vel [sqb] quadrum in sua regione apparet, mi, cum vero b rotundum, [f.Biijv] fa ibi, et quibuscunque in locis ponitur, cantandum demonstrat. Nimirum secundum harum exigentiam, omnium aliarum clauium voces in vniuersis modulationibus vsurpantur, ordinanturque. Tertium, binas voces re et la tenaci memoria teneat, vbi videlicet re in eleuatione, et la in submissione harmoniae sumendum sit, quo notato, caeterae voces omnes statim sese aperient, Quemadmodum in subiunctis duobus canonibus, quibus totius solmisationis scopus, non breuiter modo, verum etiam exactissime contentus est, dilucide tradetur.

Notabile.

Vocibus utaris solum mutando duabus,

Per re quidem sursum, mutatur per la deorsum.

PRIMUS CANON DE CANtu [sqb] duro.

Est vero cantus [sqb]durus, in quo dura vox, mi, in [sqb] claue concinitur, Quem ab exordio singularum notarum [f.Biiijr] omissio, seu [sqb] quadrum in suo loco indicat, Commodius tamen ex tono cognoscitur, Quiuis enim cantus, primo, secundo, tertio, quarto, septimo, et octauo tonorum regularium, hoc est, qui in D. E. vel G. desistit, [sqb]durus est, vt infra capite quarto copiosius declarabitur. Sciantque hic pueri, quod si concentus de a, ad proximam tantum intenditur, ilicoque ad E cadit, tum Euphoniae gratia, ad euitandumque tritonum, fa ibi cantetur, de quo haec notanda est REGVLA.

In d et a, quando eleuas re sumitur inquam [sqb]duro,

Et cum deprimitur cantus, la in e, et a, modulatur.

PARADIGMA.

Fuga in Epidiapason post tempus.

[Agricola, Rudimenta, f.Biiijr; text: Tenor. Discantus. Vox tertia. ascendendo, re, descendendo, la] [AGRRUD 02GF]

[f.Biiijv] ALIUD PARADIGMA.

[Agricola, Rudimenta, f.Biiijv; text: Discantus. Altus. Tenor. Bassus. re, la, mi] [AGRRUD 03GF]

[f.Bvr] SECVNDVS CANON DE cantu bmolli.

Cantus bmollis est, qui mollem vocem fa in bclaue vsurpat. cuius indicium est b spaericum, a fronte cantionum, peculiari suae stationi praescriptum. Vel rectius ex tono perspicitur, Omnis siquidem cantus quinto et sexto tonorum canonicorum, qui perpetuo in F. capitali exit, bmollis est, de quo pueris subsequens obseruandus erit

Canon.

Dat re bmollaris scandens in d, atque gsolre.

At descendendo canitur la in d, simul ac a.

EXEMPLVM.

Fuga in Epidiapente.

[Agricola, Rudimenta, f.Bvr; text: Tenor. Discantus. Bassus. ascendendo, re, descendendo, la] [AGRRUD 03GF]

[f.Bvv] CAVTIVNCVLA.

Porro cum b vel [sqb], non ab initio, verum in medio accentuum quandoque inseruntur, in solam proximam notam subsequentem agunt. Sin vero peregrinum locum sibi vendicant, fictum significant cantum, vbi aliquoties mi in C, F, G, d, profertur, et fa in a, d, g, praesertim tamen in cantu bmolli, in e, pernotari et concini solet, cuius ratio in caeteris traditur musicis, hic siquidem non fictam, sed veram solmisationem docere studeo.

DE OCTAVIS ANNOtatiuncula.

Quod profers uocem modulando in claue minutae

Sumere non spernas (quamuis ibi non sit) eandem

In simili capitali claue uel in geminata.

Ex his itaque carminibus satis constat, omnium octauarum claues, eiusdem esse vsus, Quaelibet igitur capitalium ac geminatarum, similis minutae imitatur analogiam, vt hic videre est.

[f.Bvir] PARADIGMA.

[Agricola, Rudimenta, f.Bvir; text: Discantus. Altus. Tenor. Bassus. re, la] [AGRRUD 04GF]

[f.Bviv]

Capitales.      Minutae.   Geminatae.
                gsolreut.  ggsolreut.
                ffaut.     ff faut.
                elami.     eelami.
Dlasolre.       dlasolre.  ddlasolre.
Csolfaut.       csolfaut.  ccsolfaut.
Bfa,            bfa.
Alamire.        alamire.
[Gamma]solreut. Gsolreut.

NOTABILE.

Octauae in omnibus, excepta positione, cohaerent.

Annotatiuncula alia.

At si nulla notula locum, vbi re sursum et la deorsum cantetur, occupauerit, tum (si res postulat) a praedicto loco, ad notulam vsque desideratam, gradatim solmisari expedit, et quae in eam inciderit vox, ea moduletur, Caeterum in quartis, quintis et octauis, non raro de voce in similem sit solfa, vtpote, de re ad re, mi ad mi, fa ad fa, et caetera vt in exemplis visum est. Quod vero potissimum [f.Bvijr] de vocibus mi et fa animaduertendum erit. Siquidem vulgariter in praedictis tribus distantijs (ad euitandos modos prohibitos, vtpote, Tritonum, Semidiapenten, et Semidiapason) contra cantus naturam de fa ad fa, mi ad mi accinimus.

CAPVT III.

DE CLAVIVM TRANspositione.

AD haec, quod ad solmisationem non parum conducit, scitu dignum erit, claues quandoque signatas linearum ob penuriam, ex locis suis in altum seu profundum amoueri. Quare nihil aliud est haec ipsa transpositio, quam clauis characteristicae de linea ad aliam traductio, de qua breuiter subiuncta notanda erit

REGVLA.

Quantum clauis eleuatur, tantum nota sequens submittitur, Quantum vero [f.Bvijv] deprimitur, tantum et nota sequens intenditur.

PARADIGMA.

Fuga in Epidiapente.

[Agricola, Rudimenta, f.Bvijv; text: Discantus. Tenor. Bassus.] [AGRRUD 05GF]

CAPVT IIII.

DE TONORVM COGNItione et compositione.

QVamuis plura de tonis, tanquam de re ad canendi artem pernecessaria enumeranda essent, Cum vero singula pueris et tyrunculis huius rei, in quorum gratiam hoc aedidi opusculum, intellectu difficilia, Quam ob rem praetermissis [f.Bviijr] difficilioribus et superuacaneis, solum vsitatiora quaedam et praecipua de tonorum cognitione et compositione, his recensere, exemplisque compendiosissimis exponere visum est. Porro quicunque haec intelligit, caetera haud difficulter depraehendet.

TONI DESCRIPTIO.

Tonus hoc loco, lex est vel regula, secundum quam cursus ac melodia cuiuslibet concentus, in exordio, medio ac fine coaptatur. Et sunt octo, videlicet, 1.2.3.4.5.6.7.8. quorum quatuor de numero impari, scilicet, 1.3.5.7. quod cautiones eorum eleuatione diapason, submissione vero tonum modo attingunt, acutos vocamus, Caeterosque quatuor pares, 2.4.6.8. quia submissas aedunt cantilenas, graues nuncupare libet, Harmoniae namque eorum, a finalibus ad diapenten vel sextam dumtaxat consurgunt, addiatessaronque decidunt, vt porro tractabitur.

[f.Bviijv] DE QVATVOR FINAlibus tonorum.

In D, Protus Deuterusque sedet, cum quarto in E, tritus.

Quintus in F, cum sexto, octauo septimus in G.

Exitus est idem uariatur origo Tonorum.

Finalis clauis dicitur ea, in qua concentus regularis desistit, Quarum quatuor sunt, vtpote D, primi et secundi toni finis. E, tertij et quarti. F, quinti et sexti. G, septimi et octaui. Praeterea omnis cantio in his terminata clauibus, regularis, quae vero peregrinum possidet finem, musicorumque non imitatur canones, irregularis seu transposita vocitari solet, vt infra de tonorum transpositione patebit. Cum itaque perpetuo gemini toni, acutus cum suo graui, eandem occupant sedem, verum ambitu ac melodiae proprietate, vt paulo inferius docebitur, admodum discernuntur. Proinde haec vt Tyrones minori negotio percipiant, discretionem eorum in primi [f.Cir] et secundi toni exemplo, breuiter enodabimus, hoc modo, Cantus in D. exiens, proculdubio primo vel secundo annumeratur tono, quod si ad diapason a sede intenditur, ad proximamque tantum, seu nihil remissus fuerit, acuto, id est primo dedicari debet. At si epidiapenten cum subdiatessaron connectitur, graui. Itidem de reliquis vniuersis iudicari debet. Nimirum, intensae modulationes acutis, remissae vero grauibus vendicentur tonis, vt in typo, exemplisque subiunctis perspicuum erit.

DE DIVISIONE AC AMBITV octo tonorum.

Ambitus, tonorum extensio, ab ima ad extremam cursuum suorum notulam, sumpta nuncupatur. Palam autem est, quemque tonum integrum, diapason ambitu suo perficere posse. Acuti enim prorsus in sublimi octauas suas absoluunt, Verum graues diapenten sursum, diatessaronque deorsum attingunt, quibus [f.Civ] aequo modo diapason conficitur, Quinetiam cuique, musicorum ex licentia, duae accommodantur voces, vna in sublimiori, altera in inferiori gradu, Quare tum decimam, arsi et thesi connexis, complere valeant, vt in sequentibus inclarescet.

PARADIGMA.

Oct<aua> sursum, tonum tanguntque deorsum et acuti.

    1        3        5        7
    D[sqb].  E[sqb].  F[rob].  G.[sqb].
    2        4        6        8

Ad quintamque graues surgunt, diatessaronque labuntur.

DE TONORVM TENOribus.

Tenor, compendiosa est modulatio, in tonorum repercussionibus, quatuor aut quinque notulis comprehensa, quae perpetuo singulis Psalmorum versibus in fine adhibetur, a tenendo dictus, eo quod harmoniam, ne proprietatem toni sui [f.Cijr] amittat, teneat ac conseruet. Nimirum quicunque tonorum proprium vsurpat tenorem, vt in caeteris Musicis doctum est. Quid autem sit repercussio, infra de tonorum syntaxi indicetur.

SEQVITVR TYPVS DE TOnorum regularium cognitione.

[f.Cijv] [Agricola, Rudimenta, f.Cijv; text: Omnis cantus regularis qui terminatur in, G. et ad, F. et ad, E. et ad, D. et ad, diatessaron, proximam, remittitur, ad, diapentenque, diapasonque, quintamque, octauamque, sextamque, eleuatur, 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, [sqb].toni, b.toni, est. Vt in exemplis subiunctis dispicitur.] [AGRRUD 05GF]

[f.Ciijr] DE CERTA CANTIONVM inceptione.

[Agricola, Rudimenta, f.Ciijr; text: Cantica tonorum, Acutorum, Grauium, Mixtorum, incipiuntur voce, Submissa, Acuta, Mediocri, quia in, altum, profundum, vtrunque, tendunt.] [AGRRUD 06GF]

[f.Ciijv] SEQVVNTVR OMNIVM TOnorum regularium exempla, vbi semper cum suo graui acutus, vniformem quatuor vocum reddunt concentum.

Primae clauis finalis D. exempla.

Fuga epidiapasonica.

[Agricola, Rudimenta, f.Ciijv,1; text: Tenor. Discantus. Bassus. Altus. Tenor primi toni acuti.] [AGRRUD 07GF]

Fuga in Epidiapason.

[Agricola, Rudimenta, f.Ciijv,2; text: Bassus, Altus. Tenor secundi toni] [AGRRUD 07GF]

[f.Ciiijr] Secundae finalis E. exempla.

Fuga in epidiapason.

[Agricola, Rudimenta, f.Ciiijr,1; text: Tenor. Discantus. Tenor tertij toni] [AGRRUD 08GF]

Fuga epidiapasonica.

[Agricola, Rudimenta, f.Ciiijr,2; text: Bassus, Altus. Tenor quarti toni] [AGRRUD 08GF]

Tertiae finalis F. Paradigmata.

Fuga in epidiapason

[Agricola, Rudimenta, f.Ciiijr,3; text: Tenor, Discantus, Tenor quinti toni.] [AGRRUD 08GF]

[f.Ciiijv] Fuga epidiapasonica trium temporum.

[Agricola, Rudimenta, f.Ciiijv,1; text: Bassus. Altus. Sexti toni Tenor.] [AGRRUD 09GF]

Quartae finalis G. exempla.

Fuga in epidiapason post duo tempora.

[Agricola, Rudimenta, f.Ciiijv,2; text: Tenor. Discantus, Tenor septimi toni] [AGRRUD 09GF]

Fuga duorum temporum epidiapasonica.

[Agricola, Rudimenta, f.Ciiijv,3; text: Bassus, Altus. Octaui toni Tenor] [AGRRUD 09GF]

[f.Cvr] SEQVVNTVR ALIA, DE OMnibus tonis regularibus, exempla.

[Agricola, Rudimenta, f.Cvr; text: Primi toni. Secundi toni. Tenor. Bassus. Discantus. Altus.] [AGRRUD 10GF]

[f.Cvv] DE TERTIO TONO Exemplum.

[Agricola, Rudimenta, f.Cvv; text: Quarti toni. Tenor. Bassus. Discantus. Altus.] [AGRRUD 11GF]

[f.Cvir] Aliud Paradigma.

[Agricola, Rudimenta, f.Cvir; text: Quinti toni. Sexti toni. Tenor. Bassus. Discantus. Altus. ut, sol] [AGRRUD 12GF]

[f.Cviv] EXEMPLA DE SEPTIMO ET octauo Tonis.

[Agricola, Rudimenta, f.Cviv; text: Septimi toni. Octaui toni. Tenor. Bassus. Discantus. Altus.] [AGRRUD 13GF]

[f.Cvijr] DE TONO IMPERFECTO.

Imperfectus tonus dicitur is, qui octauam suam non integrat, cuius harmonia haud commodius, quam secundum intensam sui tenoris notulam censetur. Si igitur acuti toni tenori plures accesserint notulae, quam grauis, acuto imputatur, et sic e conuerso. Qua de re huiuscemodi tenores, qui semper in suprema repercussionum tonorum suorum notula inchoantur, summopere memoriae tradi expedit. De quibus superius monuimus.

DE MIXTO TONO.

Tonus qui vtrunque ambitum, vtpote epidiapason pariter cum subdiatessaron complectitur, mixtus nuncupari solet, qui, quemadmodum de imperfecto tono doctum est, iuxta extremam tenoris sui notulam, iudicari debet. Vel, vt Franchino placet, Cum plures notulae supra sedem, quam infra fuerint dispositae, acutis addicantur tonis. Sin vero subductae superiores numero excesserint, grauibus.

[f.Cvijv] DE TONORVM TRANSpositione.

Hactenus de Tonis canonicis, quorum cantiones semper in quatuor insumuntur finalibus, disseruimus. Verumtamen dum irregulariter vsurpati, alias plaerunque sedes, iuxta mensurati cantus exigentiam sibi vendicare reperiantur. pauca quaedem de transpositione eorundem describere placuit.

Est autem transpositio hoc loco, cantus alicuius e sede propria ad peregrinam translatio, quae in plano cantu (vbi singulorum tonorum harmoniae in peculiaribus suis regionibus commodissime accinuntur) raro, In figurato vero, quo concentus frequenter, necessitatis causa, ad diatessaron, diapenten, diapason a sedibus suis tolluntur, deprimunturque, maxime consideratur. De qua praesertim quatuor finales extremarum clauium voces, re. mi. fa. sol. obseruabunt pueri, hoc est, in qua cantus desinit. [f.Cviijr] Deinceps nihil scrupuli erit, quin quemlibet concentum dijudicare, ac peculiari suo tono dedicare valeant. Nimirum, re primi et secundi, mi tertij et quarti, fa quinti et sexti, sol septimi et octaui toni peculiaris est finis, id quod in figura snbsequenti luculentissime declaratnr.

DE FINALI IRREGVLARIVM Tonorum cognitione.

Wenceslaus Philomathes.

Fine per extremas uoces, nam desinit in re

Cum deutro primus, cum quarto tertius in mi.

Quintus cum sexto in fa, octauo septimus in sol.

Exitus est idem, uariatur origo tonorum.

SEQVITVR SYLLABICA tonorum cognitio.

[f.Cviijv] [Agricola, Rudimenta, f.Cviijv; text: Quilibet concentus desistens in claue vbi canitur, Descendendo, sol, Ascendendo, vt, Fa. Mi. Re. vtpote in, cantu, [sqb]duro, bmolle, in, [Gamma].G.g. C.c.cc. F.f.b.bb. E.e.ee.[sqb]. A.a.aa. septimi vel octaui, quinti vel sexti, tertij vel. quarti, primi vel secundi, toni est.] [AGRRUD 14GF]

[f.Dir] DE TONORVM COMPOSItione ac interuallis musicis.

Compositio toni, est modorum iuxta peculiarem eius proprietatem, consona syntaxis, Quemadmodum enim apud Grammaticos absoluta oratio ex literis, syllabis et dictionibus, ita tonus in Musica ex clauibus, vocibus et modis construitur et integratur, De qua compositione duos typos hic tradam, quibus, quo pacto cuiusque toni melodia haud arduo labore aedenda sit, rectissime depingitur, quamobrem ad eos ceu fontem tonorum aditum habebunt pueri, meminerintque grauissimam notulam in priori typo remissionem, alteram exitum, tertiam repercussionem, supremamque intensionem tonorum significare, Verum quadri et sphaerici b insitio, cantus qualitatem indicat. Quibus quemlibet tonum regularem, mi in [sqb] claue exigere perspicitur, praeter quintum et sextum, qui, vt priscis placuit, permixtim mi [f.Div] et fa flagitant. In recentiorum vero musicorum aeditionibus modo fa in ea concinitur, vt sequens figura, in qua omnia haec tanquam in speculo adamussim cernuntur, declarat.

DE ARSI ET THESI OMNIum tonorum, typus primus.

Arsis          eleuatio
       dicitur           toni.
Thesis         depressio

Speculum et fons octo tonorum.

[Agricola, Rudimenta, f.Div; text: 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, D, E, F, G, primus tonus, [Gamma], g, c] [AGRRUD 15GF]

[f. Dijr] CAVTELA.

Caueat autem tonorum compositor, ne in re lamentabili iucundam, aut in laeta tristem adhibeat melodiam. Quam ob rem verbis concentum correspondere studeat, vtpote, cum indignationem et seueritatem sapiunt verba, asperos et seueros disponat sonos, quod tertio et septimo competit tono. Cum vero de amore, precatione, vel lamentatione fuerint verba, flebiles et adulatorias modulationes, quae ex secundo quarto et sexto oriuntur tonis, accommodare decet. Verum laudis et modestiae verba, iucundas exigunt cantiones, quod primo, quinto et octauo tono adscribi solitum est, vt sequens declarat typus.

SEQVITVR TYPVS SECVNDVS.

De tonorum proprietatibus, clauibus, repercussionibus, eorumque exordijs, quae vbilibet per puncta literarum verticibus adiunctis, declarantur.

[f.Dijv] [Agricola, Rudimenta, f.Dijv; text: Octo tonorum proprietates. Hilaris. Maesta. Austera. Adulatoria. Delectabilis. Lachrimabilis, Iracunda. Placabilis. 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, toni harmonia formatur regulariter ex clauibus. A. [sqb]. C. D. E. F. G. a. c. d. e. f. g.] [AGRRUD 16GF]

[f.Diijr] [Agricola, Rudimenta, f.Diijr; text: Repercussio, 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, est, re la, re fa, mi fa, E. c. mi la, vt sol, fa la, vt fa, finis D. [sqb]durum, finis E. [sqb]durum, finis F. bmolle, finis G. [sqb]durum, cantus, vt in exemplo patebit.] [AGRRUD 17GF]

Annotatiuncula.

Verum in mensurato cantu, saepenumero claues omnes fere, quae in vniuscuiusque toni ambitu complectuntur, pro exordijs vsurpari vsuuenit.

[f.Diijv] DE TONORUM REPERcussionibus.

Repercussio, peculiaris consonansque cuiusuis toni intercapedo dicitur, vbi maior concentus pars, plurifariam integrari solet, de quibus hoc videatur paradigma.

Exemplum.

[Agricola, Rudimenta, f.Diijv; text: ut, re, mi, fa, sol, la, 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8.] [AGRRUD 17GF]

DE INTERVALLIS, QVAE AD tonorum syntaxim requiruntur.

Interuallum vel modus (teste Boetio) est grauis acutisque soni distantia. Ex quibus euidenter deprehenditur, vnisonum, cum acuminis grauitatisque sit expers, non pro interuallo, verum, veluti [f.Ciiijr <recte f.Diiijr>] vnitatem numerorum, pro basi solum aliorum modorum aestimari oportere. Proinde nouem tantum, in cuiusque toni constructione, vsurpantur interualla, Septem videlicet vsitatiora, Semitonus, Tonus, Semiditonus, Ditonus, Diatessaron, Diapente, Diapason. Reliqui vero duo modi, Semitonus diapente, Tonus diapente, minus principales dicti, eo, quod non admodum crebro ceu alij, in vsum cadunt. Quorum expositiones, quantum ad praesens institutum opus fuerit, breuiter declarabimus, vt sequetur.

SEQVVNVVR NOVEM interuallorum scholia.

[f.Ciiijv <recte f.Diiijv>] [Agricola, Rudimenta, f.Ciiijv <recte f.Diiijv>; text: Nouem interuallorum scholia. De interuallis. Vnisonus, aliorum modorum fundamentum, est crebra eiusdem soni repetitio, vtpote, cum modulatur in vna et eadem claue, vt vt, re re re, mi mi et caetera. 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, Semitonus fit, cum canitur de mi ad fa proximum, et econtrario. Tonus constituitur ex, vt re, re mi, fa sol, sol la, et econtra. Quibus fideliter perceptis, reliqua omnia interualla, quod solum ijs duobus constituantur, facile innotescent. Semiditonus, Ditonus, Diatessaron, Diapente, Semitonus diapente, Tonus diapente, Diapason, continet, 1. tonum 1. semitonium, 2. tonos, 2. tonos 1. semitonium, 3. tonos 1. semitonium, 3. tonos 2. semitonia, 4. tonos 1. semitonium, 5. tonos 2. semitonia, Exemplum est. tertia, re fa. mi sol. tertia, vt mi. fa la. quarta, vt fa. re sol. mi la, quinta, vt sol re la. mi mi. fa fa, sexta, re fa. mi fa. sexta, vt la. octaua de quaque claue ad similem. Quorum paradigmata ex alijs petantur musicis.] [AGRRUD 18GF]

[f.Dvr] DE INTERVALLIS prohibitis.

Porro alij modi, vt sunt, tritonus, trium tonorum, quarta de mi ad fa. Semidiapente vel imperfecta quinta de mi ad fa. Semidiapason vel octaua imperfecta ex mi ad fa. Septima nona et caetera eorum propter difficultatem ineptiamque, in canticis planis nusquam, in figuratisque rarissime locum obtinebunt, quocirca omnino in tonorum syntaxi vitari debent. Habetis iam optimi adolescentes, vt vobis in fronte huius capitis pollicitus sum, simplicissimam de tonorum cognitione ac formatione, institutionem, De reliquis vero ad huiusmodi rem necessarijs, quae hic promissa libelli breuitas praeterire cogit, secundum scholiorum librum, vel alios, vestro pro arbitrio, musicos consulite.

DE MONOCHORDI dimensione.

Monochordum vnius chordae instrumentum, [f.Dvv] vniuersorum instrumentorum musicalium fons et origo, hac ratione, vt sequitur, praeparatur.

PRIMO.

Punctus in capite instrumenti cum litera 2F[macron sub lin.], quae clauem proximam sub [Gamma]. declarat, ponetur, in fine vero nulla o. ad quam omnes ferme sectiones tanquam ad certum scopum diriguntur. Postea spacium ab 2F[macron sub lin.]. ad vsque o. in nouem aequas scindi portiones, in primoque puncto post 2F[macron sub lin.]. locetur [Gamma]. in tertio Cfaut, in quinto G. in sexto csol. in septimo gsol. Caetera vacent.

SECVNDO.

Praedictum spacium in octo distinguetur partes, quarum secunda dabit Bfa. quarta F. finalium. quinta bfa. sexta ffaut. septima ff fa.

TERTIO.

[Gamma] et o in nouem secerne particulas, in primaque Are. in tertia Dsol. in [f.Dvir] quinta alamire. in sexta dla. in septima aala. ponatur.

QVARTO.

A. cum o. in nouem aequales partes diuide, et prima [sqb]. tertia E. quinta [sqb]. Sexta e. Septimaque [sqb][sqb]mi clauem requirit.

QVINTO.

Intercapedo de c. ad o. in duas diuidetur portiones, in medioque cc. scribendum est, eodem modo ab dla. ad o. et medium dd. habebit. Pariformiter in medio e. et o. ee. locum obtinebit. Nimirum singulae octauae, secundum peculiarem suam videlicet duplam proportionem 2 diuiduntur, Ea ratione diapason (vt 1 Theorici tradunt) crebro duplae sibi nomen asciscit.

DE SEMITONIORVM additione

SEXTO.

Interuallum ab [sqb]. ad o. in decem disiunge partes, quarum primam C#, Secundam [f.Dviv] D#. Quartam G#. Sextam d#. Septimam g#. Octauamque dd#. occupabit.

SEPTIMO.

Item C#. et o. in octo distribuentur membra, in secundo F#. in quarto c#. in quinto f#. in sexto cc#. locetur.

OCTAVO.

Postremum in medio b. et o. bb. ponito. Sic itaque integram monochordi dimensionem, tribusque octauis adornatam habebis, in quo plura ad opificium musices, non tam practices quam theorices deseruientia, vtpote commata, schismata, dyaschismata, item minoris et maioris semitonij discrimen, et alia huiusmodi, pueris, cum a praeceptoribus praemonstrari, tum ipsi minori opera per sese inuestigare valeant. Quo ergo commodius ab omnibus huius artis studiosis caperentur, dimensionem Monochordi fini hic annectere, consultum videbatur. Vos itaque ingenui adolescentes oratos [f.Dvijr] volo, vt aequo animo hunc meum laborem accipiatis, ac paucissimas has canendi regulas, quibus caetera quaeque musicorum scripta facile intelligentur, summis nisibus memoriae commendatis. Ad haec velim optimos quosque lectores huius libelluli, quam familiariter rogatos, vt meminerint sui esse officij, hanc meam operam puerorum vsui seruientem iuuare et promouere, nec ad viuum singula resecare, si per omnia me elegantiae non studuisse offenderint, Satis me praestitisse putabo, si optimorum adolescentum flagrantium huius artis amore, conatus vtcunque prouexero. Valete.

[f.Dvijv] IN ZOILVM DECASTICHON VINCENTII CEDDINI.

Zoile quid paruum gaudes lacerare libellum,

Qui specimen studij debeat esse pij?

Sed tu consuetum potes haud deponere morem,

Est tua nanque bonis mens inimica uiris.

Tu nec Virgilio, magno nec parcis Homero,

Qui fuerant gentis gloria prima suae.

Hinc procul hinc fugias, iustum reprobare laborem

Nemo bonus poterit, sed lacerare malus.

Commoda nam tenerae quaeruntur sola inuentae,

Quaeritur authori gloria nulla suo.

Soli Deo gloria.

Viteberge apud Georgium Rhaw.

Anno M. D. XXXIX.