THESAVRVS MVSICARVM LATINARVM

[36] Compendium musices

[CSM33:36; text: Gama.vt, A re .B.mi, C.fa vt .D.sol.re .E.lami .F.favt, G.sol.re vt, A lamire, B.fa.Bmi, [rob] [sqb], C solfavt, D la.solre, E la.mi. F fa.vt. G sol.re.vt, A la.mi.re, B.fa.B.mi. C sol.fa, D lasol, E la, C natvram dat F. B molem. G qvoque. qvadrvm, Sante Chervbine. doce me cantare] [ANOCMU 01GF]

Proprietas in musica est derivatio plurium vocum, ab uno eodemque principio. Existentibus igitur modis sive proprietatibus tribus totius cantus, pro ipsarum habenda notitia, cuilibet unica est littera assignata. Nam proprietati naturae data est littera C, B molli F, et [sqb] quadro G, quibus vocum principium proprietatum conceditur, scilicet, ut vox, quam ceterae sibi ordinatae voces, videlicet, re mi fa sol la per eandem proprietatem sequuntur; ut enim vox in C locata cum suis ordinatis vocibus, scilicet, re mi fa sol la per proprietatem naturae in gravi vel acuto cantatur. In F per B molle, in G per [sqb] quadrum, unde versus:

Naturae modum per C cantare solemus,

F B molle notat, sed G quadrum ostendit.

Nota quod signa sive claves, ut vulgo dicitur, demonstrantes sedem totius cantus universaliter usitatae sunt duae, videlicet F grave, loco cuius litterae talis figura ponitur [ClefF] et C acutum, pro quo fit tale signum. [ClefC]. Per ipsarum autem discretam repositionem per lineas potest omnis cantus cuiuscunque sit toni rationabiliter collocari. Distant enim abinvicem per diapente, nam F in gravibus, C in acutis constituta sunt.

Versus

Re la vult primus, re fa retinetque secundus,

Per sextam mi fa terno, quarto dato mi la,

Fa fa fert quintus, fa la praebet tibi sextus,

Ut sol septenus, ut fa captatque supremus.

De intonatione psalmorum dantur hi versus, videlicet,

Primus cum sexto, fa sol la semper habeto,

Tertius et octavus, ut re fa, atque secundus,

[37] La sol la quartus, ut mi sol sit tibi quintus,

Septimus fa mi fa sol, sic omnes esse recordor.

[CSM33:37; text: A, B, C, D, E, F, G, CC, DD, EE, vt, re, mi, fa, sol, la, pars gravis, natvra. pars. gravis, molis pars gravis, [sqb].pars acvta, natvra pars acvta .b. pars acvta, [sqb] pars svperacvta] [ANOCMU 02GF]

Quisquis ad canendi scientiam erudiendus accedis, dispositionem, vim, et ordinem, litterarum, per quas omnis cantus habet discretionem, cordi memoriter inprimas, videlicet quod ponuntur et sunt in ordine manus seu palmae viginti litterae, quae dividuntur in subgravibus, gravibus, acutis, et superacutis. At vero ipsae litterae in ordine manus non sunt nisi septem, voce et forma differentes, scilicet, A, [sqb], C, D, E, F, G. Subgravis una est duntaxat littera Graeca omnium prima in principio pollicis manus sinistrae a Latinis philosophis addita, quam quidam eorum vocabulo Gamma dicunt, nos vero Latini G appellamus. In qua nostrae musicae omnis sumit ordo principium et ipsius gamma nostra manus ornata initio se a Graecis profitetur exordium assumpsisse. Graves litterae sunt septem, scilicet, A, [sqb], C, D, E, F, G, et graves dicuntur, quia in inferiori loco primitus sunt formatae, hoc est in voce pectoris. Habentque principium in prima iunctura pollicis, et finem in secunda iunctura auricularis. Acutae similiter sunt septem, scilicet, a, [sqb] c, d, e, f, g, quae non sunt a primis gravibus nomine differentes, sed forma dumtaxat. Ideoque acutae dicuntur, eo quod acutum reddant sonum respectum gravium praedicatorum. Formantur enim in superiori loco, id est in voce gutturis et habent principium in tertia iunctura auricularis, finem vero in secunda iunctura indicis. Superacutae sunt quinque, scilicet, aa, [sqb][sqb], cc, dd, ee, et ideo superacutae dicuntur eo quod super praedictas acutas acutiorem reddant sonum. Et ratio est quia formantur in superiori loco, scilicet in voce capitis, et habent principium in secunda iunctura medii, finem vero in tertia iunctura eiusdem a tergo, ut omni depictam hanc manum intuenti patet.

Ut autem ordo litterarum naturaliter positarum ibi breviter pateat, et quae in spatio, quae vel litterae sint in linea cognoscas, [38]inferius perpende dispositas Gamma in linea A in spatio, [sqb] in linea, C in spatio, D in linea, E in spatio, F in linea, G in spatio, a in linea, [sqb] in spatio, c in linea, d in spatio, e in linea, f in spatio, g in linea, aa in spatio, [sqb][sqb] in linea, cc in spatio, dd in linea, ee in spatio. Vide quia litterae quae in gravibus in linea notantur, in acutis in spatio demonstrantur, et quae in acutis in spatio sunt notatae, in superacutis in linea sunt scriptae.

Praeterea sciendum est quod B rotundum in dispositione litterarum non debet proprie lineam aut spatium occupare nec locum naturaliter habere, quia non est de computo septem litterarum musicalium; si enim esset aliqua de septem, per duplarem consonantiam alicui gravium vel superacutarum responderet. Gravibus quippe per duplarem respondere non potest consonantiam, quia minus esset semitonium. Superacutis vero per diapason nequaquam consonat, quia semitonium superabundat. Vocatur enim apud Graecos B rotundum sive menon, hoc est accidens vel accidentale, quod enim est accidentale non est proprium, et quod non est proprium non est naturale. Inventum est autem B rotundum ad temperandum tritonum, qui super scilicet naturaliter inventitur; ubi enim cantus asperior sonat, B rotundum loco [sqb] quadri ad temperandam tritoni duritiam furtim interponitur. Sed ubi cantus ad suam naturam recurrerit, statim debet auferri. Igitur quia B rotundum est accidens vel accidentale, et accidens potest adesse vel abesse sine corruptione subiecti, ubi necessarium fuerit apponatur. Nec id te lateat quod praedictis septem litteris voce et forma differentibus associate sunt notulae seu voces sex, scilicet, ut re mi fa sol la quae ex duabus primis proprietatibus, scilicet [sqb] quadri, et naturae quinquies repetitae ponuntur, et ex tertia scilicet, B rotundi proprietate bis interponi noscuntur. Sunt ergo notae omnes in manu numero quadraginta duae numeratae, videlicet a gamma ad ee ultimum viginti sedibus collocatae. Et nota quod syllaba ut semper est caput et principium aliarum sibi succedentium syllabarum, scilicet, re mi fa sol la. Harum enim omnium sex syllabarum aggregatio dicitur in cantu deductio, quia deducit modulantium voces ex gravitate in acumen, et ex acumine in gravitatem. Et quia illa nota sive syllaba, ut, septies in [39] manu reperitur, ideo dicimus quod septem sunt deductiones manus seu palmae, unde prima deductio habet principium in G subgravi, et finem in E gravi, et cantatur per [sqb] quadrum grave. Secunda habet principium in C gravi, et finem in a acuto, et cantatur per naturam gravem. Tertia habet principium in F gravi, finem vero in d acuto, et cantatur per B molle grave. Quarta habet principium in G gravi, et finem in e acuto, et cantatur per [sqb] quadrum acutum. Quinta habet principium in c acuto, finem vero in aa superacuto, et cantatur per naturam acutam. Sexta habet principium in f acuto, et finem in dd superacuto, et cantatur per B molle acutum. Septima habet principium in g acuto, finem vero in ee superacuto, et cantatur per [sqb][sqb] quadrum superacutum.

Brevis et utilis regula pro fiendis mutationibus

Mutatio est alicuius vocis vel notae unius proprietatis in alteram eiusdem soni atque loci varietatae acceptio. Fit namque mutatio vel fieri potest in quolibet loco ubi duae vel tres voces sive notae nomine sunt diversae, quae suidem sub una sola littera includuntur. Itaque ad mutationem faciendam requiritur quod ibi sint duae voces unisonum facientes, et quod proprietates per quas sit mutatio iungantur ad invicem in una voce. Unde ubi sola vox est, non potest fieri mutatio; etiam si sint duae voces et non sint aequales in sono, non fit mutatio, ut sunt illae duae voces de B fa [sqb] mi, quae differunt sono per semitonium maius, quod est inter fa et mi. Praeterea notare debemus vocum variandarum finem, quarum si terminatio fiat in ut vel in re vel in mi tunc ascendendo facimus mutationem. Si vero vocum variandarum terminatio sit in fa vel in sol vel in la tunc descendendo mutamus. Patent ista in subscriptis mutationum exemplis ubi ut re mi ad invicem variamus quia tunc semper ascendendo mutamus fa sol la semper descendendo variamus, unde versus:

Ut re mi scandimus si variare volemus,

Sed descendemus si fa sol la variamus.

Item nota quod non debet fieri mutatio nisi necessiate cogente, [40] unde duplex est necessitas. Prima est quando proprietas una non sufficit ad ascensum vel descensum cantus, et tunc oportet mutationem fieri proprietatis ipsius in aliam cantui magis deservientem. Et quandiu per unam proprietatem potest cantari, non debet fieri alterius proprietatis mutatio, sed vitari. Secunda necessitas est, quod licet una proprietas per ascensum vel descensum cantui deserviret, tamen de necessitate mutatur in aliam ad cantum magis armonicum faciendum, ut saepe fit de B molle in [sqb] duro et econverso, et tunc totaliter non debet vitari mutatio.

[CSM33:40; text: Primus mutationis locus [sqb] quadri et naturae, C grave et primum, Secundus mutationis locus [sqb] quadri et naturae, D grave et primum, Tertius mutationis locus [sqb] quadri et naturae, E grave et primum, Quartus mutationis locus naturae et B mollis, F grave et primum, Quintus mutationis locus] [ANOCMU 03GF]

[41] [CSM33:41; text: Locus naturae et B mollis, Locus naturae et [sqb] quadri, G acutum et secundum, Quintus mutationis locus, Sextus mutationis locus, Locus B mollis et [sqb] quadri, a acutum et secundum, Sextus mutationis locus, Septimus mutationis locus, Locus B mollis et naturae acutae, c acutum et secundum, Septimus mutationis locus [sqb] quadri et naturae acutae, Octavus mutationis locus B mollis et [sqb] quadri, d acutum et secundum] [ANOCMU 04GF]

[42] [CSM33:42; text: Octavus mutationis locus, Locus B mollis et naturae, Locus [sqb] quadri et naturae acutae, d acutum et secundum, Nonus mutationis locus [sqb] quadri et naturae acutae, e acutum et secundum, Decimus mutationis locus naturae et B mollis, f acutum et secundum, Undecimus mutationis locus, Locus naturae acutae et B mollis acutae, Locus naturae acutae et [sqb] quadri superacutae, g superacutum et tertium, Locus B mollis et [sqb] quadri] [ANOCMU 05GF]

[43] [CSM33:43; text: g superacutum et tertium, Duodecimus mutationis locus, Locus naturae acutae et B mollis, Locus naturae et [sqb] quadri superacutae, aa superacutum et tertium, Duodecimus mutationis locus B mollis et [sqb] quadri superacutae, Tertiusdecimus mutationis locus, cc superacutum et tertium, Quartusdecimus mutationis locus, dd superacutum et tertium] [ANOCMU 06GF]

Notato ordine litterarum per lineas et spatia positarum ac vocum deductionibus, ad dispositionem coniunctionum et consonantiarum [44] veniamus.

De coniunctionibus vocum quid sint (et quot)

Coniunctio in musica est disposito sive ordinatio sonorum sive vocum ad invicem in syllabis et dictionibus. Tonus igitur semitonium, ditonus et semiditonus coniunctiones vocantur quae consonantiarum membra proprie nuncupantur. Unde Isidorus: toni, semitonia, ditoni, semiditoni, sunt particulae consonantiarum per quas voces vocibus et cantibus cantus iunguntur. Tonus a tono non differt in aliquo, nec semitonium a semitonio, similiter autem ditonus a ditono non nullo modo discrepat, nec semiditonus a semiditono. Licet enim tonus, semitonium, ditonus, semiditonus pluribus in locis in manu reperiantur, idem tamen semper sunt quod superius esse diffiniuntur. Quisquis igitur bene, naturaliter, et perfecte cantare desideras, habeas coniunctiones per manus articulos determinatas. Insuper si menti memoriter insertas cum adiunctis consonantiis tenueris, peritus cantor si adsit possibilitas vocis facile esse poteris, quoniam quod ore decantes tentabis auditu et corde intelligere praevalebis. Sed iam primo videamus quid sit tonus.

De tono

Tonus (igitur), qui omnium prima et integra dicitur esse coniunctio, est duorum sonorum inaequalium per spatium integrum immediate iunctorum acceptio. Dicitur autem tonus a tonando, id est perfecte et integre pronuntiando, quia utrumque sonum plene et integre pronuntiare debemus. Et est tonus inter G et A et econverso, et ab A ad [sqb] et econverso, inter C et D et econverso, et ab D ad E et econverso, et ab F ad g et econverso in gravibus, acutis, et superacutis, ut hic patet exemplo.

[CSM33:44; text: Tonus, A, [sqb], C, D, E, F, g, a] [ANOCMU 07GF]

[45] De semitonio

Semitonium minus est duorum sonorum inaequalium per spatium imperfectum et non integrum immediate iunctorum acceptio. Et dicitur semitonium a semi quod est imperfectum, vel incompletum, vel non integrum, et tonus quasi imperfectus et non integer tonus. Et ideo sicut tonus perfecte, complete, et integre pronuntiatur, ita semitonium quod duarum partium toni minor pars est imperfecte, incomplete, et non integre pronuntiari debet, quod manifeste intelligentium prolatione et in monachordo patet. Et est semitonium inter [sqb] quadratum et C et econverso, E et F et econverso, A et B rotundum et econverso in gravibus, acutis, et superacutis, ut hic patet exemplo.

[CSM33:45,1; text: Semitonium, a, b, [sqb], c, C, E, F] [ANOCMU 07GF]

De ditono

Ditonus est duorum sonorum seu vocum per duo spatia plena, integra, atque perfecta, iunctorum acceptio. Habet ergo ditonus duos tonos, voces tres et intervalla duo, et quia ex tonis est eius compositio debet esse perfecta, plena, et integra eius pronuntiatio. Dicitur autem ditonus a dia quod est duo, et tonus quia ex duobus (con)iungitur tonis, ut hic patet exemplo.

[CSM33:45,2; text: Ditonus, a, c, C, e, E, F] [ANOCMU 07GF]

Semiditonus est trium vocum seu sonorum per spatium unum plenum, integrum, atque perfectum, et aliud non integrum, atque [46] imperfectum iunctorum acceptio. Et dicitur semiditonus a semi quod est non plenum et non perfectum et ditonus quasi imperfectus tonus cum perfecto et completo tono. Perfectam quippe habere non potest semiditonus pronuntiationem sicut ditonus, quia ex maioris semitonii deperditione ad ditoni perfecta spatia non attingit. Idcirco toni perfectam et semitonii imperfectam habent prolationem, ut hic sequitur.

[CSM33:46; text: Semiditonus, D, E, F, G, a, c] [ANOCMU 07GF]

De diatessaron Prima consonantia

Diatessaron consonantia fit ex quattuor sonis constituentibus duos tonos et unum semitonium minus. Dicta est enim a dia quod est de et tessaron quattuor, quasi ex quattuor vocibus facta. Igitur quoniam diatessaron consonantia quattuor retinet voces, tres tantum necesse est habeat differentes species. Omnis namque consonantia unam semper minus habet speciem quam fuerint eius voces. Prima namque eius species formatur ex tono, semitonio, et tono in elevatione. Incipitur enim id est A re prima corda Graecorum, et procedit ad quartam litteram, scilicet, D his syllabis, re mi fa sol, et ubicumque reperiuntur similes voces, semper fit prima diatessaron species. Secunda species diatessaron elevatur semitonio et duobus tonis incipiendo in [sqb] mi, hisque quattuor syllabis procedit, mi fa sol la et ubicumque similis vocum commixtio reperitur, semper fit secunda species diatessaron. Tertia vero species diatessaron elevatur duobus tonis et semitonio in formatione, incipiturque in C fa ut et procedit per has voces, ut re mi fa ac ubicumque reperitur similis vocum aggregatio, semper fit [47] tertia diatessaron species, ut hic patet inferius.

[CSM33:47,1; text: Prima species diatessaron, Secunda species diatessaron, Tertia species diatessaron, A, [sqb], C, D, E, F] [ANOCMU 07GF]

De Diapente Secunda consonantia

Diapente est consonantia ex quinque sonis, tres tonos, unumque semitonium minus continentibus facta. Dicta est enim a dia quod est de et penta quinque quasi consonantia ex quinque vocibus mixta. Fit equidem diapente ex diatessaron et tono superaddito, quae cum quinque tantum habeat voces, quattuor necesse est retineat species. Prima namque diapente species formatur ex prima specie diatessaron ex tono in acuto repente superadditio procedens his syllabis, re, mi, fa, sol, la, intensive, et ubicumque fuerit similium coniunctio vocum, semper fit prima species diapente. Secunda species diapente formatur ex secunda specie diatessaron, ut supra procedit namque per has syllabas, mi, fa, sol, la, mi. Tertia diapente species formatur ex tritono et semitono hisque procedit syllabis, fa, ut, re, mi, fa, et ubicumque fuerit similium connexio vocum, semper fit tertia species diapente. Quarta vero species diapente formatur ex tertia specie diatessaron, et tono in acutiori parte superaddito procedens his syllabis, ut, re, mi, fa, sol, et ubicumque fuerit similium sonorum commixtio fit semper quarta species diapente, ut hoc monstratur exemplo.

[CSM33:47,2; text: Prima spiecies diapente, Secunda species diapente, D, E, a, [sqb]] [ANOCMU 08GF]

[48] [CSM33:48; text: Tertia species diapente, Quarta species diapente, F, G, c, d] [ANOCMU 08GF]

De consonantia diapason

Diapason consonantia fit ex octo sonis constituentibus quinque tonos et duo semitonia minora. Dicitur enim a dia quod est de et pason omne, quasi consonantia consistens ex omnibus sonis. Omnes quidem soni sunt septem in tota musicae disciplina, quibus cum primo replicato haec perfecta diapason simphonia perficitur. Septem sunt differentes diapason species, quarum prima fit ab A gravi ad a acutum, secunda a [sqb] gravi ad [sqb] acutum, tertia a C gravi ad c acutum, quarta a D gravi ad d acutum, quinta ab E gravi ad e acutum, sexta ab F gravi ad f acutum, septima a G gravi ad g acutum.

De tropi seu toni descriptione

Tropus, tonus sive modus est quam plurium vocum ex diapente ac diatessaron ordinationis speciebus debitae coniunctarum, in acumine et gravitate distantium, per ascensum et descensum congrua neumarum forma constitutarum, conveniens dispositio. Et ideo Graeci, a quibus haec musica primitus est exorta, quattuor tropos, scilicet protum, deuterum, tritum, et tetrardum, sub quattuor vocum cognitione, scilicet, re, mi, fa, sol, ac D, E, F, G, primarum litterarum finalium terminatione statuere notandos, ut ex huiusmodi finalium litterarum atque vocum effectus notitia in ipsorum troporum perfectionis et naturae notitiam veniremus. Protus namque tropus qui primus est in voce re et D prima sibi coniuncta littera cum suo subiugali finitur. Deuterus qui secundus est tropus in mi voce et E prima littera cum suo subiugali finalem sedem acquirit. Tritus vero qui tertius tropus est eiusque subiugalis in voce fa atque F prima (littera) est terminatus. Sed tetrardus [49] tropus quartus in voce sol G quae prima cum suo subiugali est conflatus. Hae quidem voces et litterae graves sunt, et in eis troporum termini statuuntur, ut autenticorum perfectionibus atque plagalium eorumque formationibus satisfiat. Sunt ergo octo tropi sive toni numero differentes, quorum quilibet suam formam, ordinem atque modum habent, ut infra patebit.

Quomodo praedicti tropi modi seu toni ex supra nominatis speciebus, scilicet, diatessaron, diapente, ac diapason constituantur ac formentur

Protus tropus sive tonus qui in ordine primus est suam formam et esse a diapente et diatessaron recipit, quoniam ex ipsorum primis speciebus formatur, scilicet, re la prima diapente specie et ex re sol prima diatessaron, ipsi primae diapente superaddita speciei; producunt enim diapason hae coniunctae species quae sunt re la et re sol in D primo termino inferiori fundatae, et in D secundo termino superiori terminatae. Forma igitur huius primi tropi seu toni autentici constat ex prima diapente specie, re la, et ex prima diatessaron superius adiuncta re sol, cuius formae demonstratio inferius patebit. Forma subiugalis proti tropi sive toni est in D primo cum suo re prima diapente species inchoata, scilicet, re, la, et ab eiusdem prima diatessaron deorsum tendens species ordinata, scilicet, sol re. Quae forma a sui autentici specierum auctoritate non deficit, quamquam in diatessaron positione ab autentici forma distet, utriusque tamen finis idem est. Forma igitur plagalis huius est ex diapente specie prima, re la, et ex diatessaron etiam prima diapente ipsi cuniuncta inferius, sol re, ut inferius patet exemplo.

[CSM33:49; text: Demonstratio proti perfecti, Diapason ex diapente et diatessaron connexa superius] [ANOCMU 08GF]

[50] [CSM33:50,1; text: Demonstratio plagalis proti perfecti, Diapason ex diapente et diatessaron connexa inferius] [ANOCMU 08GF]

Deuterus tropus seu tonus, qui autenticorum secundus sed in troporum ordine tertius est, ex diapente ac diatessaron recipit suam formam et esse. Ex secunda enim diapente specie in E primo et voce sua mi inchoante et in secundo [sqb] et sua voce mi terminante ac etiam ex secunda diatessaron specie in eodem [sqb] cum voce sua mi initium habente et ad E secundum et suam vocem la terminante formatur. Praesentis igitur tropi seu toni formatio ex mi mi specie diapente secunda et ex mi la etiam diatessaron secunda ipsi diapente superaddita speciei conficitur, ex quibus hic tropus redditur omnino perfectus, ut inferius patebit. Forma subiugalis deuteri ab ipsius deuteri forma nisi in diatessaron positione non distat, quoniam ex (eiusdem et) diapente et diatessaron speciebus recipit suam formam et utriusque finis idem est. Igitur haec forma in E primo suaque voce mi fundata ex secunda, ut diximus, specie componitur diapente ad [sqb] secundum eiusque mi vocem superius ascendente et ab eodem E atque voce cum coniuncta diapente ex secunda diatessaron specie descendente, quae forma est ex mi (mi) diapente secunda et ex la mi diatessaron inferius secunda specie, ut (hic) patet.

[CSM33:50,2; text: Demonstratio deuteri perfecti, Diapason ex diapente et diatessaron coniuncta superius, Demonstratio plagalis deuteri perfecti, Diapason ex diapente et diatessaron coniuncta inferius] [ANOCMU 08GF]

[51] Tritus tropus sive tonus qui autenticorum tertius sed in troporum ordine quintus est ex diapente et diatessaron consonantiis suam formam acquirit et esse. Nam forma haec in tertia diapente tertiaque diatessaron specie iunctis conficitur; ex eius namque fine atque fundamento, quod F primum dicitur, tertia diapente species exorta, scilicet, fa fa, in secunda, c terminata, cum coniuncta sibi specie tertia diatessaron, scilicet, ut fa, id est, ad secundum f, progressa finitur, quae ipsam diapason consonantiam perfectae constituunt. Recta igitur forma triti ex fa fa tertia diapente et ut fa tertia diatessaron est coniuncta, ut (hic) patet inferius. Forma subiugalis triti ex sui triti autentici speciebus, quoniam ipsius naturae est, acquirit esse et eius(dem) materiae cum ipso dicitur esse forma. Verum quia, ut de ceteris dictum est plagalibus, diatessaron consonantia pro huismodi forma infra diapente coniungitur, quae pro autentici forma supra diapente connectitur, non videtur distare a ceteris, et utriusque idem est fundamentum et finis. Huius igitur forma plagalis ex superius specie diapente tertia fit a fine fa fa et sub ipso coniuncta tertia diatessaron fa ut, ut patet hic inferius.

[CSM33:51; text: Demonstratio triti perfecti, Diapason ex diapente et diatessaron coniuncta superius, Demonstratio plagalis triti perfecti, Diapason ex diapente et diatessaron coniuncta inferius] [ANOCMU 09GF]

Tetrardus tropus sive tonus autenticorum ultimus est qui in ordine tonorum septimus ex diapente ac diatessaron tamquam ex causis efficientibus suam formam et esse accipit et acquirit. Omnes namque tropos eae consonantiae suis speciebus efficiunt, ut clare constat ex [52] supradictis. Hanc etenim tetrardi formam quarta species diapente producit quae in G primo fundata ad D secundum cum ut sol terminanda producitur, et ab eodem D cum prima diatessaron re sol ad G secundum ulterius procedendo finitur. Et ideo in eo G primo ut sol quarta diapente fundata cum re sol diatessaron prima coniuncta, huius tetrardi tropi dicitur esse forma, et perfectio, ut inferius constat exemplo. Forma plagalis tetrardi, qui in ordine omnium ultimus et octavus est, a forma ipsius autentici tetrardi sumitur qui a quarta diapente et a prima diatessaron speciebus formatur. Sola quippe diatessaron speciei (dis)posito inter eos differentiam facit, quae in autentico supra diapente componitur, sed in hoc plagali supponitur ut in ceteris plagalibus lex ista servatur G quoque primum utriusque fundamentum et finis est. Istius igitur plagalis forma ex diapente specie quarta supra

et ex diatessaron prima componitur infra, scilicet, ut sol, et sol re, ut inferius patet exemplo.

[CSM33:52; text: Demonstratio tetrardi perfecti, Diapason ex diapente cui adiungitur superius diatessaron, Demonstratio plagalis tetrardi perfecti, Diapason ex diapente cui infra adiungitur diatessaron] [ANOCMU 09GF]

Potest igitur perfectus tonus seu tropus tali declaratione describi: Tropus seu tonus perfectus autenticus sive plagalis est qui ex ordinatis ex diapente ac diatessaron speciebus in acumine et gravitate coniunctis, debita neumarum posita dispositione rite diapason retinet perfectam formam. Illa igitur ascensu contrario erit imperfectio tropi quae diapason perfectam formam non retinebit, perfectam diapason formam non retinere est a totali eius ascensu deficere, et ideo ille tropus nuncupabitur imperfectus, si autenticus est, qui a fine suo in dicto diapason [53] ascensu deficiet, ut si ad quintam, sextam vel septimam tantum attingit a fine, et tanto magis est imperfectus quanto magis a perfecta diapason distat. Plagalis autem iudicabitur imperfectus, si a fine supra a diapente deficiat vel infra si diatessaron non descendat et in ea est imperfectus parte in qua deficiens invenitur et si in utraque deficiat, in utraque continet imperfectionem et dicitur in utraque imperfectus, ut patet exemplo.

[CSM33:53; text: Demonstratio proti imperfecti, Diapason ex tono deficiens superioris toni continet imperfectionem, Demonstratio plagalis proti imperfecti, Diapason in utroque termino tono deficiens; plagalem imperfectum reddit, Demonstratio deuteri imperfecti, Diapason qui in tono superius deficit tropum imperfectum reddit, Demonstratio plagalis deuteri imperfecti, Diapason a [sqb] primo ad secundum est in tono inferiori deficiens] [ANOCMU 10GF]

[54] [CSM33:54; text: Demonstratio triti imperfecti, Diapason in inferiori tono deficiens; tropi continet imperfectionem, Demonstratio plagalis triti imperfecti, Diapason supra et infra duobus deficiens tonis; tropo tribuit imperfectionem, Demonstratio tetrardi imperfecti, Diapason cui tonus superius abest; ea in parte imperfectionem facit tonum, Demonstratio plagalis tetrardi imperfecti, Diapason supra et infra duobus deficiens tonis; tropum facit a perfectione distare] [ANOCMU 11GF]

Hos, autem qui supra diapason aliquid videntur addere, eo quod perfectam servant formam et aliquid plus addiciunt, plusquamperfectos in autenticis merito nominamus. Quos autem in plagalibus infra fines ubi eorum ultimus ex diapason perficitur terminus tonum vel semitonium et cetera, contingit deponere etiam dicimus plusquamperfectos. Supra igitur autenticus dicitur plusquamperfectus, sed infra plagalis et non supra, quia in ea parte mixtus appellatur, ut nunc dicetur.

[55] [CSM33:55,1; text: Demonstratio autentici plusquamperfecti, Diapason in inferiori termino adiuncta cum tono, Demonstratio plagalis autentici plusquamperfecti] [ANOCMU 12GF]

Qui autem autentici infra tonum, semitonium vel ditonum et cetera deponunt, eo quod cum suo plagali miscentur, appellantur mixti; plagalibus vero quorum ascensui vel diapente aliquid supponitur, eo quod cum suo autentico mixturam faciunt, etiam mixtorum nomina tribuimus. Inferius igitur est mixtus autenticus, cuius nomen plagalis superius tenet ad horum differentiam mixtorum, quorum species cum aliorum speciebus commisceri videntur nempe appellantur commixti. Potest enim uniuscuisque tropi cum alterius cuius(cum)que specie unaquaeque species commisceri. Eorum demonstrationes, ut clare videantur quae dicta sunt, hic infra ponemus, ut unius demonstratione singulorum notitia habeatur.

[CSM33:55,2; text: Demonstratio autentici mixti, Diapason in termino inferiori adiuncta ditono, Demonstratio plagalis mixti, Diapason in inferiori termino adiuncta semitonio] [ANOCMU 12GF]

De commixtis autem speciebus in tropis hoc notandum accipimus [56] quod tropi sic ad invicem sunt commixti quod vix unus reperiri contingat qui propriis duntaxat speciebus sit formatus. Ad cognoscendum cuius toni sint antiphonae quae ascensum seu descensum sui tropi non complent, inspicere debes finem antiphonae et principium de saeculorum et de hoc dantur hi versus, scilicet,

Re la vult primus, re fa retinetque secundus,

Per sextam mi fa terno, quarto dato mi la,

Fa fa fert quintus, fa la praebet tibi sextus,

Ut sol septenus, ut fa captatque supremus.

De cantibus qui propter eorum ascensum non sunt autentici et propter eorum descensum non sunt plagales

Notandum est quod inveniuntur multi cantus qui propter suas brevitates et compositiones non possunt iudicari autentici nec plagales, quia non habent ascensum ut autentici, nec descensum ut plagales. Unde huiusmodi cantus sunt iudicandi per eorum cordas tali modo, quod si habent plures notulas in numero supra ipsam cordam quam sub eadem corda, tales cantus sunt autentici. Si vero plures notulae fuerint inferius quam superius erunt plagales. Advertendum tamen est quod notae quae situatae sunt in corda, non debent computari in numero cum illis, quae sunt superius vel inferius. Et nota quod corda primi et secundi toni est in manu in digito auriculari F fa ut gravi et in linea. Corda tertii et quarti toni est in G sol re ut, gravi et in spatio. Corda quinti et sexti toni est in A la mi re, acuto et in linea. Corda septimi et octavi toni est in B fa [sqb] mi, acuto et in spatio.

Sancta Brigida

Clericorum cantus non sit remissus, non fractus, non dissolutus sed honestus et gravis et uniformis et per omnia humilis. Psalmodia plus redoleat suavitatem mentis, humilitatem quam et devotionem quam aliquam ostentationem. Nam non vacat a culpa animus [57] quando cantantem plus delectat nota quam res quae canitur, omninoque abominabile est Deo quando vocis elevatio plus fit propter audientes quam propter Deum.

Hic modus cantandi revelatus fuit a Domino Jesu Christo Sanctae Brigidae viduae, ut habetur in suo volumine et in Libro Extravaganti capitulo quadro.