THESAVRVS MVSICARVM LATINARVM

Multipart file
Previous file: ORNMUS3  


[f.Kijv] Spectabili, nec non Industrio Uiro Magistro Arnoldo Schlick Musico consumatissimo, ac Palatini Prinicipis Organiste probatissimo, Andreas Ornitoparchus Meyningensis, Salutem.

CUm intellectus noster in ortus sui principio, nudus atque informis existat: nec preter informandi possibilitatem, in se habeat quicquam: Arnolde charissime: Multi dubitauere, cur summus ille rerum opifex deus: Homini, non vt plerisque insensatis animantibus, a natura scientiam indiderit. Alijs enim nendi, alijs mellificandi, quibusdam texendi, atque alijs aliam artem fecit connaturalem. Hominem autem nudum. inerinem, ignauum, sine arte, sine armis. sine tegumento, ipso natali die abijcit ad vagitus statim et ploratus: risusque ante quadragesimum diem nulli datur, vt Plinius in prologo septimi historie naturalis scribit. [Plinius. in marg.] Nunquid igitur homo bestijs inferior erit? Absit. Nam ista hominis nuditas, non ignobilitatem, sed prestantiam eius arguit, Quoniam intus existens prohibet extraneum: Hinc videmus ea: quibus artes connate sunt: animalia, preter eam nihil posse, quam habent corriuatam. Homo autem omnibus caret, vt ad omnes idoneus sit. Quod naturale sciendi desyderium in eo declarat, Est etenim omnibus nobis, ita naturaliter insitus scientarum appetitus. [Aristoteles in marg.] vt nullus tam sapiens, nullus tam insipiens. nullus [f.Kiijr] tam equus, nullus tam iniquus reperiatur: interrogatus an hanc, vel illam artem scire vellet: quin vellem respondeat. Ab omnibus etenim artes appetuntur licet non emantur, ab omnibus laudantur, non inuestigantur, Ab omnibus diliguntur, non discuntur. Quoniam obsunt pigritia, voluptas, inordinatus modus docendi atque egestas. At licet quarumlibet artium, connatus nobis sit appetitus: pre omnibus tamen alijs concinendi disciplinam, et appetimus et diligimus. [Pigritia, Uoluptas, Inordinatus docendimodus. Egestas. in marg.] Ipsa nanque cunctas res viuentes allicit iucunditate, trahit vtilitate, vincit necessitate. Cuius partes et si omnes sacre, ac prope diuine existant: Ea tamen: quam contrapunctum nominant: alijs longe dulcior est, dignior est, prestantior est. Quoniam aliarum domicilium est omnium. Non quod cunctas in se musice difficultates contineat: Sed quod in suo effectu, doctum, perfectum atque consumatum musicum requirat. Merito igitur descisis alijs, ne et in hac vna nostrum claudicet opusculum, loco postremo Contrapunctum (tanquam in quo omnia musice secreta reponuntur Gazophilatium) studiosis enodare curauimus, Non vt omnes: nisi quis natura fauet: condant, sed vt ab alijs condita, bona sint nec ne: dijudicare valeant. Ualidi enim carminis constitutio: vt ipse optime nosti: non tyronum: sed emeritorum militum est opus. et non omnium: sed eorum dumtaxat (quoniam poete nascimur) quos natura trahit ac allicit. Qui poterint igitur nostris scriptis condant: qui non: quo poterint eant. Sed ne plus equo digrediar: Uir prestantissime: Cotrapuncti normas, sparsim pro communi studiosorum fructu, hinc et hinc collectas: in hunc postremo comportaui librum. Quem tibi trutinendum offero, tuo examini subijcio, arbitrio tuo submitto. Ut te censore crispantes emulorum nasos intrepide queat adire. Nam a tua sententia nemo in musica appellabit vnquam. Quoniam te in hac re nec quisquam doctior existit nec acutor: qui preter visum cetera habes omnia, prudentiam, eloquentiam, mansuetudinem, ingenij perspicacitatem mirandam, in omni musico genere, prope diuinam industriam, plurimarum insuper artium peritiam. Corporea cares lampade, fulget lux aurea mente. extra nec quicquam cernis, intra te omnia conspicis. Deest oculorum claritas, ingenij adest miranda perspicacitas, deficit visus, viget intellectus Egens es oculo, locuples ingenio, Uisiue virtutis defectum, nobile supplet ingenium. Quare non solum a tuis principibus: quos habes gratiosissimos: amaris, Uerum vt Orpheus et Amphion, ab omnibus predicaris. Uale Musice decus et delitie, et Andream tuum a Zoilis et Thersitis protege ac defende.

Musice Ornitoparchiane.

Liber Quartus Contrapuncti principia elucidans.

[f.Kiijv] Argumentum Magistri Cotheri In librum Quartum.

Sed contrapuncti postremus continet Artem,

Scita hac compones: que libet ipse tibi.

Caput Primum de diffinitione. diuisione ac nominum contrapuncti differentia.

REfert Nichomachus Musicus, Canendi disciplinam, adeo simplicem fuisse primitus: vt solo Tetracordo consisteret. [Nichomachus in marg.] Nec plus assa, id est sola voce (assum enim solum dixerunt veteres Unde et assa vox nominatur ore prolata non admixtis alijs musicis concentibus: qua maiorum laudes cantabantur, [Philippus Beroaldus in marg.] Scribit Philippus Beroaldus Apuleiani Commentarij libro decimo) ac eadem simpliciter, et absque vllo modulaminis lepore prolata, perficeretur. Uarijs tamen subinde auctoribus: in Tetracorda quattuor: quindecim chordis contexta, excreuit. Quibus quintum et sextum: atque ijs plura posteritas superduxit, Ita vt non vna voce tantum sed quattuor 5. 6. 8. et interdum pluribus, hac nostra tempestate vocibus: catilena procedat. Nam Joannem Okeken mutetum. 36. vocum composuisse constat. [Joannes Okeken in marg.] Que autem id efficit industria. Contrapunctus a musicis appellatur. Est enim contrapunctus in genere nihil aliud: quam peritia variarum cantilene partium inuentiua, Uel est parens modulationum Uel vt Franchinus libro tertio capitulo scribit, Est ars flectendi cantabiles sonos, proportionabili dimensione, ac temporis mensura. [Franchinus in marg.] Ut enim lutum in manibus figuli: Ita constitutio catilene in manu constituentis est musici. Quare plerique non contrapunctum sed compositionem, hanc artem nominare conseuerunt. Talem de nominibus differentiam assignantes, Compositionem diuersarum harmonie partium, per discretas concordantias in vnum collectionem dicentes, Est enim componere: diuersas harmonie parteis discretis concordantijs in vnum colligere. Contrapunctus vero est plani cantus diuersis melodijs, subita ac improuisa, ex sorte ordinatio. Unde sortisare, est planum cantum, certis consonantijs, et improuiso ordinare. Dicitur autem Contrapunctus: [Bacheus in marg.] auctore Bacheo: quasi contrapositis vocibus, concors concentus: arte probatus.

De Contrapuncti diuisione.

Contrapunctus duplex: Simplex scilicet et Coloratus inenitur. Simplex Est plurium cantilene partium per notas specie sibi similes, concors ordinatio. Ut quum choralis contra Choralem, breuis contra breuem, simplicitur ordinatur. Hoc modo.

[f.Kivr] [Ornithoparchus, f.Kivr,1; text: Discantus. Tenor, Altus, Basis] [ORNMUS4 01GF]

Coloratus autem contrapunctus, Est plurium cantilene partium, discretis concordantijs ac diuersis figuris constitutio, hoc quo sequitur modo.

[Ornithoparchus, f.Kivr,2; text: Cantus, Tenor, Altus, Basis] [ORNMUS4 01GF]

Caput Secundum de consonantijs ac dissonantijs.

CUm Concordantia secundum Boetium, sit rata duarum vel plurium permixtio vocum. et vox nec absque sono, nec sonus absque pulsu, nec pulsus sine motu fieri possit, motum secare necesse est. Motuum igitur alij equales alij inequales sunt. Et rursus inequalium alij plus. alij minus inequales alij mediocriter. Ex motuum autem equalitate equales sonos fieri, et ex inequalibus: inequales constat. Et quidem ex mediocri inequalitate sonos consonos. ex omnino autem a se distantibus dissonos procreari. Hinc est quare Pythagorici vltra Bisdiapason. vt et superius libro primo capitulo quinto claruit: nullam consonantiam: ob nimiam extremorum distantiam, consistere posse concluserunt. Quanto igitur soni propinquiores, tanto suauiores existunt, et quo distant amplius, eo consonant minus. Quod (Quam Consonantia duorum sonorum mixtura sit, vniformiter auribus incidens) ex inequali talium sonorum in aures incidentia euenire potissimum argumentor. Soni enim acuti celerius quam graues audiuutur. Quemadmodu mucro fastigiatus momento penetrat, Quod vero hebetius est retusiusve non ita, sed cum mora et segniter: Similiter, vibrata vox audita, peruellit ac fodicat, Grauis obtundit, veluti trudendo, [Celius. in marg.] Scribit Celius libro decimo capitulo quinquegensimo tertio.

De Vocibus.

Quoniam similitudo vocum consonantiam non parit, sed dissimilitudo. Uocum igitur alie vnisone dicuntur, alie non. Unisone sunt: quarum vnus est sonus. [f.Kivv] Non vnisone vero quarum vna grauior, altera acutior est. Non vnisonarum. alie equisone, alie consone, alie Emmeles, alie dissone. Equisone. sunt, que simul pulse, vnum ex duobus sonum efficiunt, vt Diapason et Bisdiapason. Consone, que compositum seu permixtum sonum reddunt. Diapente et Diapasondiapente. Emmeles sunt: que cum cosone non sint: consonis tamen proxime assistunt. Ut ille que tertias, sextas, vel alias imperfectas concordantias sonant. Dissone vero sunt: quarum soni impermixti insuauiter sensum feriunt.

Quid sit Concordantia.

Ex pretactis claret cosonantiam, quam alio nomine concordantiam dicimus: esse dissimilium inter se vocum in vnum redactam concordiam. Uel est (vt Tinctor scribit) diuersorum sonorum mixtura: dulciter auribus conueniens. [Tinctor. in marg.] Uel secundum Stapulensem libro tertio. Est soni acuti grauisque mixtura: suauiter, vniformiterque, auribus incidens. Quarum apud practicos duodecim in vsu seruantur. licet non nulli replicatione predictarum plures habeant. [Stapulensis in marg.]

[Ornithoparchus, f.Kivv,1; text: Scilicet, Unisonus. Tertia. Quinta, Sexta. 8, 10, 12, 13, 15, 17, 19, 20, Unisonum et eundem causant sonum quia fiunt in octauis] [ORNMUS4 02GF]

De discordantijs.

Dissonantia: vt inquit Boethius: Est duorum sonorum sibimet impermixtorum dura atque aspera collisio. Uel, vt Tinctor ait, est diuersorum sonorum mixtura, naturaliter aures offendens. Quarum sunt nouem.

[Ornithoparchus, f.Kivv,2; text: Scilicet, Secunda, Quarta, Septima, 9, 11, 14, 16, 18, 21, Unum et eundem causant sonum, quia fiunt in octauis.] [ORNMUS4 02GF]

Caput tertium de Concordantiarum diuisione.

COncordantiarum alie simplices seu primarie, vt Unisonus, tertia, quinta, et sexta, Alie replicate seu secundarie que et equisone sunt precedentibus, dupla dimensione concepte. Octaua nanque cum vnisono, decima cum tertia duodecima cum quinta, et tredecima cum sexta, sono coit. Alie triplicate, scilicet quindecima, que et vnisono [f.Lir] et octaue sono equatur. Decimaseptima que et tertie et decime. Decimanona que quinte et duodecime. Uicesima: que et sexte et tredecime simbolizat sono, et sic deinceps. Concordantiarum item alie perfecte: alie imperfecte. Perfecte sunt que in certis proportionibus radicate, numerorum presidio probabiles existunt. Imperfecte vero cum probabiles non sint: inter perfectas tamen collocate consonum efficiunt sonum. Quarum nomina hic leguntur subscripta.

[Ornithoparchus, f.Lir,1; text: Perfecte sunt. Unisonus, Quinta, Octaua, et 12, 15, 19, Imperfecte, 3, 6, 10, et, 13, 17, 20] [ORNMUS4 02GF]

Quarum quelibet simpliciter ducta, duas tantum voces recipit: licet per commixtionem plures recipiat.

Concordanciarum regule.

Prima, due concordantie perfecte eiusdem speciei se sequi, non permittuntur, sed bene diuersarum. Potest tamen octauam sequi octaua, dummodo dissimilibus ac contraijs procedant motibus: Inquit Franchinus libro tertio capitulo tertio sic.

[Ornithoparchus, f.Lir,2; text: DISCANTUS, TENOR] [ORNMUS4 02GF]

Secunda, due concordantie imperfecte, vel etiam plures: se sequi simul ascendendo vel descendendo permittuntur.

Tertia, Imperfectas concordantias semper sequatur proximior perfecta, puta imperfectam tertiam vnisonus, perfectam quinta, imperfectam sextam quinta, perfectam. octaua: vt Gafforus libro tertio capitulo tertio declarat.

[Gafforus in marg.] Quarta, Plures eiusdem speciei perfecte concordantie immobiles, se sequi permittuntur: mobiles vero non.

Quinta, Minima nota, vel pausa illius, inter perfectas eiusdem speciei concordantias mediare non sufficit: propter paruum et quasi insensibilem eius sonum. licet a plerisque contrarium sit seruatum.

Sexta, Contingere potest vt minima, vel semiminima: partibus contrarie procedentibus: discordantia sit: huiusmodi enim discordantia latet, nullam auribus inferens lesionem. Cauendum tamen est: ne due vel plures simul iungantur.

Septima, Breuis vel semibreuis discordans, a contrapuncto relegatur. Sunt tamen qui breuem in quadruplo: et Semibreuem in duplo diminutam admittunt discordantem.

[f.Liv] Caput quartum. de generalibus contrapuncti preceptis.

REgula prima. Cupiens componere quicpiam: primo formet tenorem vel quamcunque aliam vocem: secundum toni exigentiam: sub quo regulatur.

Secunda, Modi inusitati omni ex parte sunt vitandi: dissonant nanque omnes preter decimas.

Tertia, In concordantijs perfectis, nunquam ponatur vox mollis contra. duram: nec econtra. Sed aut mollis contra mollem, dura contra duram, aut saltem naturalem. Naturales nanque ancipites, et cum [rob] mollibus et cum [sqb] duralibus concordabunt, hoc modo.

[Ornithoparchus, f.Liv,1; text: TENOR, Basis non valens, Basis valens.] [ORNMUS4 02GF]

Quarta, Si tenor in chorali nimis profunde processerit, transponatur ad quintam, vel quartam, si necessitas id efficiat: vt in hymno Quem terra, licet videre.

Quinta, Omnes cantilene partes: in principio et fine veteres in concordantijs perfectis posuere: que lex apud nos arbitraria est.

Sexta, Una voce sursum, vel deorsum gradiente, non est opus variare reliquas, quia immobili voci plures consonantie mobiles possunt coaptari.

Septima, In omni cantilena, consonantie querantur propinquiores. nam que distant nimium, dissonantiam sapiunt, Tradunt Pythagorici. [Pythagorici. in marg.]

Octaua, Tenor vna cum alijs dulcem habeat melodiam, in vagis collationibus.

Nona, Si tenor acutas et excellentes tetigerit, discantus poterit descendere, ad locum tenoris.

Decima, Si tenor cadendo tetigerit graues. bassus scandat in locum tenoris iuxta concordantiarum exigentiam.

Undecima, Omnis cantilena, formalibus clausulis sepius venit exornanda.

Duodecima, Si tenor clausulam discantus habuerit: discantus econtra clausulam tenoris occupabit clausulando, aut de decima in octauam, aut de tertia in vnisonum, Hoc modo.

[Ornithoparchus, f.Liv,2; text: DISCANTUS, TENOR] [ORNMUS4 02GF]

Tredecima. Si bassus clausulam tenoris assumpserit, tenor clausulam discantus habebit. Uel si bassus clausulam discantus tenuerit; tenor suam seruabit [f.Lijr] clausulando, vt in regula precedente ostensum est, hoc modo.

[Ornithoparchus, f.Lijr,1; text: TENOR, BASSUS] [ORNMUS4 03GF]

Quartadecima, discantus raro supra tenorem quintam teneat, sed imperfectas concordantias sepius.

Quintadecima. Bassus infra tenorem raro vel nuquam locetur in sexta: nisi mox sequatur octaua, sed imperfectis sepius.

Sextadecima. Si bassus sextam sub tenore habuerit, Discantus ponatur in quinta supra tenorem, clausulando in tertiam hoc modo.

[Ornithoparchus, f.Lijr,2, text: DISCANTUS, TENOR, BASSUS] [ORNMUS4 03GF]

Decimaseptima, discantus raro faciat saltum per quintam sursum: sed per sextam et octauam sepius. Cui et octaua infra, prohibetur: reliquis interuallis omnibus concessis.

Duodevicesima. Bassus per sextam saltare prohibetur, alios modos omnes communes habet.

Undevicesima. In quartis mi, contra fa, non consonant, quia causat Tritonum.

Vicesima. quarta et si simpliciter ducta dissona sit: [Franchinus in marg.] coniuncta tamen concordi commixtioni: concordem cum extremis efficit medietatem: inquit Franchinus.

Vicesima prima: quarta duobus tantum locis in contrapuncto admittitur. Primo quando inter duas octauas clausa quintam infra habuerit: [Anagnostes infatigabilis lector. in marg.] Quia si supra quinta sit, non valet consonantia, Ex ea Aristotelis (qui Anagnostes, idest lector infatigabilis a Platone nuncupatur) ratione, qua in problematibus sonos grauiores dissonos, acutioribus dissonis magis sensibiles esse declarat Secundo quando tenor et discantus per vnam, aut plures sextas procedunt: tunc vox que media est, quartam semper sub cantu, tertiam vero supra tenorem seruabit. hoc modo,

[Ornithoparchus, f.Lijr,3; text: UOX suprema, UOX media.] [ORNMUS4 03GF]

[f.Lijv] [Ornithoparchus, f.Lijv,1; text: Uox infima,] [ORNMUS4 03GF]

Vicesima secunda, Celeberrimus quidam Contrapuncti modus efficitur: Inquit Franchinus: Si bassus cum discantu, vel alia quauis voce per decimam distans simul gradiatur: tenore concorditer ad vtrunque commeante. hoc modo.

[Ornithoparchus, f.Lijv,2; text: TENOR huius.] [ORNMUS4 03GF]

Discantus ex Base in decimis.

Vicesima tertia, Si nec eandem cosnonantiam iunxeris, duas partes in decimis concordabis.

Vicesimaquarta, Necessarium erit artis huius Tyronibus: schalam decemlinealem vt forment, formatam, cancellis distinguant: Ita vt singula tempora, singulis cancellis, clauibus rite signatis: ne confusa notarum commixtione impediantur: inscribere valeant. Prestantius tamen est absque schala condere. quod cum difficile sit, a scala incipiant adulescentes, hoc modo.

[f.Liijr] [Ornithoparchus, f.Liijr] [ORNMUS4 04GF]

Nec id paruifaciant Tyrones, quo nam pacto signa ipsa conferantur, ex quorum inordinata relatione, tot errores in musica emersere, vt non facile sit cognitu, quo nam calle quisque tutus incedat. Quo circa si signo signum conferre quis voluerit, diminutionis proportionumque naturam caute attendat: ne facta relatione huius ad hoc: alterius mensura vel excrescat vel deficiat.

De cantilene partibus ac clausulis Caput Quintum.

PRisce musice simplicitas, varias cantilene parteis nesciuit: quas nostro euo subtilitas exposcit. Aucto enim toto augentur et parteis illius. Partes autem quibus nunc musici vtuntur, plures sunt, scilicet Cantus Tenor, Tenoracutus, Melodia, Concordans, Uagans, Contratenor, Basis, et ijs plures. Sed quoniam in communi vsu omnes non sunt, de frequentioribus non nihil dicemus: de rarioribus autem supersedendum duximus.

De Discantu.

Discantus, vt Tinctor refert. Est cantus diuersis vocibus constitutus. Dicitur enim discantus, quasi diuersus cantus. [Joannes Tinctor. in marg.] Quo nomine omnem mensuralem cantilenam veteres nominabant. Nos autem quoniam discantus pars est cantilene ab alijs discreta: ita describemus. Discantus est cuiuslibet cantilene pars suprema. Uel est harmonia puellari voce modulanda.

[f.Liijv] De Tenore.

Tenor est cuiuslibet cantilene vox media. Uel vt Gafforus libro tertio capitulo quinto scribit. Est cuiuslibet cantilene relationis fundamentum. dictus a tenendo, eo quod omnium in se partium consonantiam respectiue teneat.

De Baritono.

Bassus seu potius Basis, est cuiusuis cantilene pars infima. Uel est harmonia grauiori voce concinenda. qui et Baritonus dicitur a Uari quod est graue, u in b mutata, eo quod grauiorem cantilene partem possideat.

De Tenore acuto.

Tenor acutus est cantilene pars antesuprema. Ut est baritonantis decus. plerumque enim bassum decorat, duplam cum eo consonantiam faciens. Reliquas partes studiosus quisque se magistro describet.

De clausulis formalibus.

Quom omnis cantilena formalibus quibusdam clausulis veniat exornanda: Quid clausula sit dicemus. Est igitur clausula [Tinctor. in marg.] (vt Tinctor scribit) Cantilene particula, in cuius fine vel quies vel perfectio reperitur. Uel est vocum diuersimode gradiencium in consonantijs perfectis coniunctio.

De clausulis regule.

Prima, Omnis clausula tribus constat notis, vltima, penultima, et antepenultima.

Secunda, Clausula discantus tribus notis conflata, vltimam semper habebit sursum.

Tertia, Clausula tenoris tribus etiam constat notis vltima semper descendente.

Quarta, Baritonantis clausula, vltimam, modo supra, modo infra tenorem requirit. Communiter tamen in octauam infra detrudit. Interdum etiam in quintam supra extollit.

Quinta, Tenoris acuti clausula, vltimam modo eleuat, modo deprimit, modo cum alijs in vnisono disponit: qui cum varijs procedat, motibus: eius constitutio carminum conditoribus est arbitraria.

[f.Livr] Sexta, Clausula discantus penultimam supra tenorem in sexta requirit: Uel in quinta, si bassus infra sextam occuparit.

Septima, penultima tenoris supra bassum in quinta rite locatur: In sexta quoque: si bassus tenoris: et ipse discantus clausulam assumpserit.

Octaua, Si clausula tenoris in mi, desierit, vt in Deutero fit: vel alias: penultima bassus, non in quinta, sed tertia infra tenorem locata, in quintam finaliter cadat, absque discantus discrimine, vt subscripto concentu declaratur

[Ornithoparchus, f.Livr,1; text: TENOR, BARITONANS] [ORNMUS4 04GF]

Nona, Si clausula tenoris terminata fuerit, in re, vt communiter in protho: bassus eleganter de quinta in tertiam supra clausulabit: discantu non variato. licet et in octauam cadere possit.

[Ornithoparchus, f.Livr,2; text: TENOR, BASIS] [ORNMUS4 04GF]

Decima, omnis cantilena eo est suauior, quo clausulis formalibus abundantior. Tanta enim clausulis inest vis, vt etiam dissonantias faciat consonas perfectionis gratia. Uigilent igitur studiosi, vt in cantilenis suis formales clausulas quam sepissime ponant. Quo autem id facilius fiat: clausularum exercitium seu promptuarium hic duximus apponendum: vt quas studiosi hic decantant: eas ita in suis cantilenis formandas esse credant.

Exercitium clausularum formalium sequitur.

[f.livv] [Ornithoparchus, f.Livv; text: DISCANTVS, TENOR, BASSVS] [ORNMUS4 05GF]

[f.Mir] [Ornithoparchus, f.Mir,1] [ORNMUS4 05GF]

De specialibus contrapuncti. preceptis. Caput sextum.

Expeditis singulis, que ad componendi disciplinam, in generali necessaria visa sunt, Nunc essentialiter regulis breuissimis rem ipsam: vt est: aperiemus.

Prima, Disposito cantu cum tenore in vnisono: bassus tertiam infra, et altus eandem supra requirit. Uel bassus quintam infra, et altus quartam supra. quod si bassus octauam infra occuparit: Altus in tertia supra vel quarta infra concordabit quam aptissime. Sin autem bassus decimam infra tenuerit, Altus tertiam supra, aut eandem vel sextam infra requirit. vt in subscripta figura conspicitur.

[Ornithoparchus, f.Mir,2; text: Exemplum primi, Secundi, Tertij, Quarti membri, Altus, Discantus: Tenor, Bassus, Cantus] [ORNMUS4 06GF]

Secunda, quotiens discantus supra tenorem in tertia situatur: Bassus in tertia infra: et altus in sexta supra, vel vnisono locetur. Sed si bassus infra octauam habuerit: quintam enim habere non potest: Altus quartam infra, tenebit: Basso autem decimam infra occupante: altus tertiam vel sextam infra requirit. Quod simili vt supra pictasmate studiosus quisque percunctari poterit.

Tertia, Si discantus quintam supra tenorem: quod raro contingit: sortitus fuerit: Bassus occupabit infra sextam, et altus supra tertiam vel infra quartam Quod si bassus octauam infra sonuerit: Altus tertiam supra, vel quartam aut sextam infra postulabit.

Quarta [f.Miv] Discantu sextam supra tenorem ocupante: Bassus quintam infra, et altus tertiam infra, vel quartam supra teneat. Uel si bassus octauam infra tenuerit: Altus in sola tertia supra concordabit, Basso autem decimam infra occupante, Altus tertiam supra, vel eandem infra sonabit. Posset et octauam infra possidere, et cum discantu tredecimam sonare.

Quinta, Si discantus in octaua supra tenorem locatur: Bassus in tertia infra. et altus in tertia, vel sexta supra, aut in quinta infra rite concordat. Cum autem bassus eandem infra tetigerit, altus quartam vel sextam supra, aut tertiam infra sonabit. Si vero bassus octauam infra sonuerit: Altus tertiam vel quintam supra concorditer iubilabit. Bassu autem ad decimam infra cadente, Altus tertiam vel sextam supra, et easdem infra iure possidebit.

Sexta, Quoties discantus in decima supra tenorem quieuerit: Bassus in tertia infra, Et altus in tertia, sexta vel octaua supra locum sibi vendicabit. Deinde si bassus in tertia supra reperitur, Altus in tertia infra. aut quinta vel octaua sursum illi consonabit. Si autem bassus supra tenorem quintam habuerit: infra enim habere non potest: Altus tertiam supra, octauam infra, concordem seruabit. Basso vero ad octauam infra cadente. Altus quartam infra, vel tertiam aut quintam supra contingere potest.

Septima, discantu supra tenorem duodecimam occupante: bassus in octaua infra locetur, Et altus in tertia quinta vel octaua supra. Cum autem bassus tertiam supra sonuerit: Altus quintam, Octauam, aut decimam, concorditur iubilabit.

Octaua, si discantus supra tenorem in quarta locatus fuerit, bassus quintam infra: et altus tertiam infra, vel sextam supra pro sua concordia requirit. Conuerso modo (si bassum primo formare tentaueris) cum discantu facere curabis. Si autem quis plures, quam quattuor partes conficere voluerit: sumat concordantias infra vel supra, iuxta aliarum partium exigentiam, seruatis seruandis. quod arbitrio committimus conditoris.

Quibus de causis pause in contrapuncto ponantur. Caput septimum.

PAusarum in contrapuncto, pluribus de causis: tolleratur constitutio. Primo, remouende difficultatis gratia: dum enim due vel plures cantilene partes ita coaptantur: vt alias coaptare difficile sit, pausas ponimus quo ad difficultas illa cessauerit.

Secundo, propter vitate voces fictas, atque prohibita musice interualla.

Tertio, propter duas concordantias perfectas distinguere, que se mutuo sequi non possunt: nisi vel nota vel pausa interueniat.

Quarto, formandarum fugarum gratia. [quid fit fuga. in marg.] Est autem fuga vnius et eiusdem clausule in exordio vel quouis alio loco: per diuersas cantilene partes successiua distributio. Uel est eiusdem clausule in diuersis cantilene partibus repetitio, hoc modo.

[f.Mijr] [Ornithoparchus, f.Mijr; text: DISCANTUS, TENOR, BASSUS] [ORNMUS4 06GF]

Quinto, pause in contrapuncto respirationis genera admittuntur, Ne ob cantilene celeritatem, vel spiritus cantantis deficiat. Uel ex inordinata respiratione confusio accidat.

Sexto, vt graduum musicalium, in sua perfectione persistentium. intrinseca signa atque inditia existant. Modus enim perfectus trium temporum pausa, intrinsecus designatur. Tempus perfectum, per duas pausas semibreues, cum nota semibreui collocatas. vt supra libro secundo capitulo quinto dictum est.

Septimo ob pluralitatem partium cantilene tollerantur pause: Cantilena enim pluribus quam quattuor partibus incedente: cantantibus quibusdam: quisdam pausare necessum est, Ne vel ex vocum nimia elongatione, vel consonantiarum inconcinna permixtione, suauitas obtundatur: et concentus strepere magis quam consonare videatur.

De vario canentium ritu ac decem canendi mandatis. Caput. octauum.

CUm quisque suo viuat genio: nec eisdem omnes pareant legibus nationumque diuersitas, diuersos mores habeat atque ritus, habitu, victu, studio, sermone, cantu. [Angli. Galli. Hispani, Itali, Germani in marg.] Hic Angli iubilant, galli cantant: Inquit Franchinus: Hispani ploratus promunt: Italorum pars, qui Januensium littora inhabitant Caprisare dicuntur, ceteri latrant: Germani vero: quod pudet dicere: vt lupi vllulant. Et cum sit melius familiaritatem destruere. quam contra veritatem aliquid temere diffinire: Ueritas dicere cogit: quod amor patrie propalare repreheudit. Germania cantores plures: musicos paucos nutrit. Nam preter eos: qui in sacellis principum aut sunt, aut fuerunt: Paucissimi canendi disciplinam: Cleri gloriam: vere cognoscunt. Magistratus enim: quibus hec res commissa est: Cantores secundum vocis asperitatem, non artis peritiam, ceremonijs ac iuuentuti preficiunt, deum boatibus mugitibusque placari arbitrantes: qui suauitate magis quam stridore: plus affectu quam voce in scripturis legitur gaudere. Nam vbi in canticis Solomon, vocem ecclesie in auribus Christi sonare scribit: mox causam: vt quia dulcis sit: subiungit. Recte igitur Baptista Mantuanus Neotericus ille Uirgilius in omnem turgidum inscium, atque boantem cantorem inuehitur dicens. [Baptista. Mantuanus. Propheta. in marg.] Cur tantis delubra bonum mugitibus imples. Tu ne deum tali credis placare tumultu? Quem in cymbalis non simpliciter: sed bene sonantibus laudandum propheta precepit.

De decem mandatis omni canenti necessarijs.

[f.Mijv] Quum varij varijs in diuina laude abusionibus agitentur: modo indecenter corpus mouendo, modo indecoros oris hiatus faciendo, modo vocales mutando, Statui preceptis quam breuissimis, cantores quosque: quo minus errent: instituere.

Primum, Cupiens quicpiam decantare, pre omnibus tonum ac repercussionem eius diligenter animaduertat. Nam qui cantum citra toni cognitionem canit, idem facit quod is: qui syllogismum extra modum ac figuram componit.

Secundum, scalam sub qua cantus decurrit vigilanter attendat: ne ex molli durum, aut ex duro mollem faciat.

Tertium, Uocem quisque canentium verbis conformare studeat: Ita vt in re lamentabili tristem, Hylari Verso O quam tum potest iucundum concentum promat. Qua in re non possum non mirari Saxones, [Saxones clari germanie. populi in marg.] preclarissimos germanie populos (quorum presidio educatus et ipse sum, et ad scribendam musicam instigatus) quod in mortuorum exequijs preacuto, hylari atque iucundo concentu vtantur. Non alia vt reor causa quam quod, vel mortem (vt Ualerius de Cleobi et Bitone fratribus libro quinto scribit) sumnum homini bonum esse, [Ualerius. in marg.] vel post corpus animas (vt apud Macrobium libro secundo, de Somnio Scipionis est) ad originem dulcedinis musice, id est celum recidere credant. [Macrobius in marg.] Quod si ita esset: Ipsos mortis huius terrene strennuos contemptores, ac future glorie zelatores esse iudicaremus.

Quartum, Mensure pre omnibus teneatur equalitas. Nam sine lege ac mensura canere: est deum ipsum offendere, qui omnia numero pondere et mensura bene fecit. Quare resipiscant orientales Franci, gentiles mei, Nec vt antea in chorali cantu, notulas iam producant iam corripiant, sed ab Herbipolensi nobili ecclesia: [Orientales franci. Herbipolensi Praga. in marg.] capite suo: in que optime canitur: canendi exemplum sumant. Quod et Pragensi ecclesie non minus foret vtile quam decornm, quoniam et ipsa notas iam producit, iam plus equo absumit. Nec hoc inter pretereunda ponamus, quod pietas: quam vita functis debemus: exposcit. Quorum vigilie: ita enim vulgo dicuntur, tanta confusione, tanta festinantia, tanta illusione (Nescio quis mentes eorum: quibus hec res commissa est: Alastor exagitet) persoluuntur, vt nec a voce vox, nec syllaba a syllaba, nec interdum per integrum psalmum a versu versus discerni queat. O impietas diris plectenda suplicijs, Talem o pastores ijs: quorum beneficio et viuitis et hoc habetis quod estis: per meritis mercedem redditis? Talem per ijs: quorum largitonis opem indies postulatis, rogitatis, extorquetis: preces funditis? Tali vlulatu, tali strepitu, tali murmure: cui nulla deuotio nulla verborum expressio, nulla syllabarum articulatio subest, deum placari creditis? Rixantes canes audiret satius summus omnium parens, quam hec vestra murmura, nec lege nec modo prolata. Quid depriuatis (bonorum pace dictum sit) orationibus dicam: cum publice: quas pro mortuis funditis: tales sint, vt hominibus displiceant, deum: qui imperfecta dona odit: offendant, quam vereor, illas, ijs fore peiores. An non creditis, vos olim de villicatione vestra reddituros rationem? An non illud Ezechielis tricensimo tertio de manu vestra sanguinem eorum requiram: attenditis? Hoc est verbum cunctis: quibus aliorum cura comissa est: iugiter ruminandum, Hoc est Platonis ipsius speculum, in quo faciem suam sepius contemplari debent pastores, [f.Miijr] vt vita, subditis, sanctitatis prebeant exemplum, et fidelibus defunctis oratione: prece, cantu pietatis prestent suffragium Iustum enim est, pium est, sanctum est pro defunctis orare vt a peccatis soluantur.

Quintum, autentorum tonorum cantica, profunde subiugalium acute, neutralia vero mediocriter intonentur. Hec enim in profundum. illa in acutum, verum ista in vtrunque tendunt.

Sextum, mutatio vocalium parum docti cantoris es indicium. At licet varij in hoc populi varie peccent: multitudo tamen peccantium non tollit peccatum. Qua in re attendant. imprimis franci ne u pro o: vt solent: pronuncient, nuster pro noster dicendo. Religiosi quoque campestres censuram non euadunt, dum Aremus pro oremus legunt. Simili abusione Renenses omnes a Spyra vsque Confluentiam vrbem, idest vocalem in ei dypthongum vertunt, Mareia pro Maria dicentes. [Renenses. Spyra. Confluentia. Uestphali, Saxones, Sueui. in marg.] Uestphali, pro a vocali, a et e coniunctim promunt, videlicet Aebs te, pro abste. Saxones interiores, ac tota natio Sueuorum e Uocalem per e et i legunt: deius pro deus dicentes. Germanie quoque inferioris incole, omnes coniunctim u et e, pro u vocali exprimunt. Quos errores licet Germanie lingua persepe requirat: Latina tamen que nihil commertij cum nostro vulgari habet maximopere abhorret.

Septimum, caueat cantor ne asinino clamore cantum plus equo vel incipiat, vel inceptum vocis instabilitate sursum trahat. Non enim clamor, sed amor aures demulcet omnipotentis, non strepitus ille labiorum: inquit Erasmus noster: sed ardens animi votum: Uelut vox intensissima diuinas ferit aures. Moses nullam edebat vocem et tamen audiuit, quid clamas ad me. Sed cur Saxones et qui baltica littora accolunt ijs gaudeant clamoribus, causa nulla subest, Nisi quod vel surdum deum habeant. [Inferio. Germani, Saxones, Balthici. Coloni. in marg.] Uel (quia in austro celos conscendit) ipsum et boreales et australes ob distantiam equaliter audire non posse autumant.

Octauum, differentiam festi a festo, quisque canentium: discernat, Ne simplici feria, velut summa, vel solenniset, vel torpeat omnino.

Nonum, indecens oris hyatus, atque indecorus corporis motus, cantorem declarat insanum.

Decimum, super omnia deo studeat placere cantor, non hominibus. Inter omnes etenim homines: Inquit Guido: fatui sunt cantores: quibus querenda deuotio contemnitur, vitanda lasciuia queritur, quoniam id quod canunt: ad homines: non ad deum ordinant, Humanam illam gloriolam querunt, vt eternam amittant, hominibus placere conantur, vt deo displiceant: [Guido in marg.] Alijs deuotionem: qua ipsi carent, ingerunt. Creature fauorem laudemque et venantur et ambiunt: Creatoris autem contemnunt. Cui debetur honor Cui reuerentia: cui famulatus. Cui me, meaque omnia deuoueo, cui psallam quam diu fuero. Ipse enim a terra suscitauit inopem et de stercore erexit pauperem. Benedictum igitur sit nomen eius gloriosissimum in secula seculorum. AMEN.

Finis huius operis.

[f.Miijv] Peroratio ac libri Conclusio.

HAs nostra musicalium Theorematum elucubrationes, aliquot iam annis: non arrogantie causa, vt quidam Zoili ganniunt, sed vt dormitantibus alijs, ipse iuuentuti germanice prodessem: exquisitas, et iam tandem in formam libri redactas, Typographieque oblatas, Studiosi lectores amicis oculis inspicere dignentur. Uerum si styli humilitas, et verborum simplicitas quem offenderint. Uelim materie in qua versamur, et pueris, quibus scribimus, id attribuat. Non deerunt scio qui laborem hunc nostrum, canino dente lacerabunt, a tergo ferient, priusquam legant dispicientes: et antequam intelligant annihilantes. Qui et videri quam esse musici malunt, non autoribus, non preceptis, non rationibus, obtemperantes: Sed quicquid cerebroso ac fantastico ipsorum capiti placuerit, id licitum, id artificiale, id musicum affirmant. Quibus aurem ne detis oro. [Antistenes in marg.] Malis enim displicere: laus est. Immo: vt antistenis philosophi vtar sententia: Superioris persone est detractionem pati, inferioris facere. Et cum potior sit vnius sapientis laus quam decem stultorum, non detrahentium pluralitatem, sed qualitatem considerate, Attendentes quam facile sit garrulas istas picas conuincere, et quasi pulices inter vngues comprimere. Neque ijs quibus ars odio est auscultate, Quia quod ipsi ob ingenij hebetudinem (frustra enim asino lyra canitur) assequi non possunt: Hoc alijs et disuadent et interdicunt. Sed barbatum me, quam manum ferule subduximus credite magistrum dicere, fides enim prestanda est peritis in arte, inquit maiestas imperialis. [Iustianus in marg.] Sint itaque Candidissimi lectores, quos Ornitoparchiana reficit diligentia: ijs paucis contenti: quam primum enim respirauero maiora videbunt.

Tetrastichon authoris ad Librum.

I liber: et summi laudes diffunde tonantis,
Nec timeas lingue subdola verba male.
I: tua te pietas: cultus non ipse probabit,
Ergo age non cultu: sed pietate place.

Libellus ad Lectorem.

Sum pietate liber: tenues modo missus in auras
Defero Arionios: sub breuitate modos
Pieridum cantus: celi quis numina, manes,
Placari tellus: pontus: et astra queunt.
Pauperibus pregnans ego sum: medicina: salusque
Diuitibus splendor: pontificumque decus.
Icta dionaeis consolor pectora flammis,
Me sine nil phebus: nilque Minerua potest.
[f.Mivr] Martia castricolas: tremulo dum tympana bombo
Instrepitant: plausum concito ad arma viros.
Quique graues gestant: animorum pondera: curas
Ad me confugiant: mite leuamen ero.
Seria magnanimis: solatia presto iocosis,
Integra: nunc fletus ingero: nunc adimo.
Munus et hoc mihi: cuique suas ancillor ad arteis
Me legat hinc vates: nauita: pastor, eques.
Quo me quisque vocat cursim sequor: ipse parentis
Sic docuit chari: non sine laude labos.

Henrici Cotheri Brunopolitani Artium magistri, ad Andream Ornitoparchum Argutissimum artis modulatorie professorem, Epigramma

Dij tibi nestoreos vitam dent ducere in annos
Grata iuuentuti, qui modo dona dabas.
Musica enim ingenio nunc diuulgatur in omnes
(Laus superis) homines: Ornitoparche tuo.

Tetrastichon Auctoris in inuidum.

I patriam petito: superum tibi vita negatur.
Inuide tartareis: bestia nata locis.
Tu licet inuideas: mens malesana repugnet,
Phama manet doctos, nil speciosa minus.

Excussum est hoc opus, ab ipso authore denuo castigatum, recognitumque: Lipsie in edibus Ualentini Schumanni, calcographi solertissimi: Mense Novembri: Anni virginei partus decimi septimi supra sesquimillesimum. Leone decimo Pontifex Maximus ac Maximiliano inuictissimo imperatore orbi terrarum presidentibus.

[Ornitoparchus, Musice Actiue Micrologus, f.Mivr] [ORNMUS4 06GF]


Previous file: ORNMUS3