THESAVRVS MVSICARVM LATINARVM

Multipart file
Next file: WOLENC2  


[f.air] Enchiridion musices Nicolai Wollici Barroducensis de gregoriana et figuratiua atque contrapuncto simplici percommode tractans, omnibus cantu oblectantibus perutile et necessarium.

Distichon.

Fata regunt musas placidum pertingere callem

Annuet optanti cepta canora deus

[Wollick, Enchiridion, f.air; text: EN DEV EST MON ESPERANCE, Francoys Regnault, Distichon in fossum, Liuidus omericos liuenti murmure tractus, Uadat: vt inuidiam liuor acerbus edat] [WOLENC1 01GF]

[f.aiv] Nicolaus VVolicus Barroducensis ad magnificum virum Eurardum de Marchia dignissimum Leodiensem Carnotensemque episcopum de laude musices Epigramma.

Desine Calliope grandi resonare Cothurno

Harmonicis properans iungere vela modis.

Castalides suaui classem vectare susurro

Pieridum placidam (teque Euerarde) parant.

Pallas que docuit. resecare putamina mundo:

Melliflua hec resecat musica dulce sonans

Musica dulce sonans. iuuat aures carmine blando

Instaurat vires ingenioque fauet

Dulcedo fingit molles suauissima cantus

Ausones hanc celebrant: grecia docta probat.

Hebreusque Tubal. necnon et thracius Orpheus:

Et sanui coluit sedula cura senis.

Quoque magis tribuas his tante laudibus artis

Omnia vt oblectent: musica mella. vide.

Dulcia pierius modulatur carmina cignus:

Atticaque in siluis gutture vernat auis.

Auia cuncta strepunt: resonant et Achantide dumi:

Carminibus volucres: et genus omne fauet.

His capti pisces. citharam sunt sepe sequuti:

Testis Arionie: fabula nota lyre.

Musica serpentum morsus: et vulnera sanat:

Musica lymphatis mentibus iudit opem.

Irati stimulos et corda ferocia mollit.

Hanc etiam morbos posse fugare ferunt.

Hanc tu diuinum munus dubitare caueto

Quisquis es: est nullis artibus ista minor.

O noua lux basaci nostri noua gloria secli

Carnotense decus: presul Eurarde vale.

Uiue diu felix, vt erit facundia maior.

Altiloquo mebius te resonabo tono.

Qui stabili superis indulges pectore nymphis.

Ha precor hec hylari munera claude sinu.

[f.aiir] Nicolaus VVolicus Barroduceum studiosio lutetie adolescentibus Salvete

MUsicam esse primam omnium illarum septem artium: quas liberales vocant: nemo est etiam de mediocriter litteratis qui nesciat. Sed fortasse tunc aliquanto dignior videbitur, si constiterit a quibus et quantis viris sit culta: atque in summa ammiratione habita. Taceo de Tubal, qui eius artis apud priscos vetustissimus inuentor fuisse memoratur. Moyses autem apud Hebreos. Orpheus vero Ephorus, museus, Thamyris, sunt hii thraces qui prisce muse curam studiumque dedisse perhibentur. Quamobrem etiam Emolpo inde nomen inditum: quod est cantori optimo vt Strabo refert libro decimo. Pretereo Dauida regem quo cytharam pulsante Saul a furore dementie refocillabatur. Dicam o studiosissimi adolescentes aliquid de philosophis. Hanc Pithagoras et Boetius omnium primi artis interpretes tanti fecerunt: vt omnia proportionibus musicis constare affirmarent: hic apud grecos. ille vero apud latinos. Plato singulis orbibus celestibus. singulas sirennes insidere in sua Republica docet. Que diuerso quamuis spherarum motu. concordibus tamen inter se numeris. deo laudes incessanter modulantur. Item Aristoteles ipse in multis eam passibus sic commendat et presertim in politicis; vt inter ingenuas illam scientias nulli postponat. Musicam quoque a poetis; et clarissimis esse celebratam et precipue ab Homero. Unde Ceufonte perhenni, vatum perpetuis ora rigantur aquis. Nullus Paulo studiosior poetarum ignorat. Hoc est quod Apollinem cytharam tenere aiunt. Quod Orpheum fluuios detinuisse cuius meminit Uirgilius in sexto. Si potuit manes accersere coniugis Orpheus Threicia fretus Cythara fidibusque canoris. Amphionemque saxa in muros duxisse musica suauitate fabulantur. Unde Maro in Buccolicis. Amphion Dyrceus in Acteo Aracynto nec Arionis harmonie delphinos maris demulcentis: et nauitarum pericula subterfugientis oblitus quando inquit. Orpheus in syluis inter delphinas Arion. Admonet inquam summopere iuuenes simphoniam insectari. The. in cu. hus verbis. Fac periculum in litteris: fac in palestra et in musicis que liberum scire equum est adolescentem solertem dabo quid quidem in Andria pulchre confirmat hoc modo. Quod plerique omnes faciunt adolescentuli vt animum ad aliquod studium adiungant: aut equos alere: aut ad canes: aut ad philosophos. horum ille nihil egregie preter cetera studebat: et tamen hec omnia mediocriter gaudebam. Quocirca psalmographus ait. beatus populus qui scit iubilationem.

[f.aiiv] Isidorus Ethimologiarum ii. 3. Non minus dedecus nescire canere quam voces ignorare testatur. Sed quia hystorie maior est auctoritas fabulas missas faciamus: et de probatissimis auctoribus aliqua huc afferamus breuiter et strictim. que ab ipsis in musice artis singularem excellentiam diffusissime sunt varieque testata. Maximos olim duces fidibus tibiisque canere super cenam. tam grecos quam latinos: italos francos: et germanos adeo vsus obtinuerit. vt Themistocles alioqui clarus imperator cum cytharam in conuiuio sibi oblatam recusasset: habitus sit indoctior. O generosa Christicolarum proles. O parrhisiorum solemne decus: alacrius animaduertite musicam curas abigere clementiam suadere: et ad leniendos affectus plurimum valere. Marcianus Capella scribit bella etiam lituis: tubis et cornibus romani accendebant. ad quod Uirgilius allusisse crediderim in sexto de miseno vt venere vident indigna morte peremptum misenum Eolidem: quo non prestantior alter Ereciere viros martemque accendere cantu.

Thimotheus vir phrigius Alexandrum musica modulatione ab epulis ad arma corripienda subito inflammauit. et mox mutato modulationis genere. rursus ab armis ad epulas reduxit. Marcus Tullius Cicero in quarto tusculanarum questionis de vestigiis pictagoreorum. Nam cum carminibus soliti illi esse dicantur: et precepta quedem occultius tradere et mentes suas a cogitationum intentione cantu: fidibusque ad tranquillitatem traducere: grauissimus auctor in originibus dixit. Cato morem apud maiores hunc epularum fuisse vt deinceps qui accubarent: canerent ad tibiam clarorum virorum laudes atque virtutes. Ceterum Plinius secundo naturalis hystorie libro capitulo 22. Corporum celestium interualla per musice gradus pictagorica doctrina inuestigat. Preterea harmonicam rationem rerum naturam cogere ipsamque sibi congruere affirmat per quam sola omnium artium liberrima: meo iudicio intelligitur musica. Hoc etiam non postremo pertinet ad musice laudem: quod plereque grecie ciuitates leges: decretaque publica ad lyram recitabant. Ne longius progrediar in re que satis laudari vix potest: vel que potius seipsam ornat quam vt alicuius laudatione indigeat. finiam proloquium. Uos autem a generosi adolescentes studiorum amantissimi in huius musice studium totis viribis incumbite: quod si feceritis summam voluptatem cum pari vtilitate reperietis: nec vobis hoc turpe putetis quod summis philosophis: quod summis exercituum ducibus: quod florentissimis grecie, italie, francie, hispanie, et germanie vrbibus laudabile semper visum fuit ac liberale. Ualete et mei memores (si merui) estote. Ex cellula mea litteraria. 8 kalendas Marcias MDVIII.

[f.aiiir] Ad deum deprecatoria oratio.

Ab pater omnipotens precibus si flecteris vllis

Da precor inceptis splendida vela meis

Explorare queam: que sint gratissima musis

Da dextram misero virgo serena mihi.

HOc igitur opusculum ingressuri triphariam erudiendi modum musice artis partiri poterimus. Est namque musices natura quedam harmonica. altera rigmica. Tertia vero metrica nuncupatur.

Et dicitur Harmonica illa que inter sonos discernit grauem videlicet et acutum. Est namque idem harmonica quod modulationis discretio. Quod quidem membrum tres habet sub se species: vna organica vocatur: que ex flatu temporata invocis habitum roboratur: huic conueniunt. fistule, organa, tube, tibie, muse Alia in manu constitit: ita videlicet vt manus depingatur interior leua ac qualibet in iunctura locetur clauis vt in exordio secunde partis depicta est.

Ad trinam cursitantes festinanter speciem eam perfecto volumus in lineis spaciisque interceptis inter lineas consistere. Tanquam igitur precipuum ac magis idoneum hoc membrum tertium huic libello vsurpabimus. Diuidentes quoque cum in partes tris.

Imprimis enim de autoribus pertractaturi simul et descriptionibus musice.

Hinc de modo artis adipiscendi. Post hec de cantu mensurali postremo vero de contrapuncto simplici. vnamquamque denique partem in sua scindentes capitula.

Rigmica vero est que impulsu ritum modulationis agit. vel est que requirit inquisitionem dictionum: an bene vel male cohereant dictiones.

Metrica igitur est que mensuram diuersorum metrorum probabili ostendit ratione.

De artis musice inuentoribus. Capitulum primum.

QUemadmodum in primo de celo et mundo. at metheororum primo Hanc Aristoteles habet autoritatem. Non enim semel neque bis sed infinities oportet putare easdem apud nos aduenisse opiniones. Pari modo illud exquisite in Musica at tentantes. ex quo huius artis inuentorum copiam fuisse nemo negat. Id quidem quod nobis constat. summatim ac succincte attentemus. Primi igitur musice artis auctores hii apud priscos fuisse perhibentur Democritus. Heraclides ponticus. Thimotheus Milesius. Philolaus Pithagoricus. Architas Tharentinus.Duo Theodori. Xanthus Atheniensis: Plato: Aristoteles Theofrastus Nichomachus [f.aiiiv] Aristoxenus Ptolomeus.

Insignes qui de eadem scripserunt Ex recentioribus. Ibinus. diuus Seuerinus. Basilius. Hylarius Augustinus. Ambrosius. Gelasius Johannes de Muris. Guido. Beatus tamen Gregorius planum cantum quo iam tota Christicolarum religio in diuinis sacrificiis celebrandis decorandisque vtitur in duo diuisit volumina in antiphonarium. videlicet et gradale. Nostris vero temporibus omnium musicorum excellentissimi qui de musica scripserunt: quorum facta dictis. (Seneca iubente) correspondent sunt hi duo ceteris in hac arte preferendi Franchinus Gaphorus Laudensis et Iacobus Faber Stapulensis quandoquidem is Theoricam adeo dilucidauit vt nihil subobscuri relictum sit quinimmo totum opus admodum stupenti quodam ingenio conspicuum reddidit. Ille vero practicam Theorice permixtam: vtriusque cantus adminiculo: tam crebris exemplorum adiectionibus descripsit quod huic studio operam nauaturis singula pateant. Uerumtamen ad huiusce artis primum inuentorem eiusque conseruationem recurramus. Pre nimia namque cantus suauitate cum delectatio in opere (secundo Ethimologiarum) sit signum virtutis Ritum modulaminis perpendisse Tubal primum (quod rectius existimauerim) fertur. vt profecto apud priscos compertum est Lamech de sobole Chain duas habuisse proles. Abel videlicet et Tubal. Is enim Tubal primi parentis presagia (nec Senece moralisissimi sententiam impellens quod scilicet egre mentis est formidare inexperta) commemorans. Plaga pro hoc bina mundum hunc inferiorem deleturum ob hoc itaque artem prisci ante diluuium columnis geminis insculptam per eum extitisse aiunt. vnam vero latericiam. alteram in quam Marmoream ob aque et ignis formidinem. Quodquidem in de aurora his carminibus asseritur subscriptis.

Iste Tubal cantu gaudens pater extitit horum

Qui cytharis psallunt organicisque modis.

Musica dulce canens fuit ars inuenta per illum

Ut pastoralis gaudeat inde labor.

Et quia nouit Adam primum dixisse parentem

Uenturum duplex iudicium: ignis aque

In geminis artem scripsit posuitque columnis

Extitit hec laterum: marmoris illa fuit.

[f.aiiiir] Ut non hec per aquam non illa per ignem

Si sit deficiens vna: sit vna manens

Ut nobis Iosephi declarant scripta. columnam

Marmoream tellus Syria seruat adhuc.

Quo pacto Pictagoras concordantiarum proportiones inuestigauerit et de reliquis inuentoribus. Capitulum secundum.

QUamquam a graiis pictagoras numero obediuisse fertur: hoc est eundem namque primitus musicam ex malleorum souitu indagasse ferunt. Percipiens quoque ex malleis sonoritatis discrepantiam oriri non profecto immerito humana voce potius formari admiserit. Boetius vero huius artis autor clarissimus eundem profert musice per malleorum concutientium pondera inequalia. necnon per inequalem neruorum tentionem. per quam calamorum inequalem longitudinem. Primum artem apud grecos inuenisse Quod presertim propositione huiusmodi asserit. Pictagoram nobis artem tradidisse sonorum. Quo autem modo hoc idem is inquisierit Figura lucide subscripta claret.

Malleorum pondera.

[Wollick, Enchiridion, f.aiiiir; text: Diapason, Diapente, Diatesseron, Tonus, Dupla, Sesquialtera, Sesquitertia, Sesquioctaua, 1, 2, 3, 4, 6, 8, 9, 12] [WOLENC1 02GF]

Pictagoras philosophus numerorum princeps proportionum magister qui toto euo numeris incumbendo singula scire niteretur. Nolens quidem aurium iudicio fidem: nec de consonantiis constantiam adhibere Tum quia non omnis auris [f.aiiiiv] propter complexiones naturalis etatis mutabilisque dispositionis varietatem eque bene iudicat de perceptis seu auditis. tum quia etsi auris bene temperata ad ea que circa sonum et sonorum concordantias contingunt: cum sibi proprium sit non fallatur. tamen de sonorum proportione discernere nihil est suum. immo potius rationis opus. nullis denique fuerat deditus instrumentis eo quod omnia inconsulta modiceque fidei ob causas plerasque estimabat: vt propter neruorum aeris spiritus disproportionem. non tamen omnimode priuans auditum consonantiis sed dubitare de singulis non est inutile. ergo si nullus fuisset auditus: nulla penitus de vocibus dubitabilis ratio extitisset. Ipse autem diu anxius manens quomodo artem ratione et recte inueniret vice quadam passim deambulans. hanc quoque cognitionem mentaliter circumuoluens quodam nutu diuino fabrorum officinas ingressus hos quidem malleos super incudem. ferientes. mirabilem harmoniam emittentes: iam quasi attonitus tamquam audiendi auidus. stupensque adhuc arrectis auribus: modorum mulcedine audiuit. et paulopost (o summum lassorum solamen spirituum) ad se alacriter (vt quod diu quesierat malleos intueretur) est conuersus tanquam feruens rei veritatis inquisitor ne in lacertis et hominum viribus lateret hec concinentia. iussit inter se permutatim malleos singulos permutari: quibus vicissim alteratis redit eadem simphonia vt prius. ex quo animaduertit non in lacertis vlnarum tantam fore concordiam tam numeri quam mensure quam ponderis ratione. Numerus igitur erat quinque sed quintus dissonans est eiectus grandem licet dederit occasionem per sui dissonantiam de consonantiis iudicandum. Nam positis iuxta se contrariis peiora pre aliis aut meliora esse videntur. consideratis itaque ponderibus reliquorum in dupla. Sesquialtera. Sesquitertia. sesquioctaua proportione pondera reperta sunt. Et hec limpide in figura depicta notantur.

Eam nonnunquam Pictagore conclusionem a nobis iamiam concessam. Nonnulli minus contradicere verentur. eam etiam nemo gentilium equo fert animo ex quo nullus vatum extiterit qui Orpheum musice haud dicat expertissimum. Mercurius cum lyram per testudinem (vt quidem fama est) in monte Cylleno comparuisset primum Orpheo tradidisse fertur. cuius dulcedine seu cantu bene amatam videlicet Euridicem ab inferis reuocasse fertur. Saxa necnon sua sponte Cythare suauitate se mouere. Eum igitur illa de causa primitus modosdedisse aiunt.

Ceterum quidam Moysen artis compertorem dicere conantur cum quoque a limphe canoritate imprimis harmonias perpendisse arbitrantes Musica namque a Moys quod est aqua dicitur eo quod prope vndas repertam extitisse ferunt.

Aliqui denuo harmonie originem a spherarum circumgirationibus emanasse dicunt. Quamobrem affirmantes. Quippe ex celorum motibus haud paruam concinentiam ob celestium corporum confricationem. maximam [f.avr] denique ibi fore concordiam vti Empedocles docuit. Huic ve ro opinioni Platonem qui cum super quamlibet orbem Syrenem stare credidisset minime dissentire videmus Quamquam id ab Aristotele reprehendatur. Hanc denique propagatorum pluralitatem secundum temporis locique exigentiam ac regionum distantias pullulasse nemo dubitat. Tubal filium Lamech ante diluuium: apud Hebreos Moysen. apud grecos Pictagoram. apud Latinos Boetium inchoasse credimus ex quo grecorum more ante cum in ecclesia dei cantaretur. Hunc igitur imitati sunt complures vti Gregorius Isidorus Johannes de Muris. Etiam etate nostra viri quidem celeberrimi. quorum et nos sequaces fore haud dedignamur Tubal verumtamen alios tempore precessit quem merito tandem primum dicemus.

De causis musice artis. Capitulum tertium.

HArmonice namque arti vti ceteris cause quattuor insite sunt. Unde efficiens causa primus artis inuetor fuisse fertur. At an ne plures huisce artis disquisitores extant. aut vnde dumtaxat. Et si plures quis omnium primus fuerit supra meminimus.

Finalis autem est felicitatis eterne adeptio. vel ipsius animi ipsorumque spirituum recreatio.

Formalis enim est nos in cantus simplicis mensuratique noticiam ducens.

Materialis vero siue subiectum est quantitas discreta. hoc est numerus sonorus: vel ad sonoritatem contractus. Consonantia vero eius est propria passio. et eius principia sunt esse regulatum Arsi et thesi. Fit vtique processus syllogisticus more consuet quo ad figure et modi exigentiam. Sed quia medium in demonstratione est diffinitio subiecti. ideo diffiniretur sonus. breuitatis tamen causa presupponitur a Petro Hyspano notus. sed numerus in presenti nichil aliud est quam quantitas ex vnitatibus ad sonoritatem contracta. Formatur exinde demonstratio hoc pacto. Quicquid est regulatum arsi et thesi est consonans. sed numeras sonorus est regulatus arsi et thesi: ergo numerus sonorus est consonans.

De notificatione musices necnon diuisione eiusdem. Capitulum quartum.

MUsica est liberalis ars harmonie et sonorum, vocum, modorum, tonorumque diuisionibus regulariter at modulatiue resultans. Aut dicitur recte cantandi scientia. Dicta autem e Moys grece quod latini aquam vocauere. et ycos scientia quandoquidem secus fontium decursus seu fluentium vndarum marginem fertur esse adepta. recte quidam a Moys capere ortum fatebamur: quasi moysica id est aquatica scientia nuncupata. Nam Moys grecum aquam latino designare autores perhibent. At qui sine humoris beneficio nullum prorsus harmonie delimentum: neque affabilitas consistere posse patam est. Dicitur equidem (vt plerumque mens est quorum tamen Isidorus fautor [f.avv] existat) musica a nouem musis permanasse (quod recte existimauerim) musas si per nouem loquendi instrumentis sumpserit Sinautem quidem secus plerisque eius sententia erit inimica.

Musas idcirco ad poesim celebratissimas remittam Europe Calliope Euterpe Iouis et Memorie quibus musica At etiam omnis consistit scientia.

Musica est duplex scilicet naturalis et artificialis.

Naturalis est duplex scilicet

Humana que in corpore et anima est situata eo quod melodia durante fit homo recens et superstes quemadmodum modulationum coaptatione delectatur plurimum. parimodo se contrahit si quid harmonie fuerit deprauatum.

Celestis aut mundana est supercelestium corporum ex spherarum consonantia, Ubi a plerisque maxima creditur fore resonantia quod quidem roborant mathematici.

Pro quo paulatim animaduertendum Si quam contra hostes aducere rationem poterimus. nunc fas est. Quoniam peripatheticorum chorus hanc in de celo et mundo diffinitionem cum carpere niterentur in quo quidem actu reprobat et contra Pictagoricos ac Stoicos qui Syrenem ibi esse volunt decantentem arguit Aristoteles. nec perfecto immerito. vt istorum verba iacent in forma. mentem tamen diuinorum poetarum nequaquam tangere nisus est. Qui sermonibus methaphoricis pleraque in breuiloquio licite etiam fingunt. quos barbari mentiri volunt. mentiuntur quoque et ipsi. Uates igitur iam dicti allegorice per celestia corpora intelligunt illa entia optimam vitam ducentia per Sirenem autem primum motorem de quibus philosophus in octauo sermonum primorum et in de celo et mundo limpide peragit.

Artificialis que musa adiuuante humana tandem ducitur in effectum de qua musici.

Instrumentalis que ex flatu moderata in vocis proportionem asseritur. cuius voces quamquam sint materiales soni eius tamen sunt vocales.

Uocalis est nouem musarum consonantia. et diuiditur in vulgarem et regulatam.

[f.avir] Uulgaris siue vsualis.

Est vocis emolimentum propriis harmonicalibus instrumentis (quibus regi queque cantilena debet) carens. et est illa qua vulgus modulando gloriatur. quod quidem genus (vt in suo prolongo Persius fatetur) doctrina brutis attribuere poterimus.

Regulata

Est modulamen dulce: ac notarum dyasis et sinesis mediante Arsi et Thesi. regulariter artificialiterque consistens. Et diuiditur in simplicem et mensuralem.

Simplex

Est specierum eadem quantitas: vel est figurarum equalitas. Aut sic. est cuius figure nec augeri nec minui possunt vti patet in chorali.

Mensuralis

Est specierum diuersa quantitas: vel est figurarum inequalitas. aut cuius notule decrementum cum augmento patiuntur iuxta signorum exigentiam. et diuiditur quelibet in veram et fictam

Uera

Est cantio limites artis musice debite obsequens.

Ficta

Est vocum per insignia transmutatio. Hoc vtique ita patet nam si in claue propria signa habente ponatur nota in tali claue non possessa. vt de fa. et mi. per b. [sqb] signatis quibus inseruire digne tenemur tono cogente et necessitate.

Deductio sex vocum. penes arsim et thesim

[Wollick, Enchiridion, f.avir] [WOLENC1 02GF]

Nullum inquam modum vnquam meliorem nostris adolescentulis inuenire poteramus in arte musica quam vocum signa litteris inherentia leue manus singulas per iuncturas adaptaremus qua mediante datur disposito seu noticia confusa de singulis. In hac arte peragendis. vt etiam quanam refert

[f.aviv] [Wollick, Enchiridion, f.aviv; text: Ela, Elami, Dlasolre, Csolfaut, [rob]fa[sqb]mi, Ffaut, Dlasol, Csolfa, Alamire, GsolreVt, CfaVt, Dsolre, ffaut, GVt, Are, [sqb]mi, Disce manum cantum si vis bene discere cantum, Absque manufrustra disces per plurima lustra] [WOLENC1 03GF]

[f.aviir] [Wollick, Enchiridion, f.aviir; text: ela, ddlasol, ccsolfa, bbfa[sqb]mi, aalamire, gsolreut, ffaut, elami, dlasolre, csolfaut, bfa[sqb]mi, alamire, Gsolreut, Ffaut, Elami, Dsolre, Cfaut, Bmi, Are, [Gamma]ut, dd, b, g, c, f, ff, G, Scala, b duralis, b. mollis, ficta] [WOLENC1 02GF]

Clauium coordinatio

Iuniores astutius profecto pleraque concernentes stilo quodam vsi illustrissimo ingenuosius quoque huisce artis subtilitatem considerantes nobis practicandi maneriem indeficienter tradidere: cum omnia idcirco luculenter in craticula manus depicta non recitarentur figuram hanc presentem adiecere materiam subiectam totius lucide in se complectentem.

Liuide pone tuum tandem exitiale venenum

Non alium ledis: te furor iste necat.


Next file: WOLENC2