THESAVRVS MVSICARVM LATINARVM

[<f.1r>] Lectori Ingenuo.

Adeo uetus est in orbe malum Inuidia ut eadem pene cum ipso primordia uidetur habuisse. Certe antiquissimus poeta Hesiodus atque ipsis Heroicis temporibus pene suppar, iam tum inoleuisse hanc pestem inter uilissimos artifices; immo etiam musicos celeberrimos ijs uersiculis testatur.

[Kai kerameus keramei koteei kai tektoni tekton

kai ptokhos ptokho phtoneei kai aoidos aoido]

Et figulus figuli inuidiâ; fabri faber ardet

Inuidet et cantor cantori: pauper egerio.

Et sane minus mirandum illjberale atque abiectum uitium obscurae sortis homines atque eiusmodi sordidos [[artifices]] opifices comitari solere. Musarum uero alumnos et cultores; quas nihil nisi elatum ac splendidum decet quis tam turpi degenerique morbo teneri non stomachetur? aut credibile putet<.> Atqui res ita se habet: nihil Hesiodeo oraculo [<f.1v>] certius ac uerius: adeo tetra haec lues musicor<um> genus inuasit ut eorum [[multi]] [plerique corr. supra lin.] non inter se tan<to> odio atque inuidia aestuent; sed humanioribus et litteris deditos et quotquot eorum auersantur ineptias insectari non uideant. Id ego sane nuper expertus sum cum carmina quaedam n<ec> uulgaris gustus ab eruditissimo uiro ac music<ae> facultatis peritissimo emodulanda curaui ad prescriptam metricae legis et ueteris Rhythmopoeae exactiorem quandam normam, ut [[non tam]] Summi Principis non tam auribus purgatissimis, quam acerrimo atque incomparabili iudicio subijcerem.

Statim enim exorti sunt Symphoniastae quidam non incelebres ex iis potissimum qui consilium nostrum approbare magis atque amplecti debuera<nt>, qui tamquam rem inanem atque inutilem, operam nostram deridere ac subsannari non erubescerent.

Quorum maleuolentiam tam pronum est mihi contemnere quam misereri inscitiam. Vnica quippe conscientia mea fretus, ac posterorum iudicij securus, non desistam ob eiusmodi uoces [<f.2r>] urgere propositum ac rem pulcherrimam pro capite meo ac uiribus promouere. Fruantur ipsi credulitate sua et quantumuis ignarae plebiculae [[ol]] ogganniant; uulgoque etiam eruditis persuadere conentur ueteres concentus ac modulos inconditos plane ac rudes fuisse. Musicam uero facultatem aetate nostra peruenisse ad summum nec quidquam quod ei addi possit amplius superesse. Mihi certe atque ijs quos aequus amauit Iuppiter numquam persuadebunt. Satis enim constat ut multis alijs in rebus ita in hac quoque facultate exuente quasi senium terrarum orbe ac resurgentibus quodammodo liberalioribus disciplinis, multa quotidie in lucem emergere proauis ignorata nostris florentioribus [[autem]] [tamen supra lin.] saeculij usurpata. Sed his missis monendum te benigne lector existimaui praeuidere iam me non defuturos qui [pariter add. supra lin.] noui huius organi inuentionem maligne carpant ac uellicent, eaque cantica quae Auctorij uice huic Commentario subieci quibuscumque modis poterunt proscindant ac lacerent: quibus iam nunc denuntio eruditis [[ac]] probisque uiris non imperitis ac maleuolis meos labores ac uigilias me deuouere: et nihil nisi testato agere atque ex autoritate eorum [<f.2v>] quos uelint nolint musicae disciplinae conditores ac <ma>gistros extitisse fateri debent. Proinde si quid secus ij<s> uidebitur agant ex scripto atque ex arbitrio idonei iu<di>cis: neque enim iudicio populi hic standum existima<re> non ignari scilicet nihil magis corrupisse musicen quam plausus populares ac theatra. Sed cum non ea tantum priuataque cubicula fractis atque eneruibus modulis hodie personent; quibus (adeo probrum consuetudine in laudem uertit) omnium propemodum aures capiuntur; sed aed<es> quoque sacrae nimium mollibus atque indecoris canticis persaepe circumstrepant, quae tandem inuidia erit specimen aliquod ueteris illius ac sincerae musicae (cuius grauitatem ac decorem tot celeberrimi autor<es> depraedicant) sicut in re iam dudum obliterata licuit conceptum proponere atque ad meliora prome<nda> nobilia ingenia prouocare? Quingentis abhinc supra mille ad minimum annis (totidem enim circiter <in>ter hanc et Plutarchi aetatem intercedunt) Enarmonij cantus confici desierunt: quid tum? num idcirco si qu<is> aliquid eiusmodi pangat, tamquam cascus et Saturnio saeculo natus deridendus erit? an potius tamquam Socratis aut Alexandri illius Macedonis (cuius aetate omnibus artibus Graecia ad miraculum floruit) [synkh<oros>] cum admiratione excipiendus? Quae non [[idem si]] [ideo corr. supra lin.] a me dicuntur quasi exiguum hoc [melisamation] [[perinde]] [<f.3r>] [[<.e>]] egregium aliquod canticum omnique ex parte elaboratissimum philomusia obtrudam sed potius ut modicum ij gustum capiant priscae illius melodiae, quae nondum hac facultate ad summum adducta splendorem maxime uiguit: quaeque non tam sola per se quam alijs adiuncta coniunctaque usum habere [aliquem add. supra lin.] potest. Nec tamen sum nescius non defuturus quibus huiusmodi Enarmoniae musicae exemplum commentissimum uidebitur [minime sincerum add. supra lin.]. ut pote quod regulis quibusdam quas nouitij scriptores tradiderunt minime congruat. Quos antequam quidquam seuirius in nos decernant, rogatos peruelim ut Graecos autores maxima ex parte adhuc in Bibliothecis latitantes [[atque]] [minimeque ab corr. supra lin.] ijs Scriptoribus [perlectos a add. supra lin.] quorum isti sententia ne latum quidem unguem discedere fas putant, prius [[si tanti ijs uideb]] euoluant aut certe dum ea quae prae manibus habemus de trium generum differentijs ac proprietatibus absoluamus, tantisper expectent. Nisi enim nos animus fallit tam euidenter qua rationum momentis qua ueterum testimonijs nostram super [[duce nobis]] [hac re corr. supra lin.] sententiam confirmabimus, ut [[neminem amplius]] nullum amplius dubitandi locum futurum putemus. Sed quoniam non desunt hodie [[eruditi]] [Rei musicae studiosi corr. supra lin.] qui [[m]] in eadem sese palaestra exerceant, maioraque multo quam nos praestare possint cum ingenio [doctrina add. supra lin.] otio libris [[eruditione add. supra lin.]] magni abundent (praecipueque uir probus atque eruditus Frater Marinus Mersennus ordinum Minimorum sodalis [[(]] cuius luculentissimum [<f.3v>] opus De Vniuersali Harmonia auide expectamus.) non deerunt fortasse qui istorum [apaideysian] [[suo iudicio redarguant et calamo]] erudito calamo ante nos iugulent. [[Erunt etiam qui permoleste ferant ausum me esse hominem qui Musicen ac Melopoeian minime profiteatur]] Sunt et hodie qui rem indignam existiment minimeque ferendam, [[d]] eum qui facultatem aliquam non profiteatur in ea dissentire nonnumquam ab illis qui aliud nihil ferme tractant [[<..>]] [[et]] [aut corr. supra lin.] cogitant perinde ac prodigij instar sit