THESAVRVS MVSICARVM LATINARVM

[<f.1r>] Adsint Mihi Dei Gratia Iesus Maria

De modo addiscendi Cantum Ecclesiasticum unicus Tractatus.

In quo certae regulae ad illum adipiscendum clarissima methodo traduntur.

Opus sanè tum regularibus, tum saecularibus uerè Ecclesiasticis Utilissimum, et maximè necessarium. in triginta capitula diuisum.

Auctore Reuerendo Padre Fratre Claudio Lè Vol Gallo ordinis Minorum de obseruantia, et in hoc sacro conuentu Sanctae Mariae Angelorum Regulae lectore et Chorista.

Diligentia, et labore mei Fratris Francisci de Eugubio conscriptum Anno meae Probationis i662, et i663.

[<f.2r>] .i.

Frater Franciscus de Eugubio ad Lectorem.

Ne existimes Candide Lector me hoc opus composuisse. exiguitas enim ingenij mei ad tantam doctrinam, quae in hoc tractatu reperitur minimè sublimatur; nec tot, ac tanta mea imbecillitas unquam inuenire, nec inuentas tali ordine, ac ingegnio aptare potuisset; sed Reuerendus Pater Claudius superiora dictus et confecit, et amicitiae gratia [[ad me transmisit]] [mihi commondauit add. supra lin.]; si quando aliquod defectum in conscribendo inueneris beneuolentiam tuam mihi condona, affectumque Auctoris in tradendo respice, et Vale

Vallus

[<f.3r>] De Cantu Perfecto

Capitulum Primum.

Deffinitio.

Cantus est, Inflexio Vocis cum consonantia secundum numerum, et per ueras regulas elicita; Dicitur, Inflexio Vocis, per quod distinguitur à simplici, et directa pronunciatione. Dicitur, Cum consonantia, per quod differt à fletu et caetera; et ab imperitorum vocis inflexione, quae dissonantia nuncupatur; Cantus enim perfectus includit consonantiam, et dicitur à Vocabulo Graeco, Melos, quod quidem non tantum significat cantum; sed cantum suauem. Unde ex ipso habetur, Melodia, quae est, Suauitas quaedam ex apta vocis Modulatione, et flexu procedens, Dicitur Secundum numerum, et per ueras regulas elicita, per quod distinguitur à Cantu Auium, et imperitorum, qui et si cum consonantia fiat, quia [<f.3v>] tamen non fit secundum numerum sonorum, vocum, et aliorum requisitorum, de quibus infra, nec per ueras regulas; non potest dici Cantus nisi impropriè: Sicut Syllogismus Verbi Gratia ab Aue Psittaco prolatus, quem ab homine didicisset non esset Syllogismus nisi impropriè; cum Auis discursu careat, et Syllogismus includat discursum, sitque actus solius potentiae discursiuae.

Cantus comuniter diuiditur in Cantum firmum, et in Cantum figuratum; essentialiter autem est unum, et idem; Nam utrique conuenit eadem deffinitio; sed propter aliquam differentiam accidentalem duplicem sortitur denominationem, et per quandam similitudinem: Nam, Cantus firmus, Dicitur talis, quia firmiter, et immobiliter stat sub una, et eadem quantitate continens equaliter omnes notas, retinensque in omnibus eandem mensuram, et quia uno, et eodem pede aequaliter graditur; idcirco dicitur Firmus, [<f.4r>] (Figuratus) verbo sic denominatur; quia admittit diuersas quantitates in notis; et ut cognoscatur diuersitas earum fiunt notae per diuersas figuras; Aliae enim sunt quadrae, aliae lungae et caetera; et propter tales figuras dicitur (figuratus), et à (firmo) per eas distinguitur; licet, ut dixi; essentialiter sit unus, et idem.

Vnde patet, quod non est dicendus solus musicus ille scilicet, qui scit cantum figuratum; sed etiam ille, qui scit cantum firmum; Uterque enim habet cognitionem uerè canendi, et perfectè per ueras regulas, et hoc est musica; Nam musica est (Scientia, quae docet modum uerè, et perfectè canendi per ueras regulas,) ut patet ex ethimoligia nominis; Venit enim à nomine Graeco (musa) Latinè (cantus) Unde musica dicitur scientia de cantu; abstrahendo à firmo, et figurato; Ergo quicunque scit perfectè unum, uel alium uerè censendus est musicus; Licet vulgi comunis usus loquendi nuncupet solum musicum illum, qui scit cantare cantu figurato; [<f.4v>] tamen ille usus non tollit essentiam rei; ut clarum est apud Boethium. Quisquis hanc sententiam habere desiderat non pauca addiscat oportet; in cantu enim multa inueniantur; ueluti (Litterae, ordo ipsarum, Notae, signa, Claues, mutationes, Proprietates, coniunctiones, consonantiae toni et caetera) de quibus omnibus breuiter aliquid dicemus quantum sufficere nobis uidebitur ad necessariam cognitionem eorum, quae magis requiruntur ad perfecte canendum. At quia secundum Aristotelem i. Phisica sua 4. Cognitio distincta debet procedere ex notioribus ad ignotiora et quia (Litterae) sunt magis notae quam quodlibet ex ex superiore enumeratis, ideò ab illis incipimus.

De Litteris Capitulum 2.

Deffinitionem, et essentiam litterarum ex Grammatica supponimus; solum de earum numero in quantum musicae, seù Cantui inseruiunt; loqui intendimus. Sunt autem septem, scilicet (G.) quam Graeci (Gamma) uocant, et à denominatione Graeca aliqui omnem musicae ordinem, qui in [<f.5r>] manu continetur (Gamma) appellant; nam ab illa littera nostrae musicae omnis sumit ordo principium, et à Graecis per illam se profitetur exordium sumpsisse) A; B; C; D; E; F; quae licet multoties repetantur; attamen eadem omnino sicut et sunt, ita censeri debent.

Notandum est, quod liced uideatur littera B. esse duplex, tamen re uera est unica; nam maxima est differentia inter B. litteram, proprietatem, et signum; aliquando enim ex prolatione B. sumitur pro signo, aliquando pro proprietate, et aliquando pro littera, quia ut est littera nunquam inuenitur. in eodem loco, in quo est prout est proprietas (loquendo radicaliter) quia habet locum determinatum distinctum ab illa: et licet aliquando reperiatur cum B prout est signum; verbi gratia in B. fa B. mi, tamen ab eo differt, tum quia ut littera tenet locum determinatum, nempè post A. tantummodò, ut signum uerò diuagatur per omnia loca maximè secundum modernos, siuè Cantores figurati cantus: tum etiam, quia diuersimodè figuratur, nam B; ut littera, retinet in eodem loco [<f.5v>] eandem figuram duplicatam, ut signum uerò, quia indicat uocem in tali loco posse, uel debere cantari per diuersam proprietatem, hac diuersa, et duplici figura [rob], et [sqb] signatur, ut magis patebit loquendo de signis.

De Notis. Capitulum 3.

Notae, siue voces, (ut omnem prolixitatem uitemus) sunt sex scilicet; Ut, Re, Mi, Fa, Sol, La. (Quas uoces Paulus diaconus in prima strophe Hymni Sancti Ioannis Baptistae ingeniosè hoc ordine contexuit.

Vt. Vt queant laxis

Re. Resonare fibris

Mi. Mira gestorum

Fa. Famuli tuorum

Sol. Solue polluti

La. Labri reatum)

quae in cantu firmo semper eodem signo, eiusdem quantitatis, et uoce eiusdem interualli scribuntur, et pronunciantur (quidquid sit de cantu figurato, de quo in hoc tractatu non loquimur) et [<f.6r>] licet iste numerus non uideatur sufficiens ad altitudinem, et grauitatem cantus; tamen quia secundum plures proprietates et pluries repetuntur; et ex una ad aliam fit mutatio (ut uidebitur) ideò ista sex satisfaciunt omni cantui satisfaciunt omni cantui cuiusuis sit altitudinis.

Ut prima harum sex nota, est omnium radix aliarum; et principium, ac per ipsam caetera scilicet Re, Mi, Fa, Sol, La, reguntur; et noscuntur quomodo, et per quid debeant cantari: ipsa enim est locata in aliqua proprietate semper, et aliae secundum ordinem sequuntur [sequantur ante corr.] eandem proprietatem, in qua inuenitur haec nota vt.

Et ut clarius procedamus de proprietatibus mox aliquid declarabimus; sed prius notandum est quod una Nota semel posita in spatio, uel linea non retinet semper eundem locum, sicut nec littera (licet supra dixerimus litteram B. semper habere determinatum locum, quia ibi intelleximus quod B. est sempre in B. mi, B. fa B. mi et caetera; et nunquam in F. fa ut, aut A la mi re, et non sumus loquuti [<f.6v>] de spatio, aut linea) quia vt. exempli gratia quod ponitur in G. ut, in linea cum G. sol re ut, ponitur in Spatio et caetera; ut clarius uidebutur per figuras.

De Proprietatibus Capitulum 4.

Proprietas est Deriuatio plurium vocum ab uno eodemque principio. nempè Vt; quae (ut dixi) est principium, et regimen omnium aliarum. Ista autem deriuatio, siuè Proprietas propter mutationes faciendas triplex est. Alia; quae uocatur Proprietas B. duri, uel B. quadri, quae est deriuatio notarum seu uocum ab Vt. quando repetitur. sub littera G. ad cuius cognitionem aliquando ponitur hoc signum [sqb], omnes enim notae, quae sequuntur. Vt. locatam in G. cantantur per Proprietatem B. duri. Alia Proprietas dicitur Natura, et est deriuatio uocum ab Ut. reperta sub littera. C. altera uero dicitur Proprietas B. mollis, habens suum principium à nota Vt, locata in F; quae (ad maiorem facilitatem, et ad intelligendum quando oporteat fieri mutatio de Proprietate B. duri, siue B. quadris, ad B. molle, hoc signo afficitur. b, quod uocatur [<f.7r>] B. rotundum, siuè etiam eodem nomine quo proprietas; scilicet B. molle. ex quo apparet quod supra capitulo 2. diximus; nempè differentiam esse inter B. signum, et B. proprietatem.

Ad cognoscendum igitur per quam proprietatem aliqua nota debeat cantari; oportet eam deducere usque ad suum principium, scilicet Vt; et si illa nota Vt. fuerit in C. cantabitur per proprietatem Naturae; si autem fuerit in F. debet cantari per proprietatem B. mollis; si uerò in G. proprietas illius erit B. quadrum; ut paret his uersibus.

C. naturam dat, F. B. molle tibi signat

G. per B. quadrum, te dat cantare securum.

Verbi Gratia, si quis uelit scire per quam proprietatem cantetur; Sol. posita in G. sol re ut acuto, uel partis acutae, deducat illam notam sol, usque ad suum principium Vt, dicendo Sol, Fa, Mi, [mi, ante corr.] Re, Vt; et inueniet quod nota Vt, situata est sub littera C., nempè in C fa ut, in parte graui, et sic sciet Sol, de G. sol re ut, [<f.7v>] cantari per proprietatem naturae. Sed quia hoc exemplum non potest clarè intelligi, et eius intelligentia dependet à cognitione Manus; idcircò quid sit illa manus statim uidebitur.

De Manu Capitulum 5.

Manus (quam alij vocabulo Graeco Primae litterae in ea positae Gamma uocant) est litterarum, Vocum, seu Notarum, locorum, proprietatum et caetera per articulos, siue iuncturas manus sinistrae optimè disposita coordinatio. Est hoc nomine Manus, appellata ista ordinatio, quia fit, et addiscitur per coniuncturas, lineas, et extremitates manus: Et quia sunt in manu uiginti loca tum extremitatum, tum coniuncturarum ideò haec ordinatio totidem diuersa habet loca diuersis nominibus appellata ad notificandum clarius, quae ad cantum requiruntur.

Distinguitur autem haec ordinatio in tres partes, in Grauem scilicet, Acutam, et Superacutam. Pars grauis incipit à G. ut, usque ad F fa ut [<f.8r>] primum inclusiuè, quam denominationem participant et uoces, et litterae; dicitur enim G. graue, et C, Dicitur haec pars grauis incipiens à summitate pollicis, quo in loco ponitur G. Vt, usque ad primam iuncturam auricularis in qua est F. fa Ut, quia Notae, seu voces illius partis in voce pectoris efformantur, qui locus caeteris inferior est, et ideò aliquam grauitatem prae caeteris manifestat; continetque haec pars trinam proprietatem, saltem initiatiuè: habet enim proprietatem B. Quadri in extremitate pollicis ubi est G. Vt; et Naturae in prima iunctura indicis scilicet C fa Ut, atque B. Mollis in prima iunctura auricularis.

Pars Acuta sumit principium à G Sol Re Vt, in secunda iunctura Auricularis, terminaturque in F. fa Vt secundo inclusiuè, qui est locus proximior extremitati Indicis, et dicitur Acuta, quia Voces istius partis acutiorem reddunt sonum quam graues, formanturque in loco superiori, scilicet in gutture: habet etiam trinam [<f.8v>] proprietatem; Nam in suo exordio habet B. Quadrum, in medio Naturam, scilicet in C. sol fa Vt, in extremitate digiti Auricularis, et in fine B. Molle.

Pars super Acuta exorditur à G sol Re Vt, secunda iunctura Indicis usque ad E la, positum inter tertiam Iuncturam medij, et illius extremitatem; Vel secundum alios in tertia Iuntura eiusdem digiti à tergo: Dicitur superAcuta quia Notae, seu Voces huius partis Acutiorem reddunt sonum, quam Acutae, et ratio est quia efformantur in altiori loco scilicet in voce capitis: habet etiam trinam proprietatem terminatiuè (licet non Initiatiue.) Nam Sol, de G sol Re Vt, cantatur per Naturam, quia eius principium, scilicet Vt, reperitur sub littera C, nempè C sol fa Vt; et Re, de G sol Re Vt, cantatur per proprietatem B. mollis, quia locatur eius radix in loco F fa Ut, immediatè praecedenti. Quibus in locis ponantur Litterae, Proprietates, et Notae, seu Voces, et quando, et quo ordine reduplicantur patebit in sequente figura [<f.9r>] et quia supra capitulo 3. diximus, quod Nota ut, est radix omnium demonstrant sub qua proprietate sint caeterae notae ab ea dependentes, et quantum duret proprietas cuius illa uox est fundamentum, ut facilius possint fieri mutationes, ac <eri dsla> sint noscatur quod una uox, seu nota, quae semel posita sit in spatio, non semper erit in spatio, sed aliquando in linea, ponitur secunda figura, quibus duabus omnia, quae ad cantum spectant dilucidè patebunt.

[<f.9v>] [Le Vol, De modo addiscendi, f.9v; text: Prima Figura, Sancte Cherubine doce me cantare, Canti pur chi uuol, che canta in vano, se non impara di Guido la Mano, Vt, Re, Mi, Fa, Sol, La, n, A, B, C, D, E, F, G, i. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 10. ii. 12. 13. 14. 15. 16. 17. 18. 19. 20.] [VOLDEM 01GF]

[<f.10r>] [Le Vol, De modo addiscendi, f.10r; text: Secunda Figura. [.2. add. Supra lin.] G, A, B, C, D, E, F, ut, re, mi, fa, sol, la, pars Grauis B. duri, seu B. quadri. Naturae, Mollis, Acuta, Super] [VOLDEM 02GF]

[<f.10v>] De Deductione Capitulo 6.

Ex praecedentibus figuris, et maximè ex secunda superabundè patet, quod nota Vt, est caput omnium aliarum, et sibi omnes aggregat, ut sint eiusdem proprietatis, cuius est ipsamet radix quae aggregatio deductio dicitur a uerbo deduco, deducere; quasi secum ducere seu ferre, quia Vt, deducit alias uoces scilicet, Re; Mi, Fa, Sol, La, ex grauitate in acumen, et ex acumine in grauitatem. Vnde hac deductio duplex noscitur fieri; nempè ex grauitate in acumen, et haec deductio uocatur Ascensus, et ex acumine in grauitatem, quae descensus, seu reductio nuncupatur.

Et quia uox Vt, (à qua fit deductio à grauitate in acumen) septies in manu reperitur: idcirco dicimus esse septem deductiones. prima. incipit à G Vt, in summitate pollicis, et terminatur in E; graui in prima iunctura Anularis, et cantatur per B. quadrum. Secunda. à C. graui in prima iunctura indicis, terminaturque in A. acuto in tertia [<f.11r>] iunctura Auricularis, et cantatur per Naturam tertia deductio deductio habet principiium in F. graui, et finem in D. acuto, et cantatur er B. molle. Quarta exorditur à G. acuto, et decinit in C. acuto. Quinta incipit à C. acuto, et terminatur in A. super acuto. Sexta ab F. acuto ad D. superacutum. Septima a G, superacuto ad E, item superacutum. Deductio uerò ex acumine in grauitatem toties fit, quoties altera, et habet principium ubi alia terminatur; desinitque ubi incipit illa, (quidquid dicant moderni, et maxime in cantu figurato experti, qui cum breuiori figura dant processum in infinitum) quae omnia per cognitionem clauis, (de qua mox erit sermo) dilucidius [diulicidius ante corr.] patebunt.

De Clauibus Capitulo 7.

Clauis est Signum indicans locum; proprietatem, et nomen cuiuslibet notae, seu vocis ex cuius cognitione potest cantus cuiuscumque sit toni facillimè cognosci. Dicitur clauis, quia [<f.11v>] sicut per Clauim omnia, quae sunt in domo, uel arcae patefiunt, et sine ipsa quaequae latent; sic mediante tali signo, omnia quae ad cantus cognitionem spectant, notificantur; quae sine illo cognosci non possent: Est autem hoc signum, seù Clauis duplex in cantu firmo, secundum ueterem vsum librorum, et scriptorum (licet in figurato tertium addatur.) Prima Clauis est illa, quae semper ponitur in prima iunctura Auricularis, in loco, qui dicitur F fa ut grauis, et in libris est semper in linea, ut patet ex praeteritis figuris, atque ab illo loco accipit donominationem, Vocatur enim Clauis F fa ut, et hoc Signo demonstratur. [ClefF]

Secunda Clauis semper ponitur in extremitate digiti Anularis in loco C sol fa ut, et in linea, atque in parte acuta, et ab illo loco uocatur Clauis C sol, fa, Vt, et sic ostenditur [ClefC]

Circa has Claues Notandum est multum decipi eos, qui putant primam Clauim nuncupari debere Clauim Naturae, ex eo quia (ut dicunt) ponitur [<f.12r>] semper ubi est uox Fa, quae cantatur per Naturam, et ponunt ipsam caput omnium aliarumue Vocum, seu notarum; Sed quod sit falsum ostendimus supra, ubi demonstrauimus uocem Vt, esse principium, et caput omnium, non uerò Fa; Adde quod in cantu figurato ponitur tertia Clauis in G. Sol ReVt, cum tamen non sit Fa.

Falluntur etiam alij arbitrantes secunda Clauim. esse Clauim Naturae, eo quod ponatur in loco, in quo est Vt, principium illius proprietatis. Nam in C fa Vt, est eadem uox Vt, principium proprietatis Naturae, sicut in C sol fa Vt, et tamen in libris nunquam ponitur illa Clauis. Alij uocant illam Clauem Bquadri, propter eandem rationem, quam supra indicauimus: sed eodem modo reiicitur.

Sciendum est ergo, quod quaslibet Clauis inseruit ad cantandum per omnes proprietates; per Clauim enim F fa Vt, cantatur notae, et Voces, quae sunt proprietates B. quadri, etiam Naturae; ut patet in primo, secundo, et caeteris tonis; nec non B mollis, ut habetur in primo, secundo, quarto, quinto; et caeteris. Clauis ergo non est alicuius [<f.12v>] proprietatis determinatae, sed in differentibus se habet, quaelibet ad omnes Notas, seu Voces sub quauis proprietate reperiantur; et ideò non debet nuncupari Clauis B. mollis, uel Naturae, nec è contrario, sed cantus, uel loci in quo ponitur, sicut prima possit uocari Clauis F fa Vt, secunda clauis C sol fa Vt: Et sicut clauis alicuius Arcae, in qua multa diuersae rationis reperiuntur. Verbi Gratia Aurum, Linum, Libri, et caetera; non debet dici clauis Auri praecisè, quia indifferenter ostendit tam Linum et caetera quam Aurum. Sed dicitur clauis arcae, ad quam aperiendam est destinata: Ita cum clauis cantus cantum aperiàt, et indifferenter ostendat unam, et aliam proprietatem, uel notas unius, et alterius proprietatis et non magis unius, <> alterius nulla debet uocari Clauis alicuius proprietatis determinatae, sed uel cantus; vel ut melius una ab alia distinguatur debet uocari à loco, in quo sita est, Verbi Gratia prima dici debet Clauis F fa Vt, secunda Clauis C sol fa ut.

[<f.13r>] Quod autem in cantu Clauis [sit add. supra lin.] necessaria, et quomodo sine ipsa aliquid scienter, distinctè, et rectè cantare, omnino sit impossibile, patebit in sequenti figura.

[Le Vol, De modo addiscendi, f.13r] [VOLDEM 03GF]

Quidam autem dicunt tres esse claues, et loco tertiae ponunt hoc signum [rob], sed quod hoc sit falsum statim ostendimur.

De Signis Capitulum 8.

Signa sunt in duplici differentia: Alia enim sunt Signa Vniuersalia, idest quae nos deducunt in cognitionem totius cantus, et omnium uocum, seu notarum eius sub quauis proprietate contentarum, et ista signa sunt duae claues, de quibus capitulo praecedenti diximus.

Alia sunt signa particularia, quae scilicet faciunt nos deuenire in cognitionem uocum unius tamen proprietatis, et haec sunt [rob], et [sqb]. Primum [<f.13v>] uocatur B. rotundum, siue B. molle, quia nos docet quod notae, seu uoces subiecto contentae, uel in eo loco positae, in quo est tale signum, molliter debent cantari ad euitanda duritiam Tritoni: uel etiam dicitur B. molle propter imperfectos, qui nesciunt utrum debeant cantari proprietatem B. mollis, an B. quadri, et quia significat nos debere cantare per illam proprietatem, ideò sortitur denominationem illius proprietatis. Nec sequitur propter hoc quod sit proprietas, quia proprietas B. mollis semper ponitur sub littera F; sub qua est uox Vt. principium illius proprietatis; Patet etiam quia ramus arboris indicans uinum uendibile, non est uinum; sicut cornu in aliqua domo appensum significans in ea Veredos esse, non est Veredus: sic b. rotundum, licet sit signum proprietatis B. mollis, non est ipsa proprietas; nec etiam est clauis B. mollis, quia, ut dixi, clauis indifferenter amplectitur trinam proprietatem, ut patet experientia, B. rotundum [<f.14r>] uerò solam proprietatem B mollis: Etiam quia Clauis habet locum determinatum, ut patet supra capitulo praecedenti, b. autem diuagatur per omnia loca cantus, in cantu figurato.

Dicet aliquis, quod in cantu firmo, b. habet locum determinatum, nam semper est in B. fa B. mi; quo est Clauis. contra, quia etiam [sqb] quod uocatur B. quadrum, habet locum determinatum, et prout est signum non est proprietas, nec Clauis propter easdem rationes.

Et dico, quod non ideò Clauis est Clauis quia habet locum determinatum; sed quia est illa, quae aperit omnem Cantum, et illum claudit, ita ut sine ipsa nullus possit cantare (ut patuit in praeterita figura): Sed sine [rob], uel [sqb], saltem peritus potest cantare, quo et caetera. Si enum cantus asperiorem emittat sonum, ita ut aliquam dissonantiam causet, potest illum mitigare cantando per aliam proprietatem, et ubi ponebatur post re, mi, potest poni loco illarum Vocum mi, fà, quae distant ab illis semitonio, [<f.14v>] et sic fit cantus dulcior.

Cognoscitur etiam hoc modo, si Cantus perueniat ad B. fa B. mi, et ultra immediate non progrediatur ascendendo, sed reuertatur ad G. Sol re Vt, uel A la mi re: Si priusquam ascendat ad C sol fa Vt, descendat [ad add. supra lin.] F fa ut, tunc illa uox, quae est in B fa B mi, debet nuncupari Fa, et cantari per proprietatem B. mollis, licet non adsit signum [rob]. si uerò prius ascenderit ad C sol fa Vt, quam descendat ad F fa Vt, tunc uox in B. fa B mi, debet nuncupari mi, et cantari per proprietatem B. quadri, licet non adsit signum [sqb]. Quare autem ponatur hoc signum; hoc fit propter maiorem facilitatem Tironum, et imperitorum, non quod sit necessarium quia illud non est necessarium (saltem simpliciter) sine quo aliquid possit haberi. Hoc etiam patet ex ethimologia nominis, nam apud Graecos uocatur menon, hoc est accidens, seu accidentale. Quod autem diximus de hoc signo, potest dici de alio scilicet [sqb], quod uocatur B. quadrum, propter [<f.15r>] figuram eius quadram (et etiam B rotundum dicitur propter eius rotunditatem) Et licet etiam proprietas uocetur hoc nomine ad maiorem distinctionem, et cognitionem clariorem, potest uocari proprietas B. durum, signum uerò [sqb]. B. quadrum sicut proprietas alia B. molle dicitur, signum autem [rob]. B rotundum, etiam si hucusque loquendo de Proprietate uti sumus hoc uocabulo B. quadri, sed loquuti sumus secundum communem usum, alius uerò est peritorum, et in loco secundi carminis positi capitulo quarto potest et rectius uti sequenti.

G. per B. durum, se dat cantare secundum.

De Mutatione Capitulo 9.

Mutatio est alicuius vocis, seu notae unius proprietatis in alteram eiusdem soni, atque loci uarietate aceptio. Dicitur Aceptio uocis unius proprietatis in alteram; ex quo datur intelligi, quod mutatio semper fieri debet de Natura, ad B. durum, uel B. molle; aut è contra nam in uoce proprietatis Naturae [<f.15v>] non mutatur alia uox Naturae [naturae ante corr.], Dicitur Vnius uocis in alteram; per quod intelligitur quod ubi fit mutatio debent esse plures uoces; nam in A re, B. mi et caetera ubi est una sola uox, non potest fieri mutatio, ut patet in hoc uersu.

G. Vt, A. re, B. mi, uox sola nequit uariari.

Dicitur eiusdem soni, et per hoc requiritur quod ibi sint uoces Vnisonum facientes, et quod proprietates per quas fit mutatio iungantur ad inuicem in Vna uoce, idest sono: Vnde non potest fieri mutatio si uoces licet sint plures, etiam non fuerint aequales in sono: Propter hoc in B. fa B. mi, non potest mutari fa, in mi, nec è contra, quia differunt sono, per semitonium. Dicitur eiusdem loci, nam de Re, in D. sol re, ad sol in G sol re Vt, Verbi Gratia non dicitur mutatio, sed dicitur Diatessaron consonantia, ut patebit et sic de caeteris, sed mutatio debet fieri de una uoce in aliam in eodem loco positam.

[<f.16r>] Notandum est quod mutatio non debet fieri nisi necessitate cogente, quae necessitas potest esse duplex. Prima est quando proprietas una non sufficit ad ascensum cantus, sed transgreditur uocem La, per plures notas, et aliquando per unam tantum; Dixi per plures notas, quia si cantus fiat per proprietatem naturae, cuius principium est in C fa Ut, et perueniat gradatim usque ad B fa B. mi, nec ultra progrediatur; non est necessaria mutatio, sed dicitur immediate post La, Fa: deinde resumitur La, uel Sol, aut alia, quae ibi inferius fuerit; in alijs uerò locis etiamsi supra La, sit una nota, tamen facienda est mutatio. Vel quando non sufficit ad descensum, quando scilicet sub nota Vt, est una, uel plures uoces. Primus modus mutationis, scilicet quando notae trascendunt La, dicitur mutatio Ascendens, in qua mutatur Sol, uel La, in Re; Alius uerò nempè quando sub nota Vt, reperiuntur una, uel plures notae uocatur mutatio descendens, et in ipsa mutatur Re, in La, uel Sol.

[<f.16v>] [Le Vol, De modo addiscendi, f.16v; text: Exemplum primj. Exemplum Secundi] [VOLDEM 03GF]

Aduertendum tamen est, quod mutatio Ascendens communius, et semper fit in Re, Mutatio [mutatio ante corr.] uerò descendens in La, uel sol, si cantus per gradus procedat, ut patuit in exemplis hic allatis: sin minus, tum mutatio non fit in illas uoces, sed uel fit mutatio ascendens in Vt, Re, aut mi descendens autem in La, Sol, aut fa; veluti docet sequens uersus.

Ascendunt, Vt, Re, mi; Fa, Sol, La, uiceuersa.

[<f.17r>] Vel licet effectu non fiat in illas, intelligitur tamen facienda; ut patet hoc sequenti exemplo.

[Le Vol, De modo addiscendi, f.17r; text: la, sol, ut, mi, vel fa] [VOLDEM 04GF]

secunda necessitas, quae potest cogere ad mutationem faciendam est quando licet una proprietas sufficiat ad ascensum, et descensum, in qua cantus est asperior, aut lenior, ad moderandum illum, et efficiendum magis harmoniacum, Cantorum de necessitate compellitur; ne in auribus generet dissonaniam, ad mutationem faciendam; quomodo hoc possit cognosci, diximus supra [<f.17v>] capitulo praecedenti: Quod si nulla harum necessitatum adsit, omnino uitanda est mutatio.

De Coniunctione Capitulo i0.

Coniunctio est dispositio, seu ordinatio sonorum, seu Vocum adinuicem in syllabis, et dictionibus immediatè unitis. Et haec est duplex, scilicet Tonus, et Semitonus; (licet aliqui ponant ipsam quadruplicem, addendo Tritonum, et Semiditonum); Et est coniunctio pars, siue membrum consonantiae; nam consonantia fit ex pluribus coniunctionibus; Ac per hoc patet quod Ditonus est consonantia, non uerò coniunctio, quia duas coniunctiones continet, ut infra capitulo i3. patebit.

De Tono Capitulo ii.

Tonus. Prima Species coniunctionis, est duorum sonorum inaequalium per spatium integrum immediatè iunctorum acceptio. Dicitur Tonus à tonando, idest perfectè, et integrè [<f.18r>] pronunciando, quia utrumque sonum plenè pronunciare debemus. dicitur coniunctio duorum sonorum, et ex hoc cognoscimus differentiam inter sonum, et tonum; quia sonus est unica Vox, tonus uerò continet duas. Nec intelligas quod tonus, ut modo sumitur sit ille ordo consonantiarum, quo intonamus psalmos et caetera. Nam ille uocatur tropus, et multum ab hoc differt (ut patebit) et ne aequiuocatio nominis aliquem fallat, hic uocatur tonus coniunctio.

Fit autem hic tonus inter Vt Re: Re mi: Fa Sol: Sol La. ut hic patet.

[Le Vol, De modo addiscendi, f.18r] [VOLDEM 04GF]

De Semitono Capitulo 12.

Semitonus, uel Semitonium (quod est secunda species coniunctionis) est duorum sonorum inaequalium per Spatium imperfectum et non integrum immediate iunctorum acceptio.

[<f.18v>] Dicitur à Semi, quod est imperfectum, et non integrum, et tonus, quasi imperfectus Tonus, uel non integer: Et ideò sicut Tonus perfectè, completè, et integrè pronunciatur; ita Semitonium, quod duarum partium toni pars est imperfectè, incompletè, et non integrè pronunciari debet; quod manifestè patet intelligentium prolatione, et in manuchordio. Diximus quod sit Coniunctio duorum sonorum immediate iunctorum, per quod non debet intelligi, quod de necessitate, illi soni, siuè uoces, aut notae debeant esse ad inuicem ligatae, sed sufficit quod una immediatè sequatur aliam, eandem modo intelligendum sit de Tono. Ter autem Semitonus inter fa mi, et mi fa, ubicumque reperiuntur, ut patet hoc exemplo.

[Le Vol, De modo addiscendi, f.18v] [VOLDEM 04GF]

Circa semitonum pronunciandum cautè [<f.19r>] est aduertendum, quia nisi fiat suo loco, ruit tota cantus melodia.

De Ditono. Capitulo i3.

Quia Dytonus est species consonantiae, antequam de illo aliquid dicamus, prius uidendum est quod sit ipsa consonantia, quae nihil aliud est nisi Ordinatio plurium coniunctionum optimè inter se dispositarum; huius multa sunt species, (ut uidebimus) quarum prima est Ditonus, qui est Duorum Sonorum per duo spatia perfectè iunctorum acceptio. Habet igitur duos tonos Ditonus, et tres uoces, et quia ex tonis compositio debet esse perfecta, plena, et integra est eius pronunciatio. Dicitur autem à Dya, [[quod]] est duo, et tonus, quia duobus tonis conficitur. Ex hoc patet, quod Ditonus non est coniunctio, nam componitur ex coniunctionubus tanquam ex partibus. Partes autem non sunt totum. Reperitur Ditonus inter Vt mi, Fa La, et è conuerso ubicunque inueniatur. Ut hic uidere est.

[<f.19v>] [Le Vol, De modo addiscendi, f.19v] [VOLDEM 05GF]

Est autem Ditonus id quod nos tertiam nuncupamus. Sed aduertendum est quod Tertia est duplex; Alia perfecta, quae est Ditonus, et Alia imperfecta de qua mox dicemus.

De Semiditono Capitulo i4.

Semidytonus, seu tertia imperfecta est trium uocum per spatium integrum, et aliud non integrum, atque imperfectum iunctorum aceptio, seu consonantia. Et dicitur à semi, quod est imperfectum, seu non plenum, et ditonus, quasi imperfectus Tonus cum perfecto; perfectam enim habere non fit Semidytonus pronunciationem, sicut Dytonus, quia Semitonium minus habet, et ideò à nobis tertia imperfecta noncupatur; Dicitur tertia, quia tres Voces, seu Notas continet, siue sint [<f.20r>] immediatè coniunctae, siue non (et sic est dicendum de alijs) incipiendo à sua prima, Verbi Gratia Semidytonus inter Re, fa, mi, Sol, et è conuerso, et numerando Re, mi, fa, hae sunt tres notae, seu uoces, ideò haec consonantia dicitur Tertia; ut patet his exemplis.

[Le Vol, De modo addiscendi, f.20r,1] [VOLDEM 05GF]

De Diatessaron Capitulo i5.

Diatessaron est Consonantia ex quatuor sonis constituentibus duos Tonos, cum semitonio; fit autem haec consonantia inter Re, Sol, Vt, fa, mi, la, fa, fa, (loquendo de fa in F fa Vt, et fa in B. fa B. mi), et è conuerso, sicut demonstrat sequens figura.

[Le Vol, De modo addiscendi, f.20r,2] [VOLDEM 05GF]

[<f.20v>] Dicitur à Dia; vocabulo Graeco, quod significat per, uel De, (est scribitur per Iota .i. ad distinctionem alterius vocabuli Dia, quod scribitur per ypsilon y. significatque Duo) et tessaron, quod est quatuor, quasi ex quatuor uocibus facta, et ideò a nobis quarta nuncupatur.

De Tritono. Capitulo i6.

Praeter Diatessaron reperitur in Cantu alia quarta, quae dicitur tritonus; continens quatuor sonos, et tres tonos: à Tris Graecè, quod est tres Latinè, et Tonus, sine ullo semitonio; propter quod prae caeteris consonantijs est Cantoribus iniucunda, generat enim in auribus quandam asperitatem, et duritiem, ob quam mitigandam, ac mollificandam, saepius necessitatur Cantor mutare proprietatem utendo B. molli (ad quod inuentum) pro B. duro eamque reducendo ad Diatessaron. Fit autem tritonus inter Fa mi, (loquendo de Fa in F fa Ut, et mi in B. fa, B. mi) Fa, la (Sumendo Fa, in B. fa B. mi, et la in E la mi) et è conuerso [<f.21r>] et hic patet

[Le Vol, De modo addiscendi, f.21r,1] [VOLDEM 05GF]

De Diapente. Capitulo 17.

Diapente est Consonantia quinque sonos, tres Voces vnumquemque Semitonium continens. Dia à Dia, quod est per, et pente quod est quinque, quasi consonantia ex quinque vocibus confecta, Et haec est, quae quinta dicatur. Fitque inter Vt, Sol, Re, La: mi, mi (idem mi in E la mi, et mi in B fa, B. mi) fa, fa; (loquendo de fa in F fa Vt, et Fa in C sol fa Ut, et è conuerso;) ut hic clarè demonstratur.

[Le Vol, De modo addiscendi, f.21r,2] [VOLDEM 05GF]

[<f.21v>] De Hexachordo Capitulo i8.

Hexachordum est consonantia ex sex Sonis confecta continens quatuor tonos cum Semitonio, uel tres tonos cum duobus Semitonis. Dicitur autem ab Hexa Graecè, latinè sex, et chordum, quod est Vox, quasi ex sex uocibus, ideò eam latini sextam uocant, fitque inter Vt la, et è conuerso, et alibi ut ostenditur.

[Le Vol, De modo addiscendi, f.21v] [VOLDEM 06GF]

De Heptachordo Capitulo i9.

Heptachordum est Consonantia ex Septem Sonis composita; continens Diapente cum Ditono, uel Semiditono. Dicitur ab Hepta, quod est Septem, et Chordum, quod est Vox, quia ex Septem Sonis, seu uocibus constituitur: idcircò Septima nuncupatur. Fit autem pluribuus in locis manus; Verbi Gratia inter Vt in G. Vt; et fa in F fa Vt, et alijs ueluti indicant exempla sequentia.

[<f.22r>] [Le Vol, De modo addiscendi, f.22r,1] [VOLDEM 06GF]

De Diapason. Capitulo 20.

Diapason est consonanita ex octo sonis constituta; quinque tonos, et duo Semitonia complectens. Dicitur à Dia, quod est per, et pason, quod significat omne; eo quod sit consonantia consistens ex omnibus Sonis: Continet enim omnes notas; nec non et omnes litteras incipiendo Verbi Gratia à G. usque ad aliud G; ab A. usque ad A. E. Sicut manifestat sequens figura

[Le Vol, De modo addiscendi, f.22r,2] [VOLDEM 06GF]

componitur autem haec consonantia ex [<f.22v>] Diatessaron, et Diapente, ut uisum est, continetque omnes alias consonantias per quod nuncupatur Diapason; à nobis uerò octaua, quia ex octo sonis conficitur.

De tono Diuisio Capitulo 2i.

Supra capitulo ii. egimus de Tono in alia aceptione; prout scilicet dicitur coniunctio: nunc autem tractare intendimus de tono prout communiter dicitur tonus, nempè pro illa cadentia, sub qua cantamus Psalmos, Cantica et caetera. Tonus ergo in hoc sensu est quamplurium Vocum ex Diapente; et Diatessaron ordinatione coniunctarum, in acumine, et grauitate distantium per ascensum, et descensum congrua forma constitutarum conueniens constitutio. Dicitur compositus ex Diapente et Diatessaron, ex quo potest intelligi; quod omnis tonus debet habere Diapason; Nam Diapente cum Diatessaron iuncta in eadem uoce, in qua ipsa terminat, facit Diapason Verbi Gratia Diapente fit uno modo inter Re, La, [<f.23r>] ponamus Re, in D. sol, Re, et La in A. La, mi, Re, et sic erit Diapente, ac in eodem loco incipiamus Diatessaron, quae fit ex Re, et Sol: Re erit in A La, mi, Re, et Sol in D. La, Sol, Re, et ita à D Sol Re (ubi incepiumus Diapente) usque ad D la sol Re, est Diapason, seu octaua.

Sed notandum est, quod duplex est tonus. Alius perfectus, et est ille, cui praefata deffinitio conuenit perfectè, et integrè. Alius imperfectus, ille scilicet cui deficit illa particula, ex Diapente, et Diatessaron, quia non habet Diapason seù octauam, et ideò quia deficit in illa perfectione imperfectus appellatur.

Vterque autem est etiam duplex, nempè Autenticus, et Plagalis. Tonus perfectus Auctenticus est ille, qui à sua finali habet Diapason, seu octauam in acumine, estque quadruplex scilicet Primus, Tertius, Quintus, et Septimus. Tonus perfectus Plagalis est ille, qui inferius sua finali habet Diatessaon, seu Quartam, et [<f.23v>] superius continet Diapente, hoc est Quintam; estque etiam quadruplex, nempè Secundus, Quartus, Sextus, et Octauus; Et totidem est Autenticus imperfectus, et Plagalis et simili modo diuisus.

Ex hac diuisione scilicet patet quod octo sunt Toni. uidelicet Primus, Secundus, Tertius, Quartus, Quintus, Sextus, Septimus, et Octauus; et licet perfecti sint octo, et imperfecti etiam octo, non propter hoc sunt sexdecim, quia perfectio illa, qua carent imperfecti non constituit speciem diuersam; sicut homo carens oculo, aut altera parte corporis non differt specie ab eo, qui habet omnia membra perfecta, et integra: ita tonus licet non habeat omnes partes integrales (propter quod dicitur imperfectus, id est non integer) non propter hoc differt specie ab alio.

Tonus Autenticus imperfectus est ille, qui non habet Diapason à sua finali, sed solum ascendit Verbi Gratia ad Septimam, uel Sextam, et in [<f.24r>] hoc potest inueniri defectus paenes ascensum. Plagalis imperfectus est ille, qui ascensum à sua finali habet minus Diapente, ideò non complet Quintam sursum, et ab eadem finali non descendit usque ad Diatessaron, ex quo uidetur quod in Plagali potest esse duplex defectus. Quod si Plagalis à sua finali plus descenderit quam Diatessaron, et in Ascensu non habuerit defectum, tunc uocabitur Plagalis plus quam perfectus; ita etiam Autenticus si ultra Octauam ascenderit, et sic potuerit dici quod tonus est triplex scilicet perfectus, imperfectus, et plusquamperfectus.

Aliter diuiditur Tonus in simplicem, et mixtum. Tonus Autenticus erit simplex, si ultra suam finalem usque ad secundam uocem non descenderit, quod si ad secundam descenderit dicitur mixtus, quia [[descendet]] [miscetur add. supra lin.] cum suo Plagali.

Dixi usque ad secundam, nam quilibet Autenticus potest descendere ad unam uocem à sua finali (licet hoc non sit necessarium) absque [<f.24v>] eo quod dicatur mixtus, ueluti his uersibus declaratur.

Tertius, et Primus, quintus, sic Septimus octo Vocibus ascendunt; poteris quos flectere Voce Una: Sed Quartus, Sextus, dulcisque Secundus, Octauus quot ascendunt, flectunt totidemque.

Plagalis uerò erit simplex si à sua finali ultra Diapente non ascenderit; Quod si Diapente Superauerit (saltem secunda uoce) quia miscetur cum Autentico dicetur mixtus.

Ex his constat, quod Plagalis non dicitur mixtus, eo quod excedat in descensu, sed in Ascensu; sic è contrario Autenticus non dicitur mixtus eo quod excedat in ascensu, sed in descensu.

Notandum uerò, quod Autenticus (ut ex dictis potest colligi) ita dicitur à sua altitudine, Plagalis uerò a profunditate, seu descensu sub sua finali, ita quod idem sit Autenticus, quod Altus; et Plagalis, quod bassus, seu imus, et sic sunt relatiua, ac opposita, et quia non datur unum oppositorum aliquo [<f.25r>] alio, et etiam unum oppositum, habet aliud oppositum determinatum, et non quod libet, sicut nigredo non habet quemlibet colorem pro opposito, sed tamen albedinem, propriè loquendo; ita sonus Autenticus, et G. primus, non habet pro opposito quemlibet Plagalem; sed suum correlatiuum et oppositum est solus secundus, et non alius, sic tertius habet Quartum, et sic de caeteris. Et hoc est dictum ut melius cognoscantur toni quia Autenticus cum suo Plagali habet eandem Vocem, seu notam pro finali; Vt mox patebit.

De Modo cognoscendi Tonos Perfectos Capitulo 22.

Duae sunt regulae principaliores Tonos dignoscendi, et discernendi. prima. tenendum est pro certo, quod quilibet ex octo tonis habet suam finalem in uno ex his quatuor locis (exceptis tonis irregularibus de quibus infra) scilicet in D sol Re graui sic Primus, [<25v>] et secundus; in E la mi graui, sicuti Tertius, et Quartus, in F fa ut graui, ueluti Quintus, et Sextus, et in G. sol re Vt acuto, ut septimus, et octauus; sic ad cognoscendum Tonum [Sonum ante corr.] videndum est si sua finalis sit in D sol re, et tum infallibile erit Primus, aut Secundus: et hac regula inseruit tam perfectis, quam imperfectis; nam nec plures, nec pauciores octo sunt Toni. (quidquid dicant quidam assignantes duodecim, alii nouem et caetera) inseruitque tum in Psalmis, tum in Antiphonis, Responsorijs et caetera. Secunda Regula est cognita finali uoce Antiphonae, Introitus et cetera, uidendum est si cantus perficit Diapason, seu octauam in ascensu à sua finali; quod si ascenderit ad illam, uel etiam superauerit procul dubio Tonus ille erit Autenticus perfectus; et si finalis sit in D sol Re; tunc erit Primus: Si uero in E la mi erit Tertius: [<f.26r>] Si autem in F fa Vt, erit Quintus, et si in G sol Re Vt, tunc erit septimus. Quod si Tonus à sua finali in Ascensu non superauerit Diapente, et inferius, seu in descensu compleuerit Diatessaron, uel etiam ultra processerit, ille erit perfectus Plagalis; Si ei finalis sit in D sol Re, erit Secundus; si uerò in E la mi, erit Quartus; si autem in F fa Vt, erit Sextus; et si in G sol Re, Vt; erit Octauus. Quibus autem in locis debeat principiare, et terminare octaua cuiuslibet Toni infrascriptis ostenditur exemplis.

Exempla

[<f.26v>] [Le Vol, De modo addiscendi, f.26v; text: Exemplum Primi Toni. Tertii, Quinti, Septimi, Secundi, Quarti, Sexti, Octaui] [VOLDEM 06GF]

Habita hac certissima duplici regula in Tonis, ipsos sine errore, et sine signo aliquo iudicabis, et cognosces: Quin immo si signum, seù Notae significatiuae, quae ponuntur super saeculorum Amen, (quod in libris sic describitur evovae) aliter docerent; Verbi Gratia Tonus, qui habet finalem in D Sol Re, et habet in Ascensu octauam, nec ultra finalem descendit; Si Notae inquam illae signarent, quod talis Tonus sit secundus, sinè haesitatione poteris corrigere illas, quia ita positae sunt ob inaduertentiam scriptoris, seu Typographi, uel ob imperitiam, aut ignorantiam Auctoris [[talis]] [<f.27r>] talis enim Tonus necessario debet esse primus.

Est tamen aduertendum ad maiorem intelligentiam praeterea, quae diximus Capitulo praecedenti, quod Tonorum alij dicuntur regulares, et alij irregulares, Toni regulares sunt illi, qui habent suam uocem finalem in aliquo ex quatuor locis supra assignatis. Irregulares uerò sunt, qui non habent finalem in illis locis, sed in alijs per Diapente ab illis distantibus; nempè Primus, et secundus Toni irregulares, habent uocem finalem in A la mi Re: Tertius, et Quartus in B. fa B. Mi: Quintus, et Sextus in C Sol fa Vt: Septimus, et Octauus in D La Sol Re. Quod si Tonus habens finalem in A la mi Re Verbi Gratia fuerit Autenticus profecto erit Primus. Si uerò fuerit Plagalis, erit Secundus, ut patet in Antiphona haec Dies, quae procul dubio est secundi Toni; Si autem Tonus fuerit imperfectus, uel mixtus aliae regulae requiruntur, ut statim ostendemus.

[<f.27v>] De cognitione Tonorum imperfectorum Antiphonarum Capitulo 23.

Quia Toni imperfecti non facile cognosci possunt propter eorum defectus, nec etiam mixti propterea quod si sint Plagales superant Diapente, et si ascendunt ad Sextam, uel Septimam, quam etiam non superant Autentici imperfecti, et idcirco difficile est iudicare quis ex ipsis sit Plagalis, quisuè Autenticus. Ad eorum ergo notitiam sequentes reguale sunt obseruandae.

In primis si uelis cognoscere cuius Toni sit aliqua Antiphona, aut Psalmus cuius est illa Antiphona, est attendendum ubi sit Nota finalis; Secundo ubi sit prima nota earum, quae ponuntur super seculorum Amen; Quod si finalis fuerit in D sol Re, et prima de Seculorum Amen (sunt illae notae, quae ponuntur ad indicandum quis sit Tonus) fuerit in [<f.28r>] A la mi Re, tunc erit primi Toni; Si uerò finalis fuerit in DsolRe; et prima de Seculorum, sine indicatiua fuerit in F fa Vt, erit Secundi. Quod si finalis fuerit in E La Mi finalis, et prima indicatiua ab ea distabit per Sextam positaque fuerit in C Sol fa Vt, erit Tertij; Si autem finalis reperiatur in E La mi, et prima indicatiua in A la mi Re, tunc erit Quarti. At si finalis posita sit in F fa Vt, et prima significatiua in C sol fa Vt, erit Quinti: in A La mi Re [uerò add. supra lin.], erit Sexti. Sed si finalis fuerit in G Sol Re Vt, Acuto, et prima de seculorum Amen in D la Sol Re, erit Septimi: At si illa significatiua fuerit in C sol fa Vt, erit Octaui. Quales autem debeant esse illae notae, sequentia indicant carmina.

Re La Vult primus Re fa resonat Secundus

Tertius at Mi, fa; Quartus mi la sibi poscit

Fa, fa, fert Quintus: fa, la praebet sibi Sextus

Septimus Vt, Sol. Vltimus autem postulat Vt; fa.

[<f.28v>]significant autem, quod ultima Antiphonae, scilicet Nota finalis (ad hoc ut talis Antiphona sit primi toni; Verbi Gratia) quae ponitur in D sol Re, debet esse Re, et illa, quae situata est in A la mi re, debet esse La, et est prima de Seculorum Amen, seu indicatiua, et sic de caeteris; ut clarius indicant infrascripta exempla.

[Le Vol, De modo addiscendi, f.28v; text: Finalis, Exempli Primi. Euouae, Secundi, Tertii, Quarti, Quinti, Sexti] [VOLDEM 07GF]

[<f.29r>] [Le Vol, De modo addiscendi, f.29r; text: Finalis, Exempli Septimi, Octaui. Euouae.] [VOLDEM 07GF]

Licet Notae, seu Voces, quae ponuntur supra seculorum Amen diuersificentur in eodem Tono (ut patebit intuenti, et legenti libros) non tamen talis diuersitas (quam breuitatis causa omittimus) ponit aliquid ambiguitatis circa regulam, quam modo proposuimus, non enim, ut discernatur cuius toni sit aliqua Antiphona aduertendum est, quae sit ultima, uel antepenultima, aut secunda ex his, quae sunt indicatiuae, sed solum prima; cum autem in qualibet terminatione primi Toni Verbi Gratia prima sit semper in A la mi re, illa sola sufficit ut cognoscatur. [<f.29v>] quod talis Antiphona sit primi Toni caeteris positis quouis alio loco, et sic de alijs aliorum Tonorum.

De Antiphonis, de quibus non habentur illae notae Significatiuae super Seculorum Amen, non potest dari certa, ac determinata, generalis, seu Vniuersalis Regula; tamen ut illae quoque à minus peritis cognosci possint, tres assignamus res circà hoc notandas, quarum quaelibet erit sufficiens; vt quis facile possit discernere Tonum Autenticum à Plagali.

Prima est si plures notae fuerint super chorda Toni Auctentici, quam Plagalis, talis Antiphona erit Toni Auctentici: si autem è contrario erit Plagalis: Chordae uerò Toni Auctentici sunt hae. A la mi re Primi, C sol fa Vt Tertij: item, et Quinti. E la mi Acutam Septimi. Toni Plagalis Chordae sunt F fa Vt Secundi: A la mi re Quarti; item et Sexti; C sol fa Vt Octaui. Vel detur Chorda comunis, quae sit posita in tertia [<f.30r>] idest in medio Diapente Verbi Gratia primi et secundi in F. tertii et quarti in G, et sic de singulis.

Secunda est certior prima; Si in Antiphona reperiatur unum, uel plura Diapente, ex quo Tonus constituitur (ut uisum est Capitulo praecedenti) et hoc in Ascensu, sine ullo interuallo uel ad plus cum uno, tunc talis Antiphona erit Toni Auctentici.

Tertia. Si Antiphonae cantus saepius procedat in Ascensu cum Alacritate, quam in descensu, tunc etiam talis Antiphona erit Toni Auctentici. De caetero si hae in Antiphonis desint, oportet conformare eas alijs, consultando libros, et illas, quae sunt in talibus libris imitando, tum ad compositionem, tum ad cognitionem, et ab ipsis experientiam accipere.

De Cognitione Responsoriorum. Capitulo 24.

Hic non intelligimus agere de cognitione Tonorum Responsoriorum perfectorum, quia regulae quas dedimus Capitulo 22. docent non solum [<f.30v>] modum cognoscendi Antiphonas, sed etiam Responsoria, Gradualia, et caetera quaecumque in cantu reperiuntur; Si ergo Responsorium fuerit aut imperfectum, aut mixtum, (quia in Responsorijs non inueniuntur illae Notae indicatiuae sicut in Antiphonis, eo quod non habeant Seculorum Amen, et Gloria Patri sit aliter inchoandum) oportet animaduertere, quo in loco posita fuerit Nota finalis dicti Responsorij, et prima nota, seù initiatiua sit uersus ad habendam cognitionem cuius sit Toni, et habita cognitione positionis harum, tunc perfectè poterit cognosci, hocque fierit poterit modo sequenti.

Si finalis erit in D sol Re, et prima sui uersus sit in eodem loco, ac immediatè sequens ascendat ad Diapente; seu Quintam scilicet in A la mi Re, illud Responsorium sine dubio erit primi Toni.

Secundus Tonus in Responsorijs sic agnoscitur [<f.31r>] Si finalis sit in D Sol Re, et prima sui uersus eodem in loco, uel uno inferius nempè in C fa Vt.

Tertius. Quando finalis est in E la mi, et prima uersus in Sexta Superius, scilicet in C Sol fa Vt, eaque dicitur Fa.

Quartus. Quando ultima Responsorij est in E La mi, et prima uersus in A la mi Re.

Quintus. Quando finalis est fa in F fa Vt, et prima uersus Fa, in C Sol fa Vt.

Sextus. Si finalis fuerit Fa, [fa ante corr.] in F fa Vt, et prima uersus eodem in loco.

Septimus. Si finalis fuerit Vt in G. Sol Re, Vt; et prima uersus fuerit Sol in D La, Sol, Re; distans à finali Diapente.

Octauus. Si finalis fuerit Vt in G Sol, Re, Vt; et prima uersus etiam Vt, ac in eodem loco. Vel si fuerit Fa in C Sol fa Vt; Quae omnia clarissimè patebunt exemplis infrà ponendis: non ex finalibus et Versibus Responsoribus, Sed ad maiorem facilitatem [<f.31v>] ex finali, et Gloria Patri, ut potè magis comunibus, et quae ferè in omnibus Responsorijs sunt eadem; uel saltem possunt eis aptari.

[<f.32r>] [Le Vol, De modo addiscendi, f.32r; text: Exemplum Primi Toni. Finalis. Gloria Parti et Filio et Spiritui Sancto [[Sanc]], Secundi, Tertii] [VOLDEM 08GF]

[<f.32v>] [Le Vol, De modo addiscendi, f,32v; text: Exemplum Quarti. Quinti. Sexti. Finalis. Gloria Parti et Filio et Spiritui Sancto] [VOLDEM 09GF]

[<f.33r>] [Le Vol, De modo addiscendi, f.33r; text: Exemplum Semptimi. Octaui. Finalis. Gloria Parti et Filio et Spiritui Sancto] [VOLDEM 10GF]

[<f.33v>] De Cognitione Tonorum Introituum Capitulo 25.

Licet Introitus non habeant notas indicatiuas super saeculorum Amen; quia tamen habent semper aliquem versum, seu Psalmum, et quia regulae, quae tradidimus de Antiphonis Capitulo 23. inseruiunt ad cognoscendum cuius Toni sit Psalmus, idcirco eaedem regulae, et eadem Carmina possunt inseruire etiam ad cognitionem Tonorum Introituum; aduertendo scilicet quo in loco sit nota Finalis Introitus, et prima Versus, siue Psalmi

Notandum est tamen quod non est assumenda prima, nec secunda, sed dominans; hoc dico, quia in principio ponuntur aliquae notae, quae non inseruiunt ad cognoscendum Tonum Introitus, sed ad intonandum Psalmum, [et ad add. supra lin.] plus sunt tre, et aliquando sunt tamen duae; Ascendunt subinde ad dominantem. Dicitur [[autem]] [<f.34r>] autem dominans, quia est illa cum alijs in eodem loco positis, quae demonstrat, et facit Psalmum esse talis Toni: Verbi Gratia in Introitu, qui erit primi Toni, finalis erit Re, in D Sol Re, et prima cum secunda, quae indicant inchoationem seu intonationem, non Tonum; prima inquam posita est in F fa Vt, et est fa; secunda uerò est sol in G. Sol Re Vt; Sed ut cognosciutur qualis sit Tonus, non oportet assumere primam, nec secundam, sed tertiam quae est La distans per Diapente à finali Introitus, et ponitur in A la mi Re, et similes ipsi, quae sequuntur usque ad medium uersus, hanc dico oportet respicere ad cognoscendum Tonum Introitus, quod clarius apparebit hoc exemplo.

[Le Vol, De modo addiscendi, f.34r; text: Domnans, Finalis, Beati Immaculati in uia] [VOLDEM 11GF]

[<f.34v>] Sicque fiet ut uersu positi capitulo 23. possint etiam inseruire ad cognoscendos Introituum Tonos dicendo.

Re, La uult Primus: Re, fa retinetque secundus.

et sic de caeteris, applicando quae diximus hic de primo Tono.

De Intonatione Capitolo 26.

Intonatio est modulatio Vocis à finali Antiphonae, siuè Introitus, ad primam, seu principalem Psalmi, siue Versus. Et quae multa sunt in cantu, quae Intonantur ita etiam est multiplex Intonatio. Eorum enim quae intonantur alia sunt Psalmi, alia Cantica, et alia Introitus, et quia Psalmi diuersimodè intonantur etiamsi sit unus, et idem Psalmus, sub una, et eadem Antiphona, eiusdemque Toni: ita debet esse diuersa intonatio eorum; et idem dicendum est de Canticis: est igitur intonatio duplex. Alia simplex, seu ferialis, et alia duplex, seu Festiua: de quibus in sequentibus.

[<f.35r>] De Intonatione Feriali. Capitulo 27.

Per intonationem ferialem, seu simplicem inchoantur Psalmi, et cantica eodem modo, fitque per eleuationem Vocis à finali Antiphonae et caeteris ad primam Significatiuam de Seculorum Amen, Si Antiphona fuerit cantata in sufficienti acumine, et grauitate: Est ut cognoscatur quomodo debeat fieri ista eleuatio, recurrendum [[est]] ad carmina posita capitulo 23.

Re; La, uult primus et caetera.

Ad intonandum enim Psalmum, qui sit Primi Toni; Cum certum sit quod omnis Antiphona Primi Toni habeat finalem Re, positam in Dsolre, ab illa finali eleuanda est uox usque ad Quintam, et sic incipiendo Psalmum progrediendum est usque ad medium in eadem Voce, quae est La, in A la mi re. Hoc etiam modo intonanda sunt Cantica in festis simplicibus, et feriis tamen; Psalmos [<f.35v>] uerò etiam in semiduplicibus. Quod si Antiphona non fuerit cantata in sufficienti Acumine, aut grauitate, non tenetur Cantor eleuare uocem ad Quintam, uel non plus, sed corrigendo defectum prioris debet in debita Voce immediatè intonare Psalmum, uel Canticum; sumendo primam Vocem La, in A la mi Re (si sit primi Toni) Et haec, quae diximus de Primo Tono obseruanda sunt in secundo, tertio et caetera.

De mediatione autem breuitati consulentes nihil dicimus, tum quia Vsu faciliter discitur; tum etiam quia clarissimè patebit exemplis hic, et in alijs Capitulis ponendis. Similiter et finis cuiuslibet.

[<f.36r>] [Le Vol, De modo addiscendi, f.36r; text: Exemplum Primi Toni. Finalis, Dixit Dominus Domino meo sede à et caetera, Secundi, Confitebor tibi Domine in toto corde meo. Tertii, beatur uir, qui timet Dominum in mandatis. Quarti, Laudate Pueris Dominum, Quinti, Laudate Dominum omnes Gentes] [VOLDEM 11GF]

[<f.36v>] [Le Vol, De modo addiscendi, f.36v; text: Exemplum Sexti, Finalis, Lauda Ierusalem Dominum, vel, Septimi, Benedictus Dominus Deus Israel, Octaui Magnificat anima mea Dominum.] [VOLDEM 12GF]

[<f.37r>] De Intonatione Festiua Capitulo 28.

Licet eadem quae inchoantur intonatione feriali, seu simplici, inchoentur etiam intonatione Solemni festiua, seu duplici, nempè Psalmi, et Cantica: tamen intonatio ferialis à solemni differt dupliciter. Primo quia illa à finali uoce immediate ad primam Notam indicatiuam progrediebatur; haec autem aliquibus notis, seu uocibus medijs, duabus, uel tribus; et ideò uersus supra capitulo 23. positi, huic non inseruiunt, sed alij tradentur. Secundo, quia per illam uniformiter inchoantur Psalmi, et Cantica; per istam uerò Festiuam diuersimodè Psalmi à Canticis intonantur; ut uidebitur in sequentibus. Aduertendum est, quod nomine Canticorum non intelligimus quaelibet Cantica, sed solum intelligimus Cantica Euangelica; illa scilicet, quae tantum habentur in textu Euangelij, quae sunt Benedictus, Magnificat, et [<f.37v>] quae habentur in Veteri testamento cantantur; et inchoantur sicut Psalmi.

De Intonatione Psalmorum in duplicibus Capitulo 29.

Notandum est, quod Notae incipientes in hac intonatione Psalmorum non reperiuntur in illis, quae sunt Signa super Saeculorum Amen; licet sit festum duplex, et maius; nec illis ubique utitur, sed solum ubi est consuetudo: Cum ergò fuerit in loco, in quo Intonatio Psalmorum non differt à feriali, obseruabis, quae diximus capitulo 27. (excepta mediatione primi, et Sexti Toni, quae illis in locis fit directa semper cum Notis in A la mi Re positis, sicut et inchoatio) Si uerò fuerit in partibus, in quibus hac festiua Intonatione utatur, tunc sequentem modum obseruare debes; oportet praescire quo in loco sit posita finalis nota Antiphonae: quod si fuerit in DsolRe, et prima significatiua de EVOVAE sit in A la mi Re, certum est tunc ex dictis, [<f.38r>] quod talis Antiphona sit Primi Toni; Et non debes eleuare Vocem ad Quintam scilicet ad A la mi Re; sed solum ad Tertiam nempè ad F fa Vt; et prosequendo sub duabus notis ligatis secundum Syllabam Psalmi debes uocem eleuare usque ad A la mi Re, et in Psalmum de primo Tono inchoabis; Quod si Antiphona fuerit secundi Toni, proculdubio finalis erit item in D Sol Re, et prima significatiua erit fa in F fa Vt: tunc tamen non debes incipere Intonationem in F fa Vt, sed retrogrediendo debes sumere Vt in C fa Vt, et progrediendo sub una Voce; seu Nota unam Syllabam dices Vt, Re, Fa, sicque fiet Intonatio secundi Toni; Vt docent hi Versus.

Primus tum Sexto, Fa, Sol, La semper habebunt.

Tertius, Vt, Re, Fa, Octauus, pariterque Secundus.

La, Sol, La, Quartus: Fa, Re, Fa, dat tibi Quintus.

Postea fa, mi, Fa, Sol, septimum habere memento.

[<f.38v>] At quia hi versus possunt habere aliqualem dubitationem non dedignabor illos explanare. Circa primam in quo dicitur Primus, cum sexto et caetera oportet scire, quae supra patent, quod Nota finalis primi Toni est Re in D. Sol, Re, et ut perueniatur ad Fa, quae est in F fa, Vt, oportet eleuare vocem ad Tertiam ubi incipit Intonatio Festiua; Finalis autem Sexti est Fa, in F fa, Vt, quo in loco incipit Intonatio eius Solemnis, et ita Primus, et Sextus concordant in hoc; Quod prima Nota Intonationis Utriusque est in eodem loco; Sed disconueniunt in hoc; quod ad Intonandum Psalmum primi Toni oportet eleuare uocem à finali ad Tertiam, Sexti uerò fit eodem loco Sine eleuatione, aut remissione Vocis.

Circa secundum versum in quo habetur Tertius, Vt, Re, fa, et caetera Notandum est quod, Vt, Re, fa, in illis Tonis dupliciter differunt Primo quod Ut in Tertio, et Octauo Tono ponitur [<f.39r>] in G. Sol, Re, Vt. acuto, et Fa, in C sol, fa, Vt; in secundo autem Vt ponitur in C fa, Vt, loco uno inferiori sua finali, et fa in F. fa, Vt. secundo differunt in hoc, quod in secundo, et octauo illae tres Notae, Vt, Re, Fa, sunt separatae, et utraque ut postulat unam Syllabam Psalmi; in Tertio uerò secundo, et tertia nota scilicet Re, et fa sunt ligatae, et cantantur sub una, et eadem Syllaba. Circa Tertium uersum Vox La, Quarti Toni posita est in A la mi Re; et distat per Diatessaron à sua finali, et sic eleuanda est Vox ad Quartam in Quinto; Fà primum ponitur in F fa, Vt, ubi est sua finalis, et ita de isto nulla est difficultas, neque de caeteris, sed omnia, et praedicta satis superque parebunt sequentibus Exemplis.

[Le Vol, De modo addiscendi, f.39r; text: Exemplum Primi Toni. Finalis. Dixit Dominus Domino meo Sede a dextris meis] [VOLDEM 12GF]

[<f.39v>] [Le Vol, De modo addiscendi, f.39v; text: à dextris meis, Exemplum Secundi. Finalis. Beatus Vir, qui timet Dominum in mandatis eius uolet nimis [[Exemplum Tertii]], Laudate Pueri Dominum, nomen Domini] [VOLDEM 13GF]

[<f.40r>] [Le Vol, De modo addiscendi, f.40r; text: Exemplum Quarti. Finalis. Dominum omnes gentes eum omnes Populi, Quinti. Ad te leuaui oculos meos qui habitas in caelis. Sexti. Ecce quam bonum, et quam iucundum] [VOLDEM 14GF]

[<f.40v>] [Le Vol, De modo addiscendi , f.40v; text: iucundum habitare Vnum. Septimi. Finalis. Confitemini Domino quoniam bonus in seculum misericordia eius, Exemplum Octaui. Voce mea ad Dominum clamaui, deprecatus sum. Seculorum amen.] [VOLDEM 15GF]

[<f.41r>] De Intonatione Canticorum, et Introituum. Capitulo 30.

Diximus, capitulo 28. quod diuersimode intonantur siuè inchoantur Psalmi, à Canticis, quod non est intelligendum uniuersaliter, sed tamen particulariter; nam Canticum si sit Primi Toni, Tertij, Quarti, Quinti, et Sexti intonatur eodem modo, quo Psalmus in Intonatione Festiua. Sicut etiam Versus, seu Psalmi introituum, nam omnes versus introituum inchoantur sicut Cantica cuiuslibet sint Toni, praeter Sexti Toni: Sunt ergo tres Toni, in quibus non conueniunt Cantica cum Psalmis in Intonatione Festiua scilicet Secundus, Septimus, et Octauus. Ad intonandum igitur Canticum Secundi Toni oportet scire, quod finalis Antiphonae est Re in D. Sol Re, ut patet ex dictis, oportetque assumere notam, quae inferius, est quae dicitur Vt in C fa Vt; Deinde Re in D Sol Re; Et iterum Vt in C fa Vt; et postea eleuando Vocem usque ad Quartam, Fa scilicet [<f.41v>] in F fa Vt, prosequendum est usque ad medium Versus in eadem Voce, et ita Intonatio Cantici, ac Introitus fit dicendo Vt Re; Vt Fa et caetera. In Septimo principium Intonationis est Vt in G. Sol Re Vt, ubi etiam est finalis Antiphonae et caetera; et ab illa eleuatur Vox ad Quartam, nempè ad Fa in C Sol fa Vt; Deinde assumenda est Mi in B. fa B. mi, et prosequendo Fa iterum in C Sol fa Vt, postea Sol, quae est Nota dominans Septimi Toni; fit Intonatio dicendo, Vt fa mi fa sol et caetera: Octauus uerò habet principium Intonationis in Vt in G Sol Re Vt, ubi est sua finali, et ab illa fit ascensus ad Re immediatè sequentem, et iterum descensus ad Vt, postea eleuatio ad Fa in C Sol fa Vt, dicendo Vt Re, Vt fa et caetera; sic etiam in Tonis Introituum Mediationes autem, et terminationes Canticorum, et Introituum differunt, ut parebit in Exemplis infra ponendis.

[<f.42r>] Sextus autem; in quo est differentia inter Introitus, et Cantica, (nam inter Cantica, et Psalmos in hoc Tono nulla est differentia, ita ut primus uersus positus capitulo praecedenti ualet tam pro Psalmis, quam pro Canticis) in Introitibus habet principium inchoationis à Voce Fa in F fa Vt, cum Sol sibi coniuncta, seu ligata in G. Sol Re Vt acuto, deindè eadem Vox sol ligata è conuerso cum Fa in F fa Vt, proceditur ad Sol in G. Sol Re Vt, cum qua est ligata La in A la mi Re: Vt patebit in Exemplis Sexti Toni, in quibus etiam apparebit, quod iste Tonus habet suum Gloria Patri differens à suo versu, seu Psalmo in mediatione; Vt docent omnia exemplaria, et libri omnium Scriptorum, quod non habet alius Tonus.

Exempla Canticorum.

[<f.42v>] [Le Vol, De modo addiscendi, f.42v; text: Exemplum Primi. Finalis. Magnificat anima mea Dominum. Saeculorum Amen. Secundi. Benedictus Dominus Deus Israel quia uisitauit, et fecit redemptionem Plebis suae. Tertii. Nunc Dimittis seruum tuum Domine secundum] [VOLDEM 16GF]

[<f.43r>] [Le Vol, De modo addiscendi, f.43r; text: verbum tuum in pace seculorum Amen. Exemplum Quarti. Finalis. Magnificat anima mea Dominum. euouae. Quinti. Benedictus Dominus Deus Israel quia uisitauit, et fecit redemptionem Plebis suae.] [VOLDEM 17GF]

[<f.43v>] [Le Vol, De modo addiscendi, f.43v; text: Exemplum Sexti. Magnificat anima mea Dominum. euouae. Septimi. Benedictus Dominus Deus Israel quia uisitauit, et fecit redemptionem Plebis suae. Finalis. Octaui. Nunc Dimittis seruum tuum Domine secundum uerbum] [VOLDEM 18GF]

[<f.44r>] [Le Vol, De modo addiscendi, f.44r; text: Exemplum Primi. Finalis. Exempla Introituum, Exultate Deo adiutori nostro, Iubilate Deo Jacobi, Secundi. Eructauit cor meum uerbum bonum dico ego opera mea regi.] [VOLDEM 19GF]

[<f.44v>] [Le Vol, De modo addiscendi, f.44v; text: Exemplum Tertii. Finalis. Iubilate omnis terra Psalmum dicite nomini eius date gloriam laudi eius. Quarti. Attendite popule meus legem meam inclinate aurem uestrum in uerba oris mei Quinti. Confitebimur tibi Deus et] [VOLDEM 20GF]

[<f.45r>] [Le Vol, De modo addiscendi, f.45r,1; text: inuocabimus nomen tuum] [VOLDEM 20GF]

In omnibus superscriptis Tonis, Versus, et Gloria Patri sunt similes; sicut etiam in Septimo, et Octauo: ideo iudicaui superfluum ponere exempla amborum; At quia in Sexto, Versus, et Gloria Patri differunt, idcircò utriusque exempla hic appono; ut clarius innotescat.

[Le Vol, De modo addiscendi, f.45r,2; text: Exempla Sexti. Finalis. Benedixisti Domine terram tuam auertisti captiuitatem Jacob] [VOLDEM 21GF]

[<f.45v>] [Le Vol, De modo addiscendi, f.45v; text: Finalis. Gloria Patri, et filio, et Spiritui Sancto, Exempla Septimi. Deus in adiutorium meum intende Domine ad adiuuandum me festina, Octaui. Magnus Dominus et laudabilis nimis in ciuitate Dei nostri in monte Sancto eius] [VOLDEM 21GF]

[<f.46r>] Pro Complemento obserua, quod licet in superioribus posuerimus Notas diuersae figurae, quasdam scilicet quadras, et alias longiores, hoc tamen non esse contra ea, quae diximus capitulo primo. nam licet illae Notae longiores significent esse pronunciandam Syllabam breuiori mora, quam aliam, hoc tamen est Cantui firmo per accidens, et solum ut in Cantu pronunciatio reddatur gratior dum obseruatur eadem quantitas, quam habere debet secundum grammaticae regulas; Cantus Figuratus autem respicit tales, et alias figuras per se; et ita nulla contrarietas in dictis.

Finis

Adstitit Mihi Diuina Gratia Beatissimae Virginis Mariae.

Sancti Patris Francisci; et Sancti Vbaldi Episcopi Eugubini, nec non Sancti Caroli, ac omnium Sanctorum et caetera.

[<47r>] Ego Carolus Vallus Presbiter, et Sacerdos Eugubinus in saeculo; in Religione uerò Frater Franciscus, qui aetatis meae annorum triginta duorum, mensium quinque, et dierum quatuordecim recepi sacrum habitum Sancti Francisci ordinis Minorum de obseruantia per Fraterm Bernardinum de Bastia Nouitiorum magistrum.

Die quarta Nouembris i662. in hoc Sacro conuentu Sanctae Mariae Angelorum in Cappella Beatae Virginis

Existentibus Ministro Prouinciali fratre Constantino de Tiferno, et Guardiano [Fratre Francisco add. supra lin.] de Bastia Admodum Reuerendis et caetera