THESAVRVS MVSICARVM LATINARVM

[69] Notker Lantberto fratri salutem.

Quid singulae litterae in superscriptione significent cantilenae, prout potui iuxta tuam petitionem explanare curaui.

A ut altius eleuetur admonet.

B secundum litteras quibus adiungitur, ut bene id est multum extollatur uel grauetur siue teneatur belgicat.

C ut cito uel celeriter dicatur certificat.

D ut deprimatur demonstrat.

E ut equaliter sonetur eloquitur.

F ut cum fragore seu frendore feriatur efflagitat.

G ut in gutture gradatim garruletur genuine gratulatur.

H ut tantum in scriptura aspirat, ita et in nota idipsum habitat

I iusum uel inferius insinuat, grauitudinemque pro g interdum indicat.

K licet apud latinos nihil ualeat, apud nos tamen alemannos pro x greca positum, klenche id est clange clamitat.

L leuare laetatur.

M mediocriter melodiam moderari mendicando memorat.

N notare hoc est noscitare notificat.

O figuram sui in ore cantantis ordinat.

P pressionem uel prensionem predicat.

Q in significationibus notarum cur quaeratur ? cum etiam in uerbis ad nihil aliud scribatur nisi ut sequens u uim suam amittere queratur.

[70] R rectitudinem uel rasuram non abolitionis sed crispationis rogitat.

S susum uel sursum scandere sibilat.

T trahere uel tenere debere testatur.

U licet amissa ui sua, ualde ueluti uau greca uel hebrea uelificat.

X quamuis latina per se uerba non inchoet, tamen expectare expetit.

Y apud latinos nihil ymnizat.

Z uero licet et ipsa mere greca, et ob id haut necessaria romanis, propter praedictam tamen r litterae occupationem, ad alia requirere, in sua lingua zitîse //////

Ubicumque autem due uel tres aut plures litterae ponuntur in uno loco, ex superiori interpretatione, maximeque illa quam de b dixi, quid sibi uelint facile poterit aduerti.

Salutant te ellinici fratres, monentes sollicitum te fieri de ratione embolismi triennis, ut absque errore gnarus esse ualeas biennis, contempto precio diuitiarum xerxis.